Pandolfo Collenuccio Florentia

PANDVLPHI COLLENVCII PISAVRENSIS IN PRAETVRA SVA
PANEGYRICA SILVA AD FLORENTINAE VRBIS NOVEMVIROS
SVMMVM INEVNTES MAGISTRATVM. TITVLVS: FLORENTIA

 

Concilio demissa deum, Iovis inclita proles,

Candida, laeta, pio mundum si conspicis ore,

Pone indignantes animos saeclique prioris,

Impia quo Superos tristi gens orta metallo

5

Exegit terris, tranquillae nescia vitae,

Immemor, huc oro properans, Astrea, relictam

Rursus honoratis tellurem invise kalendis.

Et qua dictaei quondam penetralia regis

Spartanique ducis spectasti limina fronte:

10

Vel qua martigenas affata es voce Quirites,

Cum regeret tenui pauper se curia censu,

Grandaevumque patrem, geminas cui tempora flammas

Cana vomunt geminisque micant data iura tabellis;

Taiis adorato veniens, Astrea, Tonante,

15

Tyrrhenos proceres, florentem, diva, senatum

Alloquere, et sacro deductum vertice carmen

Incipe formosaeque animis inlabere gentis.

Salve magnorum, salve urbs non credita fatis,

Cura deum salve Ausoniae decus unica terrae!

20

Salve iterum felix populus lateque per omnes

Diffusum nomen terras longeque beatum!

Sis memor, o mea gens, ut prima ab origine totam

Te repetam, genus ac proavos nomenque locumque:

Sis memor et laeto mea pectore concipe dicta;

25

Vt concessa deum tibi munere dona revolvens,

Intellecta colas atque intellecta reserves.

Stat qua nimboso iuga surrigit aspera dorso,

Aequatis geminum spatiis praetentus ad aequor,

Fagiferis ingens de rupibus Apenninus,

30

Immanis cautes nudataque frondibus ipso

Celsior assurgit moles. Super arduus extat

Contemptor Boreae scopulus; sed primus opaca

Nube tegens frontem, venturos nuntiat imbres

Vvidus et Tuscos medius despectat et Vmbros.

35

Cotylus huic nomen dederat memorabile pastor,

Cotylus in cautem versus, quod numina primus

Ex Italis bello tentarit saeva gigantum.

Huic coniunx geminos non segnis Etruria natos

Edidit; assumpsit sacrum prior Albula nomen,

40

Alter aquae indicium placidae sibi deligit Arnus.

Tum senior, longi fatorum praescius aevi,

Apenninicolas inter dux ordine faunos,

Colle videns summo fratres diversa petentes,

Terque quaterque manu sordentia vellera mulsit,

45

Piniferis nutans setis manibusque notatis:

-Ille- inquit -Tanaim quondam Nilumque Tagumque

Obruet et nigro victor dominabitur Indo:

Huic autem bis sex concedent iura sorores,

Vnus bisseno pulcher gaudebit honore.

50

Verum illum luxu longe lateque vagantem

Fata prement; ast hic faciles moderatus habenas,

Incrementa diu stabili sub lege tenebit. -

Dixit, et in praeceps summaque crepidinis ora

Corripuit saltum: mox fronte incussa bicorni

55

Saxa petens, medium resilit festinus in amnem

Iam sacrum et latos Arnum diduxit in orbes.

Ex illo ille Vmbros Lavinaque proluit arva:

Hunc gremio mater suscepit Etruria dulci.

Ergo Arnum indigenae satyri, lasciva iuventus,

60

Naiadumque chori per saxa incisa, per urbes,

Obicibus ruptis, sinuoso vortice ductum,

Caeruleis miscent tyrrhenae Tethyos ulnis.

Tum primum veteris laeva reverentius arces

Arreti cessere procul dextraque recessit

65

Fesula, tum bifidae panderunt moenia Pisae.

Nais erat tuscas inter rarissima nymphas,

Sive animum corpusve notes, et robur et annos

Et faciem, qua vel possit Cytherea moveri

Ipsa puerque suus in se convertere tentet

70

Spicula et a propriis victus candescere flammis.

Huic horti, silvae, campi, iuga, gramina, fontes,

Chors et apes, cultusque gregis, piscosa placebant

Flumina, sollicitis quicquid procul urbibus esset.

Venatu ante alias Musisque decora petebat,

75

Retibus, amento, laqueis, cornu, cane, visco,

Carminibus, crotalis, fidibus, pede, pollice, cannis.

Marte illam indigenae memorant et Ianthide nympha

Progenitam: pater altori commiserat Arno

Virtuti formaeque diu par tradere nomen.

80

Quaesitum quas fata vices, quos numina casus

Monstrarent faustaeque darent simul omina vocis,

Convenere omnes sacrata in valle vocati,

Vicinae Oreades et rustica turba deorum;

Vmbro senex rapidusque Bisens modicaeque vetustus

85

Munio cultor aquae nec pastorale canentis;

Convenere dei tandem Pan, Mars, Venus, Hermes.

