Cantalicio bucolica 1
Other sections


Egloga prima

 

Phosphorus

Quae te, Batte, refer, properantem cogit ab oris

Cedere causa tuis? Quae te tam dira capellas

Tempestas agitare tuas huc iussit in Vmbros?

Qui, rogo, Tyrrhenas potuisti linquere valles,

5

Colliculos fontesque sacros silvasque virentes,

Nec non herbiferos, laetissima pascua, campos?

Nanque ego te memini- nondum altera clauditur aestas -

Securum pavisse pecus, noctesque diesque

Pastorum Tuscis carmen resonare sub antris,

10

Quo satyros, quo Pana simul faunosque tenebas.

Teque virum petiit quondam formosa Lycoris,

Ad tua quum faciles properarente carmina nymphae.

Par tibi nullus erat pastorum, Batte, nec ulli

Quam tibi plus dederat pecoris fortuna, nec aurae.

15

Mille boves memini stabulis te mane trahentem

Ad vicina tuis deducere pascua rivis.

Hinc tibi balantum fuerat grex magnus, et hedos

Centum saepe simul, centum portabat in urbem

Crispula venales, quoties lux festa rediret,

20

Inde super tarda nummosa redibat asella.

Sique domi ignavae pluviae ventique tenerent,

Vidimus egregio texentem vimina cantu

Praeteriisse dies inter te saepe Napeas.

Ipse equidem vereor quid te huc impellat anhelum.

25

Heu qualem, qualem video te, Batte, repente!

Vnde haec anxietas? Et quae tibi squalida pendet

Barba situ! Pedibus nudis agis, ecce, capellas,

Nec tibi villosus pendet post terga cucullus,

Fistula non humeris, collo nec mantica, nec te

30

Ferre pedum video nodis de more politum.

Batte, refer, quae causa tuos turbavit honores?

Quae tibi causa viae? Pudeat non vera fateri:

Forte tibi miserum pectus moerore levabo.

Battus

O chare ante alios semper mihi, Phosphore, cunctos!

35

Fidere Fortunae quenquam dementia summa est:

Haec mutat turbatque vices, nec parcitur ulli,

Haec humiles tegetes in celsa palatia mutat,

Saepius haec Irum de Cosmo fecit egentem.

An non dum nostri vestras penetravit ad oras

40

Fama mali, quod nuper agros vexavit Ethruscos?

Hei mihi, quam miserum est nostras memorare ruinas,

Phosphore! Magna tibi sunt ocia, flatque capellis

Aura tuis nimium, nam quae sensere Sycambri

Et Parthi Maurique simul, quae novit Eous,

45

Ipse nec audisti. Miserum est quod scire requiris.

Phosphorus

Nunc scio, Batte, Iovis modo quid sibi fulmina vellent,

Multa quibus nostris quercus iacet obruta silvis;

Quaeque meae cecinit villae de culmine cornix

Ipse mala agricolis usquam ventura putabam.

50

Sed quae pernicies, quaenam pervasit Ethruscos

Ira deum, quae vis hominum fuit ista furorque?

Battus

Impius, heu, patrios miles populatur agellos

Praedaturque pecus nullo discrimine passim.

Milia tot nunquam classis Pelopeia muros

55

Duxerat ad Phrygios, nec Cadmi moenia tantus

Presserat armorum bello fervente tumultus,

Invasit quantus Tyrrhena per arva colonos.

Pastorum pars magna plagas orientis adivit

Et trepida occiduas pars commigravit ad oras,

60

Magna per Illyrici fines pars mesta vagatur,

Pars Ligurum patriam germanaque regna petivit,

Pars pecore amisso vinclis captiva revincta est.

En ego quas cernis vix inter tela capellas

Quattuor eripui, sed te quoque, candida coniux,

65

Crispula, perdidimus, poteras quae sola dolores

Demulcere meos, lachrymisque imponere finem!

Phosphorus

Peccasti nec, Batte, parum! Servare capellas

Dum cuperes potius, rapta est tibi Crispula coniux.

Battus

Phosphore, quid facerem? Media de nocte maritum

70

Chara sequebatur; ruit impia turba repente,

Vnius ad vocem, miserae conversa capellae

Et pecore et misso me surripuere puellam.

