Ugolino Verino Flametta 2

Testo base di riferimento: L. Mencaraglia, 1940

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1. ad Laurentium Medicem

Qui modo, Laurenti, miro inflamatus amore

      Flamettae lusi carmina multa meae,

Grandia nunc ausum tragico cantare coturno

      Me vetuit prolis facta Cupido tuae.

5

Tune audes, inquit, Medicum describere gesta,

      Gesta maroneis vix referenda sonis?

Perque Thetim audebas fluviali currere lembo

      Quae foret aequoreis mersa phaselus aquis?

Linque haec, aeschileis quae sunt ornanda coturnis,

10

      Vnus et aligeri miles Amoris eris;

Ne pigeat castris meruisse Cupidinis aera,

      Hinc poterit tolli nomen ad astra tuum:

Sub duce me multi aeternum sunt nomen adepti,

      Quorum perpetuo fama perennis erit.

15

Nos quoque phoebeum vati inspiramus amorem

      Et dat apollineo nunc Venus ore loqui.

Callimacus querulo formosam carmine Lidem,

      Et cecinit Sapho docta Phaona suum,

Lusisti infamem, miserande, Licorida, Galle,

20

      Dixisti Nemesim, culte Tibulle, tuam,

Cynthia carminibus blandi est celebrata Properti,

      Nasonis versu pulchra Corinna viget,

Lesbia praedocti modulis cantata Catulli

      Gaudet ab extrema posteritate legi.

25

Nomine pastoris formosum lusit Alexim

      Qui cecinit phrigii tristia bella ducis,

Ast niveam Lalagem venusina natus in urbe

      Dixit, et hic alios carpere doctus erat,

Divino Laurae tyrrhenus amore Petrarca

30

      Cantavit gallae lactea colla suae;

Per me turba viget clarorum maxima vatum

      Quae nunc letheis mersa lateret aquis,

Et te militiae volitantis taedet Amoris

      Et pudet in castris signa tulisse meis?

35

Me duce cum magno superi meruere Tonante

      Et quisque illorum praemia magna tulit.

En age, materiam dabimus tibi versibus aptam

      Et Medicum maior gesta poeta ferat.

Iurgia blanditiae lacrimaeque precesque minaeque,

40

      Est elegi proprium carminis istud opus.

Te minime ignavum formosae virginis ardor

      Nec tota residem stertere nocte sinet.

Errat desidiam si quis vocabit amorem;

      Credite, nullus amans desidiosus erit.

45

Nunc me, Laurenti, aggressum maiora Cupido

      Dicere nequitiam compulit ipse meam.

 

2. ad Cupidinem ne amplius eum vexet

Emeritum cur me rursus tua castra, Cupido,

      Militiae cogis signa superba sequi,

Principis atque iterum iurare in verba fidelem

      Me numquam aligeri deserere arma dei?

5

Cur ita vexatur qui iam dediscit amare

      Imbellis miles proelia saeva pati?

Sunt tibi tyrrheni iuvenes multaeque puellae

      Viribus atque annis turba petenda tibi;

His tu militibus Thilem superabis et Indos

10

      Infidos Mauros Sauromatasque truces,

Quin et caelicolas vinces ipsumque Tonantem

      Ad vincla et supplex porriget ille manus,

Quin tibi Gradivus victricia porriget arma

      Privignoque ferox serviet ille suo;

15

Nobilis ista tuos comitetur turba triumphos

      Dique gerent vinctas post sua terga manus.

Maxime rex hominum cantabere, maxime ducum,

      Quisquis Io, magna voce, triumphe! canet.

Maternaeque trahent felicia plaustra columbae,

20

      Sed ne militibus sis ferus ipse tuis.

Nescio cur victo fias crudelior hoste,

      Curque omnes tractes conditione pari.

Blanditiis primo incautos deprehendis amantes,

      Decipis et stultos calliditate puer;

25

Quos postquam illecebris vicisti armatus inermes

      Servitio horrendo saeve, Cupido, premis.

Non possum, licet ipse velim, narrare furorem,

      Obstat scribenti nam pudor ipse mihi.

Quod licitum est aliis, nobis est turpe fateri,

30

      Nostra erit hoc uno littera manca loco.

Nam bene dum rapidae flamae celantur amoris

      Extingui poterit dissimulatus amor;

Ne miserum quantae vexant mea pectora flamae,

      Me miserum quantis ignibus urit Amor!

35

Hoc superi videant et qui me perdidit unum:

      Saevus Amor, nullum crimen inesse mihi.

Obiciet crimen nemo mihi praeter amorem,

      Nam sine labe mihi candida vita fuit.

 

3. ad librum curiam florentinam petentem

Atria tyrrheni petis ambitiose leonis.

      Heu nimium sordent tecta paterna tibi!

Illic invenies multos, lascive, Catones,

      Illic tractantur seria, parve liber.

5

Quo properas, lascive? Mane, en non te pudet unde

      Cogeris nulla pulsus abire mora?

At me defendet Laurentius, inquis, amicus,

      Vt sperem gravibus posse placere viris,

Gloria magna mei fuit et tutela libelli

10

      Vatibus ausoniis semper amica domus.

 

4. de nuptiis Benedicti et Lisae

Alma Venus, nostris et tu, Saturnia, coeptis,

      Iuno, fave et curva pulcher Apollo lyra,

Nunc vos, Pierides, casto date carmina vati,

      Quae iuga gorgoneis uda tenetis aquis,

5

Non hic Bellonae Martisque ferocia bella

      Pallidus in media nocte poeta canit,

Candida sed caro cum coniuge Lisa canetur:

      Adsis cincte comas, o Himenaee, tuas.

Quod felix faustumque precor, procul esto Megaera,

10

      Vipereas atro cincta dracone comas,

His adsis placido talamis, Concordia, vultu,

      Ambos unus amor servet et una fides.

Insignes forma, insignes virtutibus ambo

      Iungant perpetui foedera sancta tori.

15

Felices ambo qui vos genuere parentes,

      Gaudia sub tacito pectore quanta ferent,

Cum iuvenes longa praecedent ordine pompa,

      Candida cum niveo nupta vehetur equo,

Cumque tubis festos cantabit tibia ludos,

20

      Cum restim iuveni mixta puella trahet,

Suspendet ramum ad speculam frondentis olivi

      Rusticus, et niveas sparget ubique rosas,

Vdaque tum multo madefactus tempora baccho

      Dicet inornatos ore canente sonos.

 

5. de Albera puella quae sub porticu attrita est

Tam dira, heu, miseris fati mortalibus instat

      Sors! Heu, quam magnum porticus ausa nefas!

Omnia, me miserum, sibi vult fortuna licere:

      Proh, tantum terris, dii, prohibete nefas!

5

Porticus annos ligno subfulta rigebat,

      Quod carie attrivit longa senecta malo.

Rusticus hic imbrem atque aestus vitare solebat,

      Nam tusca hanc quartus signat ab urbe lapis.

Venerat huc multis comitata Albera puellis

10

      Infelixque illic dum manet, illa perit.

Porticus ingentem traxit collapsa ruinam,

      Pignora dum protegit concidit ipsa parens.

Occidit, et caro vitam servavit alumno:

      Carior et nati quam sua vita fuit.

15

Crudeles, quid vos truncastis stamina, Parcae?

      An vestra infecit pectora livor edax?

Quid pietas, quid forma tibi, quid profuit aetas,

      Quin cito tu Lethes flumina nigra bibas?

Quid lacrimae, quid vota pii valuere mariti,

20

      Quid, quod eras Scalae vatis amica tui?

Te tamen elisios praestantior umbra recessus

      Nulla petet, Ditis coniuge maior eris,

Filia sit quamvis Cereris neptisque Tonantis

      Et licet inferni nupta sit illa Iovis.

 

6. epitaphium Alberae puellae

En poteris siccis me cernere, lector, ocellis,

      Numne piis lacrimis ora rigare gemens?

Perlege marmoreo tumulo hoc miserabile carmen,

      Nam causam et nomen littera maesta docet:

5

Vix me bis denos numerantem porticus annos

      Dum ruit, elisias compulit ire domos.

Alberae fuerat nomen mihi, lector amice:

      Ne pigeat tumulo collacrimare meo.

 

7. ad Clio ut Petrum Caponium Romae conveniat

Reliquias Romae docto comitata Capone,

      Clio, refer, quondam quae caput orbis erat,

Dic an Aventinum montem pharetrata Diana

      Servat an Esquilias numina prisca tenent,

5

An capitolina se Iupiter ornat in arce,

      Numne palatinus Phoebus in aede sua est,

An versa in cineres miranda potentia Romae est:

      Heu, nunc sub tanta diruta mole iacet!

