Cantalicio bucolica 3
Other sections


Egloga tertia de Vrsinis liberatis

 

Nuper ab Equicolis repetebam forte penates

Et patrios longo non visos tempore fines,

Quum procul audivi Cyrtum de monte ruentem

Pastorem Marsum, superos et sidera coeli

5

Cuncta execrantem, misera quoque voce querentem

Amissum armenti numerum dulcesque capellas,

Atque ovium quicquid silvis pascebat in altis.

Has miser et frustra iactabat ad astra querelas:

"Infelix quid agam? Quo me insperata redegit

10

Vrsorum rabies? Sunt haec, sunt pascua tuta,

Aphrade, quae dixti? Sic, sic sub iura cathenae

Vrsus erat? Nostras silvas sic ille reliquit?

Ve mihi ve misero, qui sprevi recta monentem

Doxocalum atque tuis quoniam levis omnia verbis,

15

Aphrade, crediderim! Tedet me vivere, tedet

Esse homines inter! Cur non rapuere feroces

Hanc animam potius? Cur non hoc corpus acerbis

Morsibus opposui meritum? Vel dentibus illis

Cur miser effugi? Quavis ego morte merebar

20

Sed non sic nostrum rapido pecus ore perire

Praecipitem qua me mittam de rupe merentem?

Quo me de scopulo rapiet sub vortice pontus?

Quae miserum subito tollent aconita veneno?

O utinam infelix inter Massyla leonum

25

Saeva vel Hircanae modo tygridis ora iacerem,

Aut ego fulminei lacerarer ab ictibus apri

Montibus his qualem sternunt venabula nostris.

In me vos saltem torvos convertite rictus,

Qui pecus omne meum tenuistis in unguibus, ursi.

30

O ubi sunt dulces quondam mea vita capellae?

O ubi spes ovium, spes est ubi tanta mearum,

Et mihi qui fuerant fortes ad aratra iuvenci?

Non vitulus, non agnus erit, non caseus ullus,

Non lac, aut nostris pinguis natalibus hedus;

35

Non his te uxorem ducam te luctibus, Auge,

Iam bis quinque mihi tantum dilecta per annos.

Vivite pastores ovium pecorisque magistri!

Vos ego devoveo cunctos, vos omine cunctos

Execror, hanc artem qui me fecistis amare!

40

Vos Herebi has voces, precor, exaudite, tyranni,

Et firmate preces! Pecoris contagia vobis

Ominor et nigris sint cuncta armata venenis

Pascua et optatas desiccet Syrius herbas;

Non vaccae, non foetus ovis, non ulla capellae

45

Nascatur soboles, at si sit gratia partus,

Effundant aloen pro flumine lactis amaram;

Vt mea si fuerint armenta, vorentur ab ursis,

Agnorumque greges si sint, sint praeda luporum.

Fistula sit vobis non quae sonet ore, sed illa

50

Cuspide quae vobis praecordia figat acuta,

Pascere monte pecus qui me docuistis ab annis,

Quum nondum certum signabam pulvere calcem,

Cultor agri potui, potui qui vinitor esse,

Aut apium felix examina multa tueri

55

Arte, vel esse faber melius, vel tardus agaso.

Et qui pastoris quondam vice functus inertis

Incipias merita iam, Phoebe, senescere barba

Thessalicique gregis iterum cogare tyranni

Pascere ad Amphrisi privatus numine ripas.

60

Sed quid agam? Repetamne domum? Non, si deus ipse

Imperet. Immo ultra Morinos ultraque Britannos

Ibo, vel infelix glacialis ad intima ponti,

Vt, qui silvarum pecori modo frigore rapto

Quaesieram, intenso perdam hanc in frigore vitam.

65

Fucine, magne lacus patriae, cunctaeque valete

Marsorum silvae, celsique cacumina montis.

Et me quae viridi gentes habuistis in aevo

Hactenus in patria, tumulum vos ponite Cyrto

(Reddantur patrio mea si tamen ossa sepulchro)

70

Atque meum tali signetis carmine saxum:

CONDITVR HOC PASTOR MARSVS SVB MARMORE CYRTVS,

IMPETVS VRSORVM CVI IAM PECVS ABSTVLIT OMNE,

EXTINCTOS STOLIDVS PENITVS DVM CREDERET VRSOS".