Illa quidem denas bis iam numerabat aristas,

Ante alias Tuscas cunctas cantare perita;

75

Vlla nec hac melius depresserat ubera palmis

Aut ovium teneros depascere noverat agnos;

Vlla nec aut lardo sapientius unxerat ollas,

Aut oleo, nobis caules siquando parabat;

Nulla magis rectum sulcum faciebat aratro,

80

Nulla magis prudens ex arbore poma legebat,

Et sola in triviis induxerat illa choreas,

Quum te, sancta Pales, celebrabat rustica pubes;

Denique nulla fuit toto sapientior orbe.

Haec soror Arcadici fuerat Stylphonis, et Asti

85

Filia, sed Liguris veniens de gente Molorchi.

Vndique pastores sponsam petiere parentes

Arnicolae, sed me voluit solum illa maritum,

Quam neque iam misero superest spes ulla videndi,

Nec pecus amissum, patrios nec, Phosphore, fines.

Phosphorus

90

Batte, tuas mecum paulum depone querelas!

Si libet, his dabitur regionibus altera coniux

Gente nec inferior, Siculos quae vincere cantus

Audeat, et simas depascere docta capellas.

Sed, precor, haec referas nobis: quis bella superbis

95

Intulit Ethruscis? Quae tantae est causa ruinae?

Quae fuit haec vestros inter discordia cives?

Atque hoc interea molli tua cespite fessa

Membra leva, nam stare tibi sit, credo, molestum.

Battus

Phosphore, quae patimur tantorum causa malorum est

100

Regum dira sitis: nunc altera clauditur aestas

Ex quo nulla novis mandavimus ordea sulcis,

Nec licuit foetas ad pascua ducere vaccas,

Gramina nec pecudes, nec contigit hedus hibiscum.

Phosphorus

Qui belli sunt, Batte, duces, quae signa, quis author?

Battus

105

Ipse ovium certe tibi promptius omnia dicam

Nomina quas habui, quam singula nomina possim

Enumerare ducum. Belli est Florentia summa;

Pastores unum Tyrrheni nomine dicunt

Alfonsum Iuvenem, Calabrum cui regio servit,

110

Quique Fluentinos iuravit Marte favente

Diripuisse focos: validae sunt pectore vires,

Est animus iuveni, bellum movet ille tremendum.

Heu quanto Tuscos discurrit milite campos,

Quantus agit praedas! Nimium miser ille, ruenti

115

Claudere qui portas ausit, vel claudere valles!

Pastores alium Phedericum nomine dicunt,

Hadriacis felix regnum qui terminat oris,

Non modo quem populi trepidant, sed pontus et aether,

Quodque magis stupeas, luscus plus prospicit Argo:

120

Scis quot fronte oculos, scis quot cervice gerebat!

Quaslibet hic Martis magna vi perdomat urbes,

Flumina, castra, viros, pontes, castella casasque;

Aerias arces bombo flagrante per auras

Deiicit et nuper, quum Castellina sonarent

125

Moenia, abortivos centum peperere iuvencae.

Sed quid ego haec refero tibi, Phosphore? Sat tibi Battum est

Cernere, nam prohibet dolor his tibi plura referre.

Surgite iam miserae mecum, mea cura, capellae,

Surgite: in exilium, quo nos fors ducet, eamus;

130

Nec vobis posthac unquam mea Crispula frondes

Excisas summa virides iactabit ab ulmo,

Nec stipulas mollique toro susternet avenas.

Surgite, tuque vale iam, nate per omnia felix,

Phosphore: deductis hinc me libet ire capellis.

Phosphorus

135

Batte, tuam cepit quae tanta insania mentem?

Quo, dic, ire paras? Vbi tutam figere sedem

Ipse magis poteris quam mecum? Crevit ab annis

Noster amor teneris! Hic hic requiescere fas est

Iam tibi, post tantos quos dat fortuna labores.

140

Cernis ut obscurum complerint nubila coelum,

Perque omnes fuscis valles nox spargitur umbris.

Est mihi quam nosti, quanvis vetus, optima coniux,

Quae te cunque tuis quantum valet arte capellis

Ruffa, viri nullo discrimine, laeta fovebit.

145

Inter pastores non est me ditior Vmbros

Nec pecoris quisquam, nec agri, nam sulcat aratrum

Iugera mille mihi: poteris iam vivere mecum.

Batte, resume animos et quam mihi Ruffa paravit

Ad coenam, properemus iter: scio, bullit in olla

150

Caulis et immensum setosi sinciput apri.