Nullane tantarum maneant vestigia rerum

10

      Vt mala marmoreas obruat herba domos?

Singula conspicies veterum monimenta Quiritum

      Postque salutato, Musa, recede Petro.

 

8. de Apollonio pictore insigni

Maeonides quondam phoebeae moenia Troiae

      Cantarat grais esse cremata rogis,

Atque iterum insidias Danaum Troiaeque ruinam

      Altiloqui cecinit grande Maronis opus.

5

Sed certo melius nobis nunc tuscus Apelles

      Pergamon incensum pinxit Apollonius;

Aeneaeque fugam atque iram Iunonis iniquae

      Et mira quassas pinxerat arte rates,

Neptunique minas summum dum pervolat aequor,

10

      A rapidis mulcet dum freta versa notis;

Pinxit ut Aeneas fido comitatus Achate

      Vrbem Phoenissae dissimulanter adit,

Discessumque suum, miserae quoque funus Elissae

      Monstrat Apolloni picta tabella manu.

 

9. ad Ciprianum

Quod sis nobilium procerum conviva frequenter,

      Esse illis carum te, Cipriane, putas,

Perque forum medius quod deducaris ab illis,

      Haec fieri forsan credis honore tui.

5

Delectas illos, non tu, Cipriane, probaris:

      Nam quis stultitias posset amare tuas?

 

10. ad Amerigum Corsinum
de fugiendo puerorum amore

Hoc est cur teneras sectaris, amice, puellas

      Et tua cur nullus pectora flexit Athis,

Scilicet umbrosae silvae te tristis imago

      Terruit horrendo vaticinata sono:

5

Vtatur siquis phrigii Ganimedis amore,

      Aeterno infelix igne cremandus erit.

Nunc quicumque sapit talem vitabit amorem.

      Heu quanta est illis poena parata viris!

Iudice Corsino moneo; vitate cinedos,

10

      Spurcius his nihil est nec capitale magis.

 

11. ad Laurentium Lippum

Desine, Laurenti, tantas facunde querelas

      Fundere, de iusto desine velle queri,

Nam precibus fortes, donis flectuntur avari,

      Sic esca incautas callida fallit aves,

5

Sed qua praecipue possit ratione moveri

      Nescimus stultus qui ratione caret.

 

12. de quodam rustico
qui intravit lupanar florentinum

Nescius etruscum intraret cum forte lupanar

      Rusticus et nomen quaereret inde viae,

Intus adest quod quaeris, ait nonaria, mecum,

      I, sequar, atque addit postibus illa seram.

5

Ille ubi se clausum sensit nil tale verentem,

      Credidit extremum lucis adesse diem;

Cellula nam fumo squalebat nigra lucernae

      Et paene obscuri carceris instar erat;

Atque ubi se contra venientem thaida cernit,

10

      Extimuit gelido pallidus ille metu;

Hic fugit, illa instat dextra attrectare paventem,

      Dum fugit exclamat: Numina, fertis opem!

Obsecro, fertis opem misero, vicinia, clamat,

      Heu heu quae patior, carcere quove premor!

15

Huc ebrii veniunt lenones, huc meretrices,

      Huc calidi lustri cetera turba ruit.

Thaida circum instant, resonat clamore lupanar,

      Cognita sed cunctis res fuit illa ioco.

Rusticus egressus meretrici iurgia multa

20

      Intulit, inde cita proripuitque fuga.

 

13. ad Martellum

Cur, Martelle, meos carpis sine crimine mores,

      Vita mihi semper si sine labe fuit?

Innocuum cur me laceras? Tua pectora cur sic

      Tanto odio flagrent, non tibi causa mei est.

5

Te numquam nostro, nec quemquam carmina laesi,

      Vipereisque caret littera nostra iocis.

Doctior est alius, sed me non castior ullus,

      Non lasciva mihi sed proba vita fuit.

Dilexi, fateor, subscensus amore puellam:

10

      Sunt vitae haec, si sunt, crimina magna meae.

Et nondum nobis bis denus contigit annus,

      Si tamen est quicquam, causa feretur amor.

Si Cato, si nigris revocetur Curius umbris,

      Non carpet mores ille vel ille meos.

15

In te Pierides, ni desinis, arma capessent,

      In te tela simul ferre coactus ero.

Nec me despicias quia, sim de paupere natus

      Patre, tamen carus civis in urbe sua est,

Quin etiam proavus tusci vexilla leonis

20

      Bis rexit tanto dignus honore meus.

Contemnas quamvis Musas et Apollinis artes,

      Te dicet linguae quilibet esse malae.

 

14. ad Iustum amicum

O mihi iocundos inter numerande sodales

      Iuste, fluentini maxima fama soli,

Det tibi longaevae felicia tempora vitae

      Det tibi candentes Parca secunda dies.

5

Iusta precor, superi, pro Iusto debita posco,

      Sint rata pro Iusto debita vota precor.

 

15. ad eundem

Non dubito quin te felix ego dicar amico,

      Dispeream, mihi si carior alter adest.

Quam bene conveniunt Verino nomina Iusti:

      Verinus Iusto verus amicus erit.

 

16. in Philippum maledicum

Saepius inquiris: quid scis? Me carpere tentas;

      Hoc unum scio, te scire, Philippe, nihil.

 

17. ad Peregrinum Allium

Ne forte ignores ubi sim vel nescius erres,

      Accipe quae dicent carmina pauca tibi:

Inter tyrrhenas Florentia nobilis urbes

      Me genuit, nostrae hic gentis origo fuit;

5

Atque ubi sunt veteres sedem posuere penates

      Spirituae Classis non procul aede mei.

Sed non hac causa nobis responsa dedisti,

      Musa sed illoto venerat illa pede,

Et nimium petulans, quae se Permessidos unda

10

      Non prius abluerat, iam rapuisset iter.

Et nunc, castalio nondum perlota liquore,

      Tristia tam docti iudicis ora tremit.

 

18. ad Montanum vatem

I nunc, Montano defer mea carmina vati,

      Hunc salvere meo nomine, Musa, iube.

Munera grata solent auri magis esse poetis,

      Montano sed erunt carmina grata magis.

5

Divitias cupidus petit, ambitiosus honores,

      Mortale est quicquid mobile vulgus amat.

Quid melius Musis, quid Apolline dignius extat?

      Per quem post cineres vita secunda datur.

Ad vatem propera, nostros deferre libellos,

10

      Laeta fronte meos perleget ille iocos.

Carminibus comitata suis ad nostra redibis

      Scrinia, montano plena, Thalia, sale.

 

19. ad puerum formosum

Vtere labenti fugitivae munere formae,

      Nam numquam redeunt qui periere dies;

Lanugo niveas iam vestiet horrida malas,

      Tunc male praeteritos flebis abesse dies;

5

Tunc quam sit durum cognosces fallere amantem,

      Carmina tunc quanto nostra dolore leges!

Cur mihi non redeunt transacti tempora floris

      Et, dices cur non mens fuit ista mihi?

 

20. ad quendam ambitiosum

Cum nec nobilior nec te sit doctior alter,

      Cum tibi sit procerum sedula turba comes,

Miraris cur non tibi turba assurgat eunti

      Et tibi cur meritus non tribuatur honor.

5

Crede mihi, astuta est nimium Florentia, quae te

      Sic aspernatur stultitiasque tuas.

 

21. epitaphium egregii civis Petri Benini

Ille ego sum, tusci quo consultore leonis,

      Publica res summo constabilita loco est.

Iustitiam et mores colui pietatis amator,

      Sola mihi virtus unica cura fuit.

5

Candida me Petrum servant nunc templa Beninum,

      Hoc claudit tumulo candidus ossa lapis.

 

22. in Cupidinem

Ergo ero quem semper figant tua tela, Cupido,

      Et miser adverso semper amore premar?

Hei mihi, nulla dies niveo signanda lapillo

      Defluet? Infelix en ego semper ero?

5

Aut moriar vitae primis extinctus in annis,

      Aut mihi mitis erit qui modo saevit amor.

Me miserum adversis fatis genuere parentes,

      Principium infaustum Parca maligna dedit.

Quid sit amor iam tum noram puerilibus annis,

10

      Necdum gustaram dulcia furta puer,

Cum deus armatus mihi bella paravit inermi,

      Torsit et ardentes nostra per ossa faces.

Egregiam palmam nempe haec duo numina divum

      Me puero victo tunc meruere dolis.