Hi prensam tenuere manu laetisque vocarunt

Auspiciis, tum Pan sima sic nare locutus:

- Florenti de matre feres, Florentia, nomen:

90

Gradivus ferrum genitor dabit, arma animosque,

Imperium in victas urbes populosque rebelles.

Nulla unquam tam saeva in te gens induet arma,

Victa iugum ut subeas libertatemque relinquas.

Tum pacem formaeque decus tranquillaque vitae

95

Otia, lascivos saltus et amoena vireta

Florentis patriae genetrix Aeneia donat,

Atque illud, quo nulla tulit felicius aetas,

Ingenium sublime, sagax et acumina linguae:

Convectas et opes mirasque gentibus artes

100

Spectandas variis Cylleni munere sumes. -

Talia veridico memorant Pana ore locutum:

Assensisse deos secretaque verba precatos

Eventu signasse locum plausumque dedisse.

Tum subito ferrata manus, romana propago,

105

Et consanguinei Tiberino a flumine fratres,

Ecce salebrosi ripas compleverat Arni.

Insiluere viri campis omnisque repente

Planities rigido visa est fulgere metallo,

Quales nubiferis quondam spirantibus austris,

110

Punica mordaces exurunt prata locustae.

It clamor fremitusque viris permixtus equorum,

Tyrrhenus clangor tormentorumque furores,

Horrisono circum montes vallesque fragore.

Tollitur in caelum plena Florentia voce,

115

Stentorium resonans Florentia: creditur Arnus

Tum primum tenuisse moras siccataque vastis

Pontibus et valido data sunt fundamina muro.

Intonuere procul festis clamoribus Alpes

Attonitusque Ligur portuque superba Selene:

120

Audiit et saxo Cyrnos male culta maligno

Sardoique sinus ferrique opulenta metallis

Ilva et dumoso squalens Capraria dorso.

Tum primum novus e tumidis caput extulit undis

Aerius Gorgon sinuosoque adstitit Arno;

125

Parte alia, propriis summotae sedibus urbes,

Sacra coronantes florentis moenia divae,

Convenere, iugum pariter legesque paratae

Suscipere et ritus congestaque dona referre.

Prima igitur supplex vicino Fesula colle

130

Descendens, docuit victas parere sorores;

Arretique minax quondam populosa iuventus

Et male contentus ripis, quas subluit, Vmbro;

Hinc tuscis Cortona caput cum gentibus olim.

Non aequo dux ingrueret certamine poenus,

135

Quin etiam Alpheae murosque et cara dederunt,

Expertae ultores divos, navalia Pisae:

Altaque submisso posuerunt vertice colla

Subque iugum venere metalliferae Volaterrae.

Denique in hanc urbem simul ornamenta, vel aequis

140

Foederibus pactas vires vel iura tulerunt

Quaecumque ante senex construxerat oppida Tarchon.

Interea quotiens frustra tentata malignus

Anguiger Insubrumque manus per bella coegit

Iam desperato contendere Martis honore!

145

Parthenopem referam regumque insignia castra

Vicinas iunxisse acies flammisque petitos

Municipes atque iniusto rapta oppida bello,

Vt pene admotum muris expaverit hostem?

Finitimos taceam populos quaeque improba vanus

150

Arma Ligur movit, pariter pariterque repulsus,

Captivas acies captivaque castra ducemque

Captivum et pugna victas amiserit urbes?

Saepe illam petiere doli turpisque nefando

Bellipotens astu fraus imperiosior armis,

155

Et centena metu molimina concita vano:

Gradivus contra genitor, Vulcania coniunx

Tela ferunt, hostemque fugat Tegeaticus ales

Dispergitque dolos, aperit periuria et ipsum

Lumine centeno maculosum dissipat Argum.

160

Talibus auspiciis tantaque ab origine celsum

Fortunata caput caelo, Florentia, tollis:

Et miranda capis tanto incrementa favore

Caelicolum, pulchro illustrans cognomine pulchram

Italiam, et placida victrix regis omnia pace.

165

Hinc tibi magnifico surgunt operosa decore

Templa deum sacraeque altis pro molibus aedes;

Hinc tibi regifico constructa palatia luxu;

Hinc etiam magni regis fundata labore

Moenia constrataeque viae pontesque superbi.

170

Quid tibi mite solum referam, quae dona beatis

Concessit natura locis, undasve salubres,

Frugiferas segetes vel quae indulgentia caeli?

