Cantalicio bucolica 2
Other sections


Egloga secunda de Vrsinis principibus oppressis

 

Aphradus

Cyrte, tuas quo cogis oves? Quo, Cyrte, capellas

Stultus agis? Pingues vel cur de monte iuvencos

In siccos deducis agros? Necat aridus herbas

Syrius et liquidos exurit lampade fontes.

5

Plana petis, montana fugis: pecus omne peribit,

Cyrte, tuum! Repetas silvarum, si sapis, umbras

Et pecoris miserere tui: furit aeris aestus,

Verte pedem! Non est prudentia quaerere mortem.

Cyrtus

Aphrade, nulla meos vicit dementia sensus.

10

Ducebam ad gelidas umbras armenta gregesque

Quos cernis, mediamque viam iam monte tenebam,

Difficilem facili solatus arundine passum,

Quum mihi forte ruens de vertice montis eodem

Dyndimus occurrit, sic voce locutus anhela:

15

"Quo, miser, ire paras! Quo scandere, Cyrte, laboras?

Ducis ad exitium pecus omne, revertere retro!

Vrsorum nam lustra petis, ferus undique nostras

Vrsus habet silvas; nosti genus ipse ferarum

Quale sit: haud dubitant pastorem invadere primum,

20

Mox capiunt lacerantque pecus sternuntque molossos.

Cyrte, tuum converte pecus, fuge, Cyrte, rapinas,

Si sapis!" Admonitus his, Aphrade, monte recessi.

Aphradus

Non est quod timeas; vanos, age, Cyrte, timores

Exige! Sunt silvae montisque cacumina tuta

25

Omnia, et ursorum genus omne ex montibus istis

Terruit Androfagus, partim sub iura cathenae

Subdidit et propriis partim expulit ille cavernis.

Cum catulis abiere suis trepidantibus omnes,

Errabunda cohors, nunquam reditura Latinis

30

Montibus aut silvis. Sunt pascua libera passim

Haec non sola tibi, sed Iapigis Appula rura

Tutaque iam Calabrae sunt omnia pascua terrae

Et Campanus ager, nec non Laurentia cuncta

Iugera, Romuleos tutum pecus omne per agros

35

Tuscaniaeque solum pinguisque per arva Viterbi.

An nescis gelido quales metuendus ab axe

Duxerit ille canes? Non his valet ulla ferarum

Sistere, sed rabiem primam meditantur in ursos,

A quibus, ut fas est, tibi desine, Cyrte, timere.

Cyrtus

40

Ergo ego per montes sic te duce, chare, revertar,

Aphrade, et in silvas tutum pecus omne reducam.

Ad virides herbas mecum remeate, capellae,

Vertite, oves, gressum, montisque resumite, tauri,

Pascua et umbrosi conscendite fontis ad undas!

45

Ad veteres, dulcis Morica, revertere fagos

Dumosumque nemus; et tu, cornuta mearum

Spes ovium, converte pedem, cape laeta virentis

Montis iter secura tuum. Tuque, Aphrade, semper

Sis felix cum prole tua et cum coniuge laetus,

50

Qui mihi consilio tali pecus omne furenti

Caumate servasti. Dii dent aliquando benigni

Parque pari et grates meritas tibi posse referre.

Aphradus

Tu quoque, Cyrte, pecus felix age tempore longo,

Et quam bina tibi, puto, iam per lustra sitisti,

55

Alma Venus tandem duram tibi molliat Augen.

Cyrtus

O, rogo, siste parum: quae lusimus, Aphrade, in illam,

Hic te audire velim. Credo sint carmina mille,

Mille modi et numeris conrespondentia verba,

Quis ego Massylum mollissem saeva leonum

60

Pectora, vel tygres placassem foetibus orbas;

Illa tamen surda mea carmina neglegit aure

Hasque meas ridet nares gibbosaque terga

Callosasque manus hirsutaque tegmina barbae.

Spem tamen illius dederat mihi Cantara mater:

65

Votaque successent, genitor nisi mortuus esset.

Aphradus

Cyrte, tuum carmen meliora in tempora differ:

Non vacat, et doleo, mihi nunc audire, quod ipse

Doxocalum expecto veterem mihi, Cyrte, sodalem

Quem nosti. Exiguum sum mercaturus agellum

70

Parque boum: pretio cupio mihi providus adsit.

Nescio venturus cur tardius ille moretur:

"I prae, nanque sequar propere" mihi dixerat. Ecce

Iam venit. O propera! Iamdudum torridus hic te,

Doxocale, expecto: quae nam te causa morata est?

Doxocalus

75

Pone sequebar iter, sed me tardavit inertis

Coniugis ira meae. Nam, quam ductaret asellum,

Acta furore viae medio prostravit onustum.

Accurri posuique manum iuvique, sed illam

Haerentem caesis vix ossibus ipse remisi.

80

Sed tibi, Cyrte, pecus quonam, rogo, ducere mens est?

Cyrtus

Doxocale, ad montes, quoniam sunt omnia tuta,

Verto pecus: fugere feri de montibus ursi

Aphradus his dixit cuncti, durumque cathenae

Androfagi subiere iugum, qui perdere nostri

85

Spem gregis et nobis pervertere cuncta solebant.

Nonne vides etiam insano exardere Leone

Omnia per nostros penitus iam gramina campos?

Vos remanete ambo, memores per secula nostri

Vivite, et annosae cornicis vivite in annos,

90

Meque pererrantem, quandoque revisite silvas.

Doxocalus

Hactenus, o demens, quod scire, Cyrte, putavi

Consiliumque tuum certe non, Aphrade, ineptum

Omnibus in rebus. Nunc sed mihi parcite uterque:

Mentis inops factus mediis a sensibus erras.

95

Creditis edomitos penitus sub iura cathenae,

Aut his perpetuo pulsos a montibus ursos?

O mentis tenebras, o pectora stulta animosque

Pastorum et fibras male sani cordis inertes!

An, rogo, nescitis quodnam sit fortibus ursis

100

Ingenium? Non est certe vis tanta, nec astus,

Non animus, nec tanta ferae prudentia cuiquam.

Esse putent alii quanvis maiora leonum

Robora, vincit atrox ursus frangitque cathenae

Vincula, siqua subit, semperque revertitur illuc

105

Fortior ille canum latratibus unde recessit.

Quid quod et hic etiam coeli convexa supremi

Circuit et gelido celsus supereminet axe

Occiduasque micat non descensurus ad undas?

Sub nive fert hyemes structisque ex arte cavernis

110

Nutritur succoque pedum pinguetque veterno,

More hominumque coit, Veneris quum munera tractat,

Informique suos catulos de carne figurat

Ingrediturque bipes, quoties excanduit ira,

Et ruit in praedam pecorisque armenta gregesque

115

Aggreditur fremitusque feros movet ore tremendo;

Stat procul et caesi pecoris spectacula pastor

Ingemit et mandras nulla iuvat arte molossus.

Quos periisse putas ursi iam, Cyrte, redibunt

Cum catulis patribusque suis ac matribus unde

120

Discessere modo: scio quid mihi nuntiat illa

Quae mihi iam rerum praedixit milia cornix.

Tu tibi, Cyrte, tuum placeat qua dirige gressum.

His ego te monui veteri compulsus amore

Expertusque frequens qualis sit moribus ursus.

125

Cyrte, vale et felix semper! Nos, Aphrade, tandem

Occeptum peragamus iter, via longa morantes

Increpat, occiduas et sol inclinat ad undas.