15

Me Citherea petit certique Cupidinis arcus,

      Telaque in exitium vix numeranda meum.

Sed quisnam poterit vitare Cupidinis arma

      Et quis ab insidiis tutus Amoris erit?

Cuncta videt, quamvis caecus, puer, omnia vincit,

20

      Armatos superat nudus et ille deos.

Forte per Haemonios campos, Pitone perempto,

      Ibit siderei qui regit astra poli,

Et caede exultans puerum contempsit Amorem

      Et tumido indignos protulit ore sonus:

25

Tune meos titulos rapis, ambitiose Cupido?

      Conveniunt forti fortia tela deo.

Pone arma, hec nostrae sunt convenientia dextrae,

      Femineos mollis quaere Cupido procos.

Talibus exarsit dictis citereia proles:

30

      Spicula quid possint experiere mea,

Dixit, fraxineos curvavit fortiter arcus,

      Transilit et medium flava sagitta iecur.

Ah quantis curis miser est vexatus Apollo,

      Illum dum Daphne virgo pudica fugit!

35

Me miserum quanti veniunt in amore dolores!

      Durius in terris ut sit amore nihil.

Proh superi! Tantum mortalia pectora vexat,

      Versat proh tantum pernitiosus Amor!

Quanta quidem miseros insania turbat amantes,

40

      Mutantur quanta mobilitate leves!

Rectius amentes quam dicere possis amantes,

      Expers est omnis nam rationis amans,

Et meliora vident et deteriora sequuntur.

      Quid facias? Saevo mens sub Amore iacet.

45

Prudentes pereunt, sed quid prudentia prodest?

      Indomitus captis mentibus haeret Amor.

Difficile est primos vitare Cupidinis ictus,

      Pectora sed numquam capta furore carent.

En age, semper eris Veneris nova praeda, Verine,

50

      Non satis ad flamas Flamea virgo fuit.

Vror ut accensis fervet Liparea caminis

      Fulminis Ignipotens dum rude tractat opus,

Cum defessa movet crudelis membra Tiphoeus

      Fumiferos caelo cum vomit Aethna focos,

55

Vtque leves stipulae ventis spirantibus ardent,

      Arentes postquam pastor inussit agros,

Sic pectus nobis ferventi exaestuat igne,

      Flamaque dum tegitur, convalet illa magis.

Hoc pudor, illud amor, vetat hic, iubet alter adire,

60

      Nam studet hic famae, quod iuvet alter habet.

Sic anceps vertit mens in contraria pectus.

      Hei mihi, quid faciat non videt ullus amans,

Si sibi purpurei pensi est aut cura pudoris;

      Pectore namque uno pugnat uterque ferox.

65

Sed pudor, ut cuncta, indigno succumbet amori.

      Deque meis spoliis bina trophaea feret.

 

23. de Cherubino

Cedant scriptores nobis venusinaque tellus,

      Romanae quamvis sit decus omne lirae,

Cedat et Alcaeus nobis et mascula Sapho,

      Dulcius haec quamvis, grandius ille sonet,

5

Et Thebae et Smirnae cedant et Mantua nobis,

      Lugeat et posita victus Apollo cheli.

Ne mirum sit: me tanto Cherubinus honore

      Affecit, quoniam sic Cherubinus ait.

Nescio cur tantum laudet nisi doctus haberi

10

      Et voluit notus laudibus esse meis.

Laudibus aethereas iam iam volitabat in auras,

      Si modo tot laudes iam superesse queunt.

Laudari cupio, cupio quoque semper amari,

      Blandus adulator sed procul omnis eat.

 

24. ad Bartholomaeum Platinensem

Maeonios quid me cogis traducere cantus?

      Non est haec humeris sarcina danda meis,

Quem grai atque itali vix libavere poetae,

      Pieriae unde fluit lucidus humor aquae.

5

Carminibus nostris forsan dum ludimus ignes,

      Effugiet nigros nostra puella rogos,

Et forsan celebris tyrrhena per oppida curret

      Flametta, ardoris maxima flama mei.

Magnos magna decent, ego dicar lusor amoris,

10

      Tu referes grandi grandia verba lira.

Smirnaei melius divina poemata vatis

      Romano poteris ipse referre pede.

 

25. de saevitia muscipulae

Quid rabidae maius tigres libicique leones

      Audebunt, Veneris cum ferus urget amor,

Sive fame aut ira cum fervida corda tumescunt,

      Hoc canis auderet quae rabiosa nefas?

5

Strangulat infantem muris raptator edacis

      Atque avido pueri viscera dente fodit.

Quid magis infandum vel quid crudelius umquam

      Tyrrhenus tusca vidit in urbe leo?

 

26. ad Naldum Naldinum de invido

Baccare frondenti ut cingam mea tempora suades,

      Nam daphnea mihi, Nalde, corona nocet.

Hoc verum, fateor, quia non sum munere Phoebi

      Dignus ut exornent laurea serta comas.

5

Invideat siquis studiis, doctissime, nostris,

      Invideat cunctis, sed sine fine miser.

Nemo sibi solus careat livore beatus,

      Indoctus pauper turpis ineptus iners,

Invideat doleat stupeat quoque mordeat ungues

10

      Et crepet hic tandem lividus invidia.

 

27. ad Amerigum Corsinum

Miraris longo cum sis de stemmate natus

      Et titulis multis sit tua clara domus,

Et facunda tibi non desint verba diserto,

      Cur fugit amplexus candida Lisa tuos.

5

Indignum exclamas facinus, Corsine, puellae,

      Quae te tam doctum nolit habere virum.

Crede mihi, nimium fastos amor odit avitos,

      Nobilibus solus cedere nescit Amor.

Aut avidam numquam tentasti munere Lisam,

10

      Munere, crede mihi, vincitur omnis amor.

Sed tamquam sapiens haec tu deperdere non vis,

      Sed solum hanc tentas fallere blanditiis.

Ad limen frustra surdae cantabis amicae

      Incassum iactans nomina prisca patrum.

 

28. in Franciscum

Producas quod tu ad multam convivia noctem,

      Scilicet excusas: fecerat ista Cato.

Quod nudos inter iaceas, Francisce, cinaedos,

      Hoc vitium patriae dicis habere tuae;

5

Dic tamen unde tibi sit tanta superbia, cum te

      Pauperior tota nullus in urbe fuit

Nec magis insanus, dic unde superbia tanta est,

      Nomina cum minime dicere possis avi.

 

29. ad Locterium Neronium de maledico

Carmina cum nequeat quidam vult carpere mores,

      Invidus ut placeant carmina nostra dolet.

Hoc ideo de me quaedam tibi crimina finxit,

      A te, Locteri, quod prober ipse, dolet.

5

Nunc ego laudari magis et magis opto probari,

      Vt crepet et doleat lividus ille magis.

 

30. cur palleat aurum

Nimirum, cinicus dixit, cur palleat aurum,

      Namque dolis omnes insidiantur ei.

 

31. ad Nerium

Quod placidam requiem, quod molles carpere somnos

      Non possis quereris, nec vigilare die.

Nunc tibi causa instat cari commissa sodalis,

      Nunc tua res angit teque relicta domus,

5

Nunc dulces vexant saevae ambitionis honores,

      Te forsan pulchrae virginis ardor habet,

Nunc te sollicitat tumido quae gurgite multis

      Mercibus et gaza puppis onusta natat,

Et miraris adhuc nequeas quod ducere somnos

10

      Et placide quod non otia mentis agas.

Immo ego mirarer si, tantis excite curis,

      In media possis stertere nocte, Neri.

Fac cupias metuasque nihil, mediocriter omnes

      Dilige, sed vitii conscius esto tui.

15

Ducere sic somnos poteris placidamque quietem,

      Si nihil exoptes, dulcis amice, nimis.

 

32. in Petrum ipocritam

Quid fronte obducta et tetrica me, cretice, voce

      Corripis et fundis tristia dicta, Petre,

Ac Zenona mihi rigidum tristesque Catones

      Obicis et quicquid stoica verba sonant?

5

Sis tamquam Curius, Decius, Numa Fabritiusque,

      Chrisippum verbis te simulare cupis,

Dic mihi cum molli quid agebas, Petre, cinaedo

      Deprehendit coniunx cum furibunda simul,

Damnaretque tuos, ipocrita perfide, mores,

10

      Quid tibi tunc animi, quid tibi mentis erat?

Desine vel Curium vel te simulare Catonem,

      Et sis qui semper Sardanapalus eras.

 

33. quid sit optimum factum

O quantum sapere est et se cognosse secundum est!

