Cantalicio bucolica 5
Other sections


Egloga quinta de regibus Aragoneis

 

Daunus

Quid tu etiam has silvas quid, Salentine, pererras?

Solus et infelix similis mihi flere videris

Amissam uxorem. Nunquid tu forsitan illam

Quaeris et ignoras qua parte sit orbis eundum?

5

Non agis aut tauros, aut, Salentine, capellas,

Non canibus comitatus ades. Quo tendis? Et huius

Erroris quae causa tui? Rogo, siste parumper!

Salentinus

Me quoque participem voluit fortuna malorum

Tantorum, quae, Daune, vides. Meritoque fatebor

10

Illa pati, miseram nec parcam perdere vitam,

Quod veters reges fatua modo mente perosus

Stultus adoravi qui venit ab axe tyrannum

Saepius et Belgas captus novitate vocavi.

Ergo tui nostros tibi monstravere dolores

15

Et quia consimili concussus sorte vagaris

Amissam uxorem me quaerere, Daune, notasti.

Quam vellem falsus vates mihi, Daune, fuisses!

Atque utinam sola viduus consorte carerem:

Vae mihi, sed geminas hodie rapuere sorores,

20

Quas puto tu noras, non inferiora Sabinis

Pectora servantes! Sed quid vixisse pudice

Profuit? Imprimis genus hoc immane pudicas

Persequitur, fruitur stupro fruiturque rapinis.

Daunus

Par scelus est igitur nostrum, par causa nefandi,

25

Salentine, mali: meruit mala mortis uterque

Et dare tam magno meritas pro crimine poenas,

Huius agi in praeceps quod amavimus ocia regni.

At non Belgarum coniux mea casta rapinas

Sandra merebatur, quae mecum laeta ducentos

30

Fovit heri et plures intra magalia Gallos

Fronte alacri manibusque piis verbisque benignis

Pinguibus ac dapibus, quales de more parare

Rustica mensa potest. Illuc ego promptus et illuc

Dum studeo plenis nova fercula ponere mensis

35

Educoque pedem per limina aperta frequenter

Sublata interea nusquam mihi Sandra reperta est,

Quam miser, ut cernis, nemorum per devia quaero.

Salentinus

Heu vereor mortem ne sponte petamus uterque!

Nam quid, si invenias uxorem, Daune? Quid inde

40

Si de barbarie vel rapta uxore queraris,

Daune? Statim gladio iugulum prebere necesse est.

Non peccata putant Galli mortalia septem:

Quicquid enim ingluvie turpique libidine peccant,

Has inter gentes actus venialis habetur.

45

Dic quid ages igitur? Statuisne longius ire,

An repedare domum? Mihi nam iam sistere mens est,

Vlterius nec ferre pedem, quia, Daune, reliqui

Omne pecus, quod credo hodie cum coniuge raptum

Ducitur in praedam. Nam si fortuna perire

50

Hoc quoque permisit, reliqua est spes nulla salutis,

Belgarum quoniam quum fessa libido iacebit,

Germanas gravida cum coniuge forte remittent.

Daunus

Quid faciam quaeris? Tu, Salentine miselle,

Consule de nostris pariter quid rebus agendum:

55

Nam sapis, et quoniam video te vera loquentem

Illud agam quod ages: ego sum vix nanque superstes.

Salentinus

Daune, per has silvas uxorem quaerere vanum est,

Illa quod Appuliae vicina per oppida fertur

Aut iam Locrenses deducta est praeda per arces.

60

Verte pedem, atque tuam sic quaerere desine Sandram

Quae tibi vel dives, vel saltem foeta redibit.

Daunus

Me miserum, quid ais? Quid, Salentine, iocaris?

An si foeta domum redeat tibi forsitan uxor,

Illam intra postquam meditaris habere penates?

Salentinus

65

Daune, mihi credas, non est, quod dico, iocari.

Cur non pregnantes recipi mereantur, et illud

Tollere quod parient, fuerit seu foemina, vel si

Mascula progenies? Vt quos ita protinus omnes

Fovimus, et toto quos expectavimus anno,

70

Nascantur nobis etiam de coniuge Galli,

Et quoniam votis respondent fata secundis

Vt testamentis succedat Gallia nostris!

Daunus

Tu felix igitur iam, Salentine, profecto

Non modo qui haeredem Gallo de sanguine dulcem

75

Venturum expectas, sed eodem sanguine iam iam

Sic tua barbarica replebis ovilia prole:

Nam tibi tergeminos referat tua forsitan uxor

Et plures parient tibi, Salentine, sorores:

Sunt foecunda magis quia Gallica femina nostris.

Salentinus

80

Quid tum si redeant utero pregnante sorores,

Gallorumque gregem pariant hinc inde reversae?

Custodire pecus melius sic, Daune, licebit:

Non modo pastores ovium sint ocius omnes,

Si fortuna mares tribuat, si foemina nobis

85

Nascatur, nostro volo pascat monte capellas.

Daunus

Dicere iam fas est te, Salentine, beatum,

Qui tot pastores Senonum de gente moraris.

Nulla magis caute gens hac pecuaria tractat

Et, quod erit mirum, poterunt ediscere linguam

90

Gallorum et mores et Gallica verba capellae.

At si nostra marem pariat mihi Sandra, magistrum

Cauponae faciam; fuerit si foemina partus

Ante lupanaris prostabit limina cellae.

Sed iam Phoebus equos Zephyri festinat ad undas

95

Dum mala quae patimur frustra sectamur uterque.

Protinus hinc nostrae repetamus culmina villae.

Nam tua iamdudum sedit sententia cordi,

Salentine, mihi: vanum est nos longius ire!

Ipse tuas iam carpe vias (ego nanque revertar

100

Qua tuleram gressus) et quum tibi reddita coniux

Fuderit hos partus, me, Salentine, vocandum

Curabis, quoniam statui tibi compater esse.

Salentinus

O bene quam dixti: primum te, Daune, vocabo

Compatris ad fontes, et tu compesce dolores

105

Interea magnos, donec tua Sandra redibit.

Daunus

Quam merito patimur nos haec tormenta malorum

Pastores, etiam multo peiora merentes,

Rura per Appuliae cuncti qui vota frequentes

Sparsimus, ut regni tandem diadema novaret

110

Parthenope, et nostris melius daret ocia rebus!

Scilicet haec data sunt pastoribus ocia tantum

Vt iaceant viduo socia sine coniuge lecto.

Ibo domum, nec chara domi te Sandra videbo.

Anne domi potero solus sine coniuge tanta

115

Vivere? Sed rumpant potius mihi stamina Parcae!

I nunc, Daune; miser iam "Francia, Francia!" clama

Rura per Appuliae. Veteres migrate tyranni

Gentis Aragoneae: sic deperiisse feruntur

Tranquillo ranae quondam de rege querentes.