      In tripode aurato hoc delphica templa docent.

Virtutis vitiique tui sortisque locique

      Sis memor, et meritis ne plura tibi velis.

 

34. ad Ciprianum

Infidum vafrum pravum mutabile pectus

      Vitavi libicis anguibus usque magis.

Hi ratione carent et pressi crura remordent,

      Ingenium pravum cum ratione nocet.

5

Quo fallat pacto partes rem versat in omnes,

      Pernitiem semper cogitat ille tuam.

Hoc etiam verum cum tu fateare, requiris

      Conventus fugiam cur ego saepe tuos.

Si non dissimulas, si non vis stultus haberi,

10

      Noscere perspicue hoc tu, Cipriane, potes:

Ars tua, crede mihi, nostra laedetur ab arte,

      Et tibi profuerit dissimulare nihil.

 

35. ad Nerium Boncianum de Perusino

Vxorem quare Perusinus ducere nolit,

      Res est in prompto: femina nulla placet,

Et tamquam libicos mulieres effugit angues

      Et vollet potius quaelibet ipse pati.

5

Si quando illarum misero est ad proelia ventum,

      Longior illa anno nox sibi visa, Neri, est.

O quae vota facit veluti deprehensus ab austris,

      Cum mare turbatur navita vovet aquis,

Per stigias undas, per numina cuncta deorum,

10

      Vxorem iurat ducere nolle, Neri.

Quid faciet? dicis, num caelebs ipse manebit?

      Hoc quoque posse negat. Quam, Perusine, sapis!

Denique quartanam potiorem coniuge ducit:

      Quartanam postquam sentiat, ille cupit.

 

36. ad invidum innominatum

Invide quod nostros carpas non curo libellos,

      Non tamen ipse meo carmine notus eris,

Barbara quod tamquam vel sint puerilia dicas.

      Non tamen ipse meo carmine notus eris,

5

Insidias nostrae quod tendas invide vitae,

      Non tamen ipse meo carmine notus eris,

Sardoniis quamquam est tibi risus tristior herbis,

      Non tamen ipse meo carmine notus eris,

Letheisque tuum nomen mandabitur undis,

10

      Et nulli nostro carmine notus eris.

Et licet adversis tu nostris invide rebus

      Laeteris, nulli carmine notus eris,

Et tibi profuerit nihil irritasse Verinum,

      Neve voti tui, livide, compos eris.

15

Ignotus moriere, tacent mea carmina nomen,

      Sed doleo quod tu non moriare cito.

 

37. de milvo famelico

Cum frustum carnis portaret parvulus infans,

      Paene trucis milvi praeda novella fuit.

Nam cum despiceret liquido procul aere carnem,

      Carnem cum puero sustulit ille rapax.

5

Sed puer a nimio fuit hic vix pondere tutus.

      Ad quid cogis aves, imperiosa fames?

Consenuit forsan Ganimedi forma cinaedi,

      Vtque alium raperes a Iove missus eras?

 

38. in Franciscum pediconem

Non ita servavit serpens vigil aurea poma,

      Ne mala Hesperidum carperet unca manus,

Vellera phrixeae pecudis nec martius anguis

      Sic custodivit flamigerique boves,

5

Quam Ganimedeum adservas, Francisce, cinaedum:

      Noctes atque dies unica cura tibi est.

Discedis numquam, lateri tu semper adhaeres,

      Si stet, si pergat, dormiat aut vigilet.

Zelotipus patruum fratres ipsumque parentem

10

      Ne faciant quod tu saepe verere facis.

Ignosco: puer hic tibi se pro coniuge praebet,

      Et merito coniux sit tibi casta cupis.

 

39. in lurcum

Cum tibi tartarei spiret gravis alitus oris,

      Vermibus ut putida est quatriduana caro,

Allia cur etiam male olentia, lurce, vorasti?

      An perdas ut me tam male pastus ades?

5

Non homines solum, posset corrumpere caelum

      Spiritus iste tuus, perdere posset aves.

Non miror quod nunc crassetur pestis in urbe,

      Noxia perserpat tabida membra lues:

Quemcumque alloqueris, quam primum peste peribit,

10

      Optima profuerit nec medicina sibi.

Tam gravis internis de faucibus halitus exit

      Aequoreas focas ut maculare queat.

Accedas hostes propius, vitabis amicos,

      Me potius sitiens vulneret anguis afer.

 

40. ad amicum discedentem

O iocunda quies, o dulcis cura sodalis,

      Quo sine me raptim carpere tendis iter?

Qui tecum libicas ausim percurrere Sirtes

      Et caecos scopulos, curva Malea, tuos,

5

Nudus hiperboreos tecum gelidosque Triones

      Atque ausim Indorum currere in Oceanum,

Ad nigros Mauros atque ultra moenia Thules

      Tendere non fugerem, dulcis amice, simul.

Non me terrerent maris aut discrimina terrae,

10

      Fert amor illud onus, fit minor ipse labor.

Non tantum Pilades carum dilexit Orestem,

      Nec tantum oebalium Castora frater amat,

Abs te nec tantum est dilectus Scipio, Leli,

      Nec tantum a Serxe est qui prius hostis erat,

15

Thesea vel tantum nec amavit thessalus heros,

      Nec quicumque alius clarus amicitia est.

Di tibi dent facilem cursum celeremque regressum,

      Ad nos quam primum fac rediturus eas.

Omine felici, carissime, vade, sodalis,

20

      Et procul absentis sis memor usque mei.

 

41. ad Clio Mediolanum petentem

Bebriacos campos et celsa palatia magni

      Sfortiade nostro nomine, Musa, pete.

Ne stupida horrescas postes intrare superbos

      Et mira auratos arte subire lares,

5

Ne ducis invicti qui quamvis alter in armis

      Sit Caesar, timeas ora videre sacra,

Nutritusque licet patria est Galeactius arte,

      Ille tamen Musis semper amicus adest.

Illic invenies veterem fidumque sodalem

10

      Cuius tu tanges officiosa manus,

Et verbis nostris sibi dicito mille salutes,

      Dimidium vitae est Rictius ille meae.

Hic est qui nostros solitus laudare libellos

      Et lepidos hilari fronte probare iocos,

15

Hic quoque pegaseis doctus non horret ab undis,

      Hospitio vatis subscipiere Clio.

Cum sciet unde venis vel quis te miserit istuc,

      Te manibus subito, te geret ille sinu.

Inter delitias spectati carmen amici

20

      Franciscus noster semper habere solet.

 

42. ad Federigum adolescentem
ne amoris illecebris capiatur

Quid iuvat insano tantum indulgere furori?

      Quid teneris annis noscere quid sit Amor?

Heu fuge principium, scintillas effuge primas,

      Te quantis posthac ignibus uret Amor!

5

Nascentes facile extinguit medicina dolores,

      Dum licet evita praepetis arma dei.

Principiis est blandus Amor ducitque volentes,

      Hos donec laqueis vinxerit ille suis,

Post rapit invitos nimium violenter amantes

10

      Et vinctos centum nexibus urget Amor.

Sub quo servitio, sub quo, Federige, tiranno,

      Si non hunc vites, vita futura tibi est!

Sit licet insignis forma, sit candida virgo,

      Et superet tuscas Helisabetta nurus,

15

Ne tamen insanos sentire Cupidinis ignes

      Et mala ne gratis tanta subire velis.

Toxica quanta bibes, quantos patiere dolores!

      Heu nescis, nescis quid sit amare, puer!

Iurgia quid referam, quid verba minantis amicae?

20

      Quem fastum nota est cui sua forma gerit?

Si dura est, quando voto potieris amoris?

      Incassum misero tempora longa fluent.

Quo poteris tristes animo perferre repulsas?

      Quae frustra implores numina? Quosque deos?

25

Sin facilis fuerit iuvenes et mollis ad omnes,

      Sollicito numquam pectore laetus eris,

Quoscumque aspicies rivales esse putabis,

      Innocuas rodes saepe dolore manus.

Promissaque tibi saepe alter nocte fruetur,

30

      Longa nimis multis nox erit ista malis.

Tu tamen interea nutries spem tristis inanem:

      Nunc veniet, dices, alter habebit eam.

Quae cernes oculis! Quibus exagitabere dictis!

      Et quae non possum dicere plura feres!

35

Optabis miseram quotiens abrumpere vitam,

      Adversosque deos saepe querere miser!

Milia quanta feres curarum, quanta laborum,

      Tunc quantis lacrimis carmina nostra leges!

Ah, cur non volui fido parere Verino?

40

      Sed tunc incassum saepe querere miser.

Flumina nulla tuas poterunt extinguere flamas,

      Ossibus accensis cum furet asper Amor.

Non somni, non cura cibi placidaeque quietis

      Vlla tibi fuerit, totus Amoris eris.

45

Et cum privatis cessabunt publica rebus,

      Maxima cum magno damna pudore feres.

Quid dicent cari qui te genuere parentes?

      Quid tibi germanus'! quid tibi cara soror?

Et tibi quo dulces poterunt prodesse sodales,

50

      Cum Venus arbitrio te reget alma suo?

Cum tua mortifero tabescent corda veneno,

      Sanabit tantum quae medicina malum?

Nequitiasque tuas reticebunt compita nulla

      Et fies vulgi fabula nota levis.

55

Quid tibi profuerit doctum legisse Platonem?

      Quid tibi Aristotelis, quid Ciceronis opus?

Nec te Calliope, nec te defendet Apollo,

      Nec te Ippocrines turba canora sacrae,

Castaliis quamvis sis enutritus in antris,

60

      Inque caballino merseris ora lacu.

 

43. ad Lucretiam Donatam
ut Laurentium medicem amet

Gloria sis quamvis tuscae, Lucretia, gentis,

      Aequiperesque ipsas nobilitate deas,

Nec tua Tindaridi concedat forma lacaenae,

      Aethereo tantum fulget in ore decus,

5

Sis nive candidior, sis formosissima tota,

      Extet ut in toto pulchrius orbe nihil,

Sis facie insignis quamvis et crine soluto

      Ipse tuis pulcher cedat Apollo comis,

Sidereas quamvis vincant tua lumina flamas,

10

      Et tua sint astris aemula labra poli,

Vincat ebur nitidum quamvis tua lactea cervix,

      Et superent roseae punica mala genae,

Os minimum dentesque pares candore micantes,

      Et risum Iuno vellet habere tuum,

15

Et tirio niveus perfusus rideat ostro

      Vultus, nativus sit color usque genis,

Et planae scapulae nihil ut sit rectius illis,

      Bracchia non tacta candidiora nive,

Parva mamillarum niveo sit pectore forma,

20

      Nec nimium pinguis nec macilenta nimis,

Tirrenas collo superes tenus usque puellas,

      Nullaque ad exiguos vertice menda pedes,

Et quamvis victae cedant tibi voce Sirenae,

      Et Charites choreis, cedat et ipsa Venus,

25

Sit roseo vultu divina infusa venustas,

      Fecerit ut manibus Iupiter ipse suis,

Incessusque tuos quamvis soror ipsa Tonantis,

      Denique quicquid habes vellet habere tui,

Atque pudicitiae exemplar Lucretia cedat,

30

      Cuius habes nomen moribus illa tuis,

Et quamvis omni penitus sis parte beata,

      Vt te felicem quisque vocare queat,

Non tamen idcirco talem contemnere amantem

      Debes, sed magis hic ultro petendus erat.

35

Si te divitiae capiunt, ditissimus hic est,

      Divitias, moneo, nulla puella velit:

Divitiis periere viri, periere puellae,

      Almeonis mater testis avara mihi est.

Si te nobilitas titulis insignis avorum

40

      Tangit, quis Medice est nobilitate prior?

Non fuit in populo generosior ulla Quiritum

      Stirps neque tam claris nobilitata viris.

Si mores, si forma placet iuvenilis et aetas,

      Iudice te, iuvenis pulcher et ipse probus.

45

Quin, age, non alius tota praestantior urbe

      Est iuvenis, si non saevus adesset amor.

Hunc quoque castaliis Musae nutriere sub antris,

      Et totum hunc fovit Calliopea sinu.

Nunc, saeva, immiti patieris amore perire?

50

      Et quis te iuvenis dignior alter erat?

Hic te dilexit salvo, Donata, pudore,

      Et famam laesit fabula nulla tuam.

 

44. de Corvino glorioso

Omnia Corvinus noster se scire fatetur,

      Et probat exemplis omnia nosse suis.

Dives et antiqua ducit de stirpe parentes.

      Fastidit si qui nobilitate carent.

5

Virtutes canit ille suas aliena reprendens,

      Crimina et obducta fronte nefanda notat.

Sed melius nescisse fuit tanto quam parta labore

      Perdere tam fatua garrulitate sua.

Ergo erit is vates peteritque disertus haberi,

10

      Si nullum carpit, vel sua facta tacet.

 

45. ad Andream Alamannum de laudibus poetarum
et de felicitate sui saeculi

Etsi non longo fuerim tibi cognitus usu,

      Nostra sed incepit nuper amicitia,

Officio es veteris tamen usus, amice, sodalis:

      Muneris et potero non meminisse tui!

5

O meritas possem, Andrea, tibi reddere grates!

      Di referant! Nobis sit voluisse satis.

Non tamen officii fuero si Nestoris annos

      Fata mihi dederint immemor ipse tui.

Si tibi non opibus potero prodesse, canendo

10

      Non nihil ad famam carmina culta valent.

Interdum vates miseris tribuere salutem,

      Nonnumquam laudem carmen opemque tulit.

Cum Niciae classem cepit trinacria pubes,

      Euripidis stilus contulit altus opem,

15

Nam pius Euripidis recitatis versibus hostis

      Captivos gratis iussit abire domum.

Cum veteres Thebas Pelei fregere phalanges

      Et rueret magnae funditus urbis opus,

Parcere pindaricis domibus clementia regis

20

      Et proli iussit si qua superstes erat.

Movit nonne Solon elegis ad bella Pelasgos

      Cum capitale foret de Salamine loqui?

Stultitiam sapiens prudenti pectore finxit,

      Illo sic tandem est insula capta modo.

25

Ter victi Spartae Tirtheo vate fugarunt

      Messenos, pravo cum foret ille pede.

Quid referam Alcaei pulsos ex urbe tirannos

      Carminibus, terris bellaque gesta mari?

Hoc duce libertas patriae est, hoc vate parata,

30

      Qui totiens caeso victor ab hoste redit.

Mantua caesareae quondam data praeda cohorti,

      Civibus est vatis carmine tuta sui.

Incertum est igiturne magis prosintne iuventque,

      Sed mista vates utilitate iuvant.

35

Quis dubitabit adhuc patriae prodesse poetas?

      Quis vates dignos stultus honore neget?

Per quos post mortem virtus aeterna futura est,

      Nec simul interitu cuncta perire sinunt,

Per quos posteritas cognoscet facta priora,

40

      Per quos florebunt maxima gesta ducum.

Omnia cum tacite rodat damnosa vetustas,

      Vatibus a sacris abstinet illa manus.

Argentum atque adamas longo consumitur usu,

      Carius et siquid mobile vulgus amat.

45

Aspice romuleam qua nil cospectius umquam

      Vrbe fuit, vulsam protinus esse solo,

Marmorea haec quondam multis ditata trophaeis

      Vrbs fuerat, nunc est antra habitanda feris.

Ludit in humanis rebus fortuna maligna,

50

      Et quaecumque libet tollit et alta premit.

Vilibus in rebus tantum est concessa potestas,

      Tangere res sacras non tamen illa potest.

Idcirco sanctos timet haec violare poetas,

      Res quia divina est carminis ille furor.

55

Nam vates maius reliquis scriptoribus ipsi

      Inscribunt serae posteritatis opus,

Vnde datum est vati nomen quod mentibus insit

      Vix vehemens, sine qua non bene crescit opus.

Vnde etiam graeci pariter dixere poetam,

60

      Quod scriptore omni nobiliora facit.

Noctua sed doctas credo mittetur Athenas,

      Stulte, quid aequoreis fluctibus addis aquas?

Si non est carmen certe est laudanda voluntas,

      Si non eloquii plenus amoris ero.

65

Non tantum Pilades carum dilexit Orestem

      Quam colo amicitiam, docte Alamanne, tuam.

In me non tantum patuit tua magna librorum

      Copia, sed multis profuit illa viris.

Nunc ego felici laetor me tempore natum

70

      Cum sit honor meritis non minor ipse suis,

Praemia cum magnis maiora laboribus adsint,

      Nunc artes nutrit gloria vera bonas.

Nunc dulcis labor est, fallunt cum praemia nullum,

      Pieridum studiis nunc vigilare iuvat,

75

Quae bis quingentos Latio iacuere per annos,

      Cum nostram pressit barbarus hostis humum.

Vix tandem tuscus longo post tempore Danthes

      Reddidit ausoniis haec celebranda viris,

Sic artes aliae subito viguere repertae,

80

      Imperium crevit cum tibi, tusce leo,

Cum tu vicinos felici Marte tirannos

      Vicisti inque dies cum tibi crescit honor,

Creverunt pariter vires et copia fandi,

      Doctorumque hodie est maxima turba virum.

85

Sunt qui naturae causas, qui sidera norint,

      Vt Iove Saturni frangitur ira senis,

Mitigat ut Martem iubar, sidusque perustum

      Mercurii fures euloquiumque parit.

Sunt qui mensuram Oceani novere profundi,

90

      Pendeat ut tellus inter utrumque polum,

Solis ut antipodes alterna luce fruantur,

      Relligio Christi hoc perneget ipsa licet,

Conanturque deum nonnulli noscere quamvis

      Humanis maius viribus hoc sit opus.

95

Quique bonos mores urbi domuique sibique

      Praebeat est hodie, vivat ut iste precor.

Et qui fallaci cogat sermone fatentem

      Dicere constrictus quae minime ipse putat.

Innumeras artes hodie florere videmus

100

      Saecula per Latium quae latuere decem.

Nunc Zeusis rediit qui quondam pinxerat uvas

      Ad quas deceptae saepe volastis, aves.

Nunc alter Phidias rediit, nunc alter Apelles

      Picturam quorum vivere nempe putes.

105

Spirantem hic pario vultum de marmore ducit,

      Aera alius fundit, fingit at ille rota.

Praeterea florent aliae sine nomine multae

      Quas lucro intentum vulgus ubique colit.

Pace mihi liceat: vestra, dixisse, priores

110

      Temporibus cedant aurea saecla meis.

Quando fuit recti aut aequi reverentia maior?

      Quando magis culta est cum pietate fides?

Horrida devictis vicinis bella quiescunt,

      An licuit pace hac prosperiore frui?

115

Erexit propter tales Florentia cives

      Vrbibus ausoniis altius ipsa caput.

Nam quis par Medici Cosmo natisque duobus

      Moribus ingenio nobilitate fuit?

Aut divitiis est largius usus opimis?

120

      Hac re nos superis possumus esse pares.

A meritis homines laudavit prisca vetustas,

      A sera factos posteritate deos.

Vulcanum Lemnos, Naxos te, Bacche, Minervam

      Attica, Cretenses excoluere Iovem,

125

Hiperiona Friges, coluit te Roma, Quirine,

      A quo sillanidae gentis origo fuit.

Hinc, Alamanne, tuum, Medicum genus inde creatum,

      Inter Iuleos forsan habebis avos.

Virginibus merito sacris tot templa dicavit

130

      Nobilium Medicum relligiosa domus.

Larga manus Medicum quot nubere fecit egenas!

      Castum ut servarent maxima causa torum.

Sed tu, magnanimi Cosmi generosa propago,

      Praecipue es magno dignus honore, Petre.

135

Maecenas tuscis alter nunc natus in oris

      Doctorum ingeniis ingeniose faves.

Gloria tirrenae es Medices verissima gentis,

      Sospite quo doctis praemia semper erunt.

Hic inopes opibus iuvitque favore poetas,

140

      Et vatum vati maxima cura sibi est.

Vos ego consortes studii, quibus altior exit

      Ore sonus, precor, hunc concelebrate virum.

 

46. contra invidiam et susurrones

Livor edax, audes tam sanctos carpere mores

      Et de me cunctis crimina ficta loqui?

Quid nisi virtutum corrumpere praemia tentas?

      Subque boni specie tu scelus omne facis.

5

Cumque aliquem virtute vides ad sidera tolli

      Protinus haec tristis causa doloris erit.

O monstrum horrendum, Furiarum pessime livor,

      Tartareos inter digne manere lacus,

Rumpis amicitias, armas in proelia fratres,

10

      Foederis humani solvis, inique, fidem,

Tristia finitimos populos impellis ad arma,

      Nequitiae, Livor, semina cuncta seris.

Iustus Aristides Spartam detrusus ad urbem

      Iustitiae accepit praemia saeva suae,

15

Quique rebellantes iuvenis devicit Hiberos,

      Cui nomen posthac Africa victa dedit,

Namque ferum Poenum et saevae Cartaginis arces

      Contudit, exilium praemia saeva tulit.

Quid referam sancti victricia signa Camilli?

20

      Quid ducis invicti tanta trophaea loquar?

Hic tamen invidia cara deiectus ab urbe

      Ingratae patriae contulit exul opem.

Sed quid victoris dicam Themistoclis arma?

      Hunc quoque livor trusit in exilium.

25

Si premor invidia non miror, carpere divos

      Audet et alterius pallet iniqua bonis.

Quid magis horrendum, quae belua tetrior ista?

      Sed poenas sceleris sustinet ipsa sui.

Roditur infelix rebus vexata secundis,

30

      Nec lacrimas maestis continet illa genis,

Dentibus infrendens sic qua ratione nocere

      Possit pestifera callida mente parat,

Cogitat exitium, meditatur et usque ruinam,

      Tartareum spirat virus ab ore suo,

35

Pascitur in tenebris luctu et serpentibus atris,

      Et sibi pro succo est pallor in ore teter,

Sanguine vipereo latum cratera coronat,

      Noxia pro liquida toxica potat aqua,

Anxia perpetuis macrescunt pectora curis,

40

      Et sua non umquam lumina somnus habet.

Thesiphone comes atque ardens Discordia bello est,

      Et dolor est illi gratus et ipse metus.

Tempora letheis mors pallida cincta tenebris

      Praecipue cordi semper amica suo est.

45

Pernicie exultat laetaturque improba damnis,

      Hoc fruitur tantum pestis iniqua bono.

Felle madent caros carpentia verba sodales,

      Quoque nocere queat cogitat usque modo.

Obsit ut haec nobis turpes vulgavit amores,

50

      Sed mens pro factis stat mihi pura bonis

Et detractorum rumores spernit iniquos,

      Namque meae vitae conscia testis adest.

Illa susurronum contemnit murmura falsa,

      Nec curat vulgi scommata dura levis.

55

Quos modo non verbis sed re confutet aperta,

      Multum adeo vitiis abstinuisse iuvat,

Crimine sed sperat poenas graviore daturum

      Qui carpsit vitae candida facta meae.

 

47. epitaphium optimi civis et peritissimi
iuris consulti Donati Cochii

Quantum Sulpitio debent civilia iura

      Et quantum, Muti Scaevola docte, tibi,

Tantum Donato Cochio debere fatentur.

      Civilis vere iuris amator eras,

5

Tu quoque philosophos noras et curia semper

      Consilio in dubiis casibus usa tuo est.

 

48. visio qua Clio se obiurgat
ne lucri causa Musas relinquat

Memnonis aethereo pulcherrima mater Olimpo

      Iam fessa oceanos compulit astra lacus,

Cum subito ante oculos nostro consistere lecto

      Et tales Herato est fundere visa sonos:

5

Tune potes dulces, Verine, relinquere Musas?

      Tune potes nostros spernere, amice, choros?

En cui daphneam nimphae intexere coronam,

      En cui porrexit pulcher Apollo liram?

En cui pegasides sacrum gustare liquorem

10

      Concessere deae Calliopeque parens?

Et tua tirrhenas inter Flametta puellas

      Aeternum per me nomen habere potest.

Me duce felices inter numeraris amantes

      Purpureusque tibi me duce favit Amor.

15

Ah, nunc verbosas velut unus rabula leges

      Insanique potes iurgia ferre fori?

Ferre potes litum strepitus turbamque latrantem?

      Tu potes in tanta vivere barbarie?

Ad quid non auri cogit scelerata cupido?

20

      Mortales ad quid, sordide questus, agis?

O vanas hominum mentes, o pectora caeca

      Quae sint pro multis sollicitata malis!

Turbida qui fragili percurrunt aequora cimba,

      Qui nec praecipites extimuere notos,

25

Non horrent letum digitis vix quinque remotum,

      Sed pelagi illudunt monstra nefanda trucis.

Quique natet avidis mergendi piscibus esca,

      Quos voret horrendo Scilla maligna sinu,

Tantus amor nummi et crescendi cura peculi est,

30

      Vt properent celeres ad sua fata dies.

Sacra fames auri infecit, proh Iupiter! omnes,

      Vt sacer Aonidum praetereatur honor.

En age, si vitae tibi cura est ulla futurae,

      Et dulcis laudis pectora tangit amor,

35

Divitias alii per mille pericula quaerant,

      Quae sint fortunae mobile vulgus amet.

At tu, Pieridum miro perculsus amore,

      Carmina apollineo da celebranda choro,

Dixit et in tenuem dilapsam per aera fugit,

40

      Discessu argute sed sonuere lirae.

 

49. ad Nicolaum Beninum
et Ginevram eius amicam

Liber eras quondam nostrique illusor amoris,

      Aligeri spernens regna superba dei.

Nunc te deiectum nec grandia verba sonantem

      Depressit niveis flava Ginevra comis,

5

Et tua bis centum religavit bracchia nodis,

      Et libertatis spes tibi nulla datur.

I nunc et saevos contemne Cupidinis arcus,

      Infelix nostras experiere vices.

Nec iam pallore nostro mirabere vultu,

10

      Nec cur tam lentis ignibus urar amans.

Atque una decies hora deponere vitam

      Et cupies quaevis tu sine amore pati

Sed doleo miseretque tui, sum expertus amorem,

      Aurea quid possint praepetis arma dei.

15

Nam miserabilius nihil invenietur amante,

      Durius in terris vivit amante nihil.

Fac igitur parcas, formosa Ginevra, Benino,

      Vt tibi purpureus parcere possit Amor.

Neglecti deus est aliquis deus ultor amantis,

20

      Contempti poenas det licet ille mihi.

Non potes exemplis tangi propioribus ullis,

      Hoc natura iubet: si quis ametur amet.

Si tua non cedit spartanae forma Lacaenae,

      Attamen ante alios iste petendus erat.

25

Sunt sibi divitiae, generoso est sanguine cretus,

      Dicier ut felix huius amore queas.

 

50. eulogium in funere Lisiae formosae puellae

Ergo per elisios sine me, mea Lisia, campos

      Tam celeri perges funere rapta mihi?

Te nimium heu teneris Parcae rapuere sub annis,

      Proh superi! tantum sustinuere nefas.

5

Crudeles divi, crudelia numina Parcae,

      Tam subito quid vos hanc rapuisse iuvat?

Quid iuvat immitum respondeat una sororum

      Veloci filum subsecuisse manu?

Vix ternis lustris binos haec addidit annos,

10

      Ibit ad infernos non reditura lacus.

Dic ubi, Phoebe, tui latuerunt carminis artes

      Exanimes possunt quae revocare viros.

Heu pia formosae et morientis verba puellae

      Flectere tam duras non potuere deas.

15

Irrita quin etiam templis mea vota fuerunt

      Flectere tartareum quae potuere canem.

Nec prece nec lacrimis nec carmine motus Apollo est:

      En frustra curam vatis habere ferunt!

Parcite, caelestes, et tu mihi, candide lector,

20

      Impia si laedunt carmina nostra deos.

Aut superi non sunt aut non mortalia curant,

      Falluntur stulta credulitate viri.

Lisia, ten potuit stigiis adoperta tenebris

      Mors rapere, et sanctae nil valuere preces,

25

Vota nihil miserae matris, nil vota sororis,

      Nil lacrimae fratris, nil pia vota patris.

Quod magis admiror, viridis nil profuit aetas

      Quin cito tartareas illa subiret aquas,

Nil valuit, quamvis esset sibi, candida forma

30

      Posset quae magnum sollicitare Iovem.

Ecce iacet feretro sine vita corpus inane:

      Quis poterit lacrimas ore tenere pias?

Sed quis non flendo crudelia sidera dicet

      Aspicere hoc tantum quae potuere nefas?

35

Quis non infestis contundet pectora palmis?

      Quis non immites dixerit esse deos?

Haec erat in terris Flamettae forma secunda,

      Durior ista tamen, mitior illa fuit.

Quid faciam? quo me, Verine miserrime, vertam?

40

      Haec adimens curas gaudia quanta dabat!

Spiritus hic desit, tantum narrate dolorem,

      Dicite, Parnasi turba canora sacri.

Ne querulis pudeat disponere carmina nervis

      Vt reddat maestos barbiton icta modos.

45

Inferias tali meritas conferte puellae,

      Qualem vix aetas protulit ulla patrum.

Spargite nunc passos per cignea colla capillos,

      Et lacrimae innumerae maesta per ora fluant.

Purpureisque rosis innectite lilia busto,

50

      Rideat ut verno tempore semper humus,

Et laurus circum vireat nativaque mirtus,

      Desuper assiduo carmine vernet avis.

Suspiretque pius praeter sua busta viator

      Et madidis oculis distica nostra legat:

55

Lisia sum, lector, teneris extincta sub annis

      Quae florentini fama decoris eram.

 

51. eulogium in funere clarissimi viri Cosmi Medicis
patris patriae a senatu populoque florentino dicti

Sic mala fata bonos rapiunt nec parcitur ulli:

      Posse igitur sanctos credo perire deos.

Ergo instat cunctis indevitabile fatum

      Vt possint etiam numina sancta mori.

5

Tene, pater patriae, potuit, sanctissime Cosme,

      Atropos audaci corripuisse manu?

Parca maligna tuam valuitne invadere vitam?

      Quis deus huic tantum iuris habere dedit?

Dicite, Pierides, sacras quae Gorgonis undas

10

      Et nigrum colitis fronde virente nemus,

Dicite, Pierides, nostro date carmina Cosmo

      Certatim et tantum concelebrate virum.

Nunc magni oris opus, nunc totum Helicona, Camenae,

      Pandite ut exiguo crescat in ore sonus.

15

Hic vos infernis potuit revocare tenebris

      Cum vestrum fuerit semper ubique decus.

Tunc sic illacrimans nulla redimita corona

      Emisit querulos Calliopea sonos:

Heu tuscis quantum est terris splendoris ademptum!

20

      Occidit ausonii gloria quanta soli!

Pectora maesta suis tundat Florentia palmis:

      Orbata heu quanto est patria sancta viro!

Curia maesta patrum ploret sanctusque senatus

      Certatim et lacrimis irriget ora piis.

25

Et pueri invenesque fleant matresque nurusque,

      Parvulus in cunis vagiat ipse puer.

Fundite, Sillanidae, lacrimas populariter omnes

      Et nihil heu! tanta non sit in urbe dolens.

Quam demissa iuba est nullusque in crinibus extat,

30

      Nullus in etrusci fronte leonis honor,

Sed iacet et maestis rugitibus aera pulsat

      Et notat insanis unguibus ora leo.

Heu quanta etruscis instare pericula cerno,

      Tirrhenae quantum decutientur opes!

35

Namque fere omnis decoquet argentaria mensa,

      Credat ut iratos lidus habere deos.

Sed Medices Cosmus si tempore viveret illo

      Non premeret tuscas tanta ruina domos.

Nam quod non vidit magna sapientia Cosmi,

40

      Mortales omnes hoc latuisse putem.

Pace mihi liceat priscorum dicere, talem

      Non produxerunt saecula cuncta virum.

Divitiis fama ingenio virtute fideque

      Huic nemo ex priscis aequiperandus erat.

45

Saepe licet tristem decantet Sparta Licurgum,

      Neoclidem quamvis attica laudet humus,

Et tu qui Vehios armis, pietate Faliscos

      Iussisti Aeneadum subdere colla iugo

Fabritius. quamvis Pirri contempserit aurum

50

      Pauper et incompta Curius ille coma,

Arma Iovi quamquam suspendit opima Feretrio

      Claudius et Paenos contudit ense feros,

Quamquam exultantem libicis iuveniliter armis

      Continuit lenta Maximus ille mora,

55

Scipiadasque licet tribuit quibus Africa nomen

      Inseruit superis fama secunda deis,

Seque licet iactent tristi gravitate Catones,

      Et Scauri insignes aedilitate ferant,

Sis ternis quamvis clarus, Pompee, triumphis

60

      Et nomen magni traxeris inde licet,

Devicit Gallos Caesar, subiecit Hiberos

      Et mauri quamquam contudit arma Iubae,

Non tamen hos poteris magno componere Cosmo:

      Qui talem poterunt aequiperare virum?

65

Hi sunt nimirum praeclari fortibus armis,

      Vni sed numquam tanta fuere bona.

Hic fuit ex omni recte uirtute beatus,

      Et tamen heu! Lethes pocula nigra bibit,

Plangite, Castaliae, infestis nunc pectora palmis,

70

      Et nunc maestitiae conscia signa date,

Crinibus et sparsis flentes celebrate, Camenae,

      Nunc Medicis Cosmi triste ministerium.

Delius ecce suam citharam deponit Apollo

      Vixque potest lacrimas ille tenere genis.

75

Nec lugere deum est sed luctus cogit acerbus

      Laurea de niveis demere serta comis.

Hic sacros coluit vates, hic aurea nobis

      Caesaris Augusti saecla redire dedit.

Egregios illa non tempestate poetas

80

      Maiori affecit Caesar honore meos

Quam Medicum proles scriptorem amplectitur omnem,

      Nec desunt doctis praemia digna viris.

Non sic tuscus eques nostros veneratus alumnos

      Vatibus aoniis praemia tanta dedit

85

Quam Medices Cosmus, nostri tutela decori

      Dona dedit doctis doctus et ipse viris.

Hic quoque philosophos multa gravitate verendos

      Fovit, grammaticos fovit et historicos,

Nec non astrologos et amavit rhetoras omnes,

90

      Et quicumque alia nobilis arte fuit.

Dicite, caelestes, caeli qui templa tenetis,

      Quis vobis dederit munera plura pius,

Verius aut Christi quis relligionis amator

      Extiterit: divos aequiperasse puto.

95

Hic est qui cunctis construxit partibus orbis

      Aere suo aeternis candida templa deis

Quae dispersa simul si tu componere velles,

      Vix caperent phrigii moenia celsa Remi.

Quid dicam Marci reverendi numinis aedem?

100

      Quam Medices Cosmus condidit aere suo.

Proh dolor! hic nobis, hic diversoria Musis

      Condiderat variis tota referta libris.

Aonii montes et thessala, cedite, Tempe,

      Et loca que grais sunt celebrata modis,

105

Cedant magnifici fulgentia tecta Luculli,

      Marmoream quamvis struxerit urbe domum,

Mole licet stupida tumidum constraverit aequor,

      Aequarit montes et iuga celsa licet.

Nam si quam Fesulis Medices in montibus aedem

110

      Struxerit, aspicies, illa minora putes.

Quod si Laurenti miro splendore lacunar

      Et totum templi conspiciatur opus,

Nullus erit qui non Capitoli praeferat arci

      Hoc quo nil toto pulchrius orbe reor.

115

Atria quid referam Fesulis subfulta columnis

      Luminibus stupidis suspicienda viris?

Me citius tempus quam copia deseret ipsa.

      Hunc quis divinum non putet esse virum?

Dixerat et magno pectus constricta dolore,

120

      Conticuit mediis exanimata choris.

Tempus erat rapido cum terra ardore dehiscit

      Et sicca arescunt arva perusta siti,

Cum per nemei ferventia tergi leonis

      Ductaret celeres sol rubicundus equos,

125

Vltima cum Cosmo Parcae sua fila legebant,

      Extremum Medices novit adesse diem:

Advocat egregium natum proceresque verendos,

      Languidus et sacro sic dedit ore sonos:

Vixi et quod tribuit spatium natura, peregi,

130

      Desinite impositas exsuperare colos.

Mors sua quemque manet, mortales nascimur omnes,

      Omnibus inferni est ianua aperta Iovis.

Vos igitur proceres et tu, carissime fili,

      Sit patriae sanctae maxima cura, Petre.

135

Publica privatis semper potiora putetis

      Tollere si tuscum vultis ad astra decus.

Extirpate malos, iustos attollite cives,

      Praemia sint meritis cuique parata suis.

Sic poterit celsos Astrea relinquere caelos

140

      Et vestras iterum sic habitare domos.

Tollite civiles omnes ex urbe furores,

      Sit procul insanae seditionis amor.

Exitiale odium subito sedate, priusquam

      Subscitet ingentes parva favilla focos.

145

Non de divitiis certet cum divite dives

      Quis possit plures continuare domos,

Iustitia sed enim conetur vincere iustum

      Iustus, sic fortem vincere fortis amet.

Aemula virtutis nempe haec certatio prodest,

150

      Inflamat cives ad meliora suos.

Sitque animus liber nullique obnoxia culpae

      Mens ut quod verum est cernere pura queat.

Horrida sanguinei vitetis semina belli,

      Pacis honoratae semper ametis opus.

155

Sumere cuique licet sed bello imponere finem,

      Non cuicumque licet non nisi victor erit.

Exitus est dubius, Mars est communis et hora

      Vrbinus insigni clade ruina datur.

Externus sed si vos contra insurgeret hostis

160

      Vt florentinos depopuletur agros,

Vt Piccininus quem nos constravimus armis,

      Et quisquis tuscum terruit imperium,

Tunc vos conducto potius seu milite lido

      Pellite ne priscis degeneretis avis.

165

Vincatis ratione hostes, superetis et armis,

      Lidius ut multo crescat honore leo.

Debellate malos, subiectis parcite tota

      Vt vestris cedat finibus Ausonia.

Numina sancta favent iustis, odere superbos,

170

      Felicem nullum per scelus esse sinunt.

Has artes retinete quibus Florentia possit

      Per decus ausoniis reddere iura viris.

Nunc postquam vitam caelestia fata reposcunt,

      Non mea marmoreus contegat ossa lapis,

175

Nec longa incassum ornetis mea funera pompa,

      Quod terrae est, ipsi reddite corpus humo.

Credite marmoreis etiam data fata sepulcris,

      Nos immortales gloria sola facit.

Vix haec ediderat gelidos cum spiritus artus

180

      Liquit et empirei sidera celsa petit.

 

52. epitaphium Cosmi Medicis patris patriae

Hic situs est Cosmus, tirrhenae gloria gentis,

      Quo florentinum floruit imperium.

Ditior hoc nullus nec magnificentior alter,

      Nec par consilio iustitiaque fuit.

 

53. aliud epitaphium pro eodem

Quantum vix patriae Ciceroni Roma parenti

      Et quantum debet Sparta, Licurge, tibi,

Tantum se Medici debet Florentia Cosmo.

      Nam maior non hoc ille vel ille fuit,

5

Quem plebs quem proceres patriae dixere parentem,

      Qui duro dederit tempore pace frui.

 

54. de portentis infelicis anni urbi florentinae

Saeva nimis tuscum terrent portenta leonem,

      Plebs timet, attonita est curia sancta patrum.

Quot periere viri! quantum grassata per urbem,

      Quantum per nostros tabida pestis agros!

5

Maximaque annonae tenues penuria cives

      Pressit, macrescunt pallida membra fame,

Hostibus ut macies possit miseranda videri,

      Possit et immites illa movere feras.

Decoxere patres, clausa argentaria mensa est,

10

      Qua multum tuscum floruit ingenium.

Occidit una salus, nostrae moderator habenae,

      Cosmus, tirrheni maxima fama soli.

Quo maior iactura fuit quam cetera damna:

      Hoc cive amisso gloria quanta perit!

15

Sancte pater patriae, nunc te cognoscimus omnes,

      Cum nostras terret sors inimica domos.

Ensis eras clipeusque tuis terrorque propinquis

      Regibus et populis hostibus unus eras.

Quid faciat, quo se vertat Florentia mater?

20

      Tam multis mentes obstupuere malis!

Civibus at nostris Medicis spes unica Petri

      Restat qui miseros non sinet esse suos.

Consilio atque opibus cunctis succurrit egenis

      Hortaturque omnes spe meliore frui.

25

Sed tu Sillanidas maiori urgente periclo

      Servasti semper, Iupiter, incolumes,

Fac tandem cesset series tam longa malorum,

      Florentem populum neve perire sinas.

 

55. ad Venerem et Cupidinem
ut tandem ab eo recedant et finem elegis imponant

Tempus adest elegis teneris imponere finem

      Et Medicis Petri gesta referre mei.

Aurea, cede, Venus, tuque, o formose Cupido,

      Vestraque de campo vellite signa meo.

5

Area maior equis iam nunc pulsetur anhelis,

      Non sunt imbelli grandia danda lirae.

Carminibus blandis insanos lusimus ignes,

      Dum sterili ieci semina tristis humo,

Cum me torreret Flamettae candida forma,

10

      Carminaque ingratae milia multa dedi.

Iam satis est, Herato versus genialis abito

      Vosque cupidinei turba valete chori.

Haec cecinisse sat est viridis dum pertulit aetas

      Intonsas vario nectere flore comas,

15

Atque coronatus convivia lauta peregi

      Dum licuit Veneri tempora prima dari.

Iam satis insani fuimus, nova fabula vulgi,

      Alma recede meis nunc, Citherea, libris.

Me residem increpuit graviter crinitus Apollo:

20

      En tu nugarum semper amator eris?

Semper et imbelles ludes, lascive, puellas

      Mollis et ad curas nate poeta leves?

En age, materiam Medices in carmina praebent

      Quae sint maeonio digna furore cani.