Pomiferos colles, nulla et non parte feraces,

Saxosam assiduo terram versante colono,

175

An constructa manu laxis praetoria tectis

Oppida, turritos colles et splendida multo

Culmine rura canam? quae celsi vertice saxi

Prospiciens aliquis peregrini nominis hospes,

Assyrii putet esse procul tentoria regis:

180

Stellatumve solum sparsasve per aequora circum

Cycladas aut parvis gemmata sub urbibus arva.

At quantis memorem fecundam civibus urbem,

Quos opibus, quos ingeniis mirere, virosque

Consiliis animisque graves, qui publica tractent

185

Sollicitoque agitent populi simul otia cultu!

Hic tibi consurgit docti facunda iuventus

Eloquii cultrix, hic consultissima iuris

Turba, foro gaudens et iusti noscere certum

Docta modum et dubios legum dissolvere nodos.

190

Sunt et qui causas rerum mundique recessus

Explorent caelique vias atque abdita tentent

Inconcessa oculis hominum, queis personat alto

Plurimus ore Platon et acutus mentis alumnus.

His adde innumeras artes, quibus altus Apollo

195

Praesidet et largo concedit munere Pallas,

Feta bonis, quae longinquis de gentibus usque

Vel spectanda homini vel convectanda petuntur.

Vosne, mei taceam vates? tantoque deorum

Concilio dulces Musas meminisse pigebit?

200

Quaenam, quae latiis usquam regionibus urbes

Felici tam sorte datae, tam sidere dextro?

Huc mihi Cyrrhaei nemoris translata videntur

Laureta et centum cantatae vatibus undae,

Huc Smyrnae Mantusque animas, huc denique et ipsum

205

Aonium migrasse chorum; nec Romula tellus

Cecropiive lares maius promittere possent.

Permixti Ausoniis Graii doctumque videri

Mortali quodcumque ponunt, tu sola recondis.

Non mihi si linguis totidem, si voce novena

210

Ora sonent numerosque deae carmenque ministrent,

O multum dilecta diis Florentia, voto

Sufficiam plenove canam tua munera cantu.

En tibi pervigili custodem luce draconem;

Aureaque Hesperidum miratos mala poetas

215

Fabula Cyrrhaeique docet sub rupibus antri

Anguigeros tripodas et laurum fata canentem:

Vana quidem dictu, sed si modo vera fateris,

Nec te mendaci capiunt figmenta lepore.

Tu medio geris ipsa sinu veroque potiris

220

Germine, tu Laurum totis complecteris ulnis

Praesignem et fati vertentem stamina Laurum.

Adspice ut aurato fulgent gestamine mala,

Suffectura urbis opibus laetumque rubenti

Aurea perpetuo vivit tibi bractea pomo.

225

Ipsa autem nullis unquam cessura procellis

Stat Laurus fixisque alte radicibus, alte

Inconcussa manens sublimi vertice supra est,

Et gravida arcani et causarum praescia Laurus.

Hic tibi non vanae suspendunt omina sortis,

230

Nec dubio responsa animos sermone fatigant

Nec fallax corrupta dabit tibi Pythia carmen;

Sed quae venturi casus oracula, certis

Designata modis, praesago nuntiet ore,

Quaeque minas trepidae sortis, prudentior astris,

235

In melius iusto semper moderamine vertat.

Vive diu, Laurus, patriae tutela beatae,

Sacra Iovi, Phoebo, Genio, gratissima Musis!

At tu solve animum, mea gens: dissolvite curas.

Exaustos quondam, gens fortunata, labores

240

Dele animo indulgeque bonis animosa paratis.

Vos ergo, quibus est patriae data cura regendae,

O proceres, vestrique simul data iura senatus,

Vos, inquam, appello proceres, meminisse decebit

Esse deos: nec tantam urbem sine numine divum

245

Nec sine mente regi, civemque ad iura vocatum

Imperii mortalem ultra se attollere quantum

Mortali praestant superi, tantoque futurum

Rectorem magis imperio sceptrisque verendum,

Quanto animis maiora movens, extendere famam

250

Tentarit factis propiusque accedere divos.

Nulla autem tantae virtus magis aemula laudi,

Quam per quam esse Deum summum solumque fatemur.

Sponte sua mundi genitor nullisque coactus

Imperiis, nulla motus prece, nullius unquam

255

Indigus, at sola simplex bonitate, paternum

Implet opus largaque manu, discrimine nullo,

Partitur bona cuncta Deus lateque ministrat.

Tum geminas, quas ante poli rerumque figuram,

Ante aevum, solis semper stellanti sorores

260

Hinc atque hinc secum pariter considere iussit,

Esse duces operum et mortalia volvere mandat.

Laeva igitur laeto fulget Clementia vultu,

Atque iterum repetens vasti primordia mundi,

Terrenos artus conclusaque carcere caeco

265

Semina commemorans, naturae in limine primo

Cognatam inscitiam diraeque cupidinis iras

Increpat, humanam sortem culpasque nocentum

Diluit: illa Iovis iusto indignantia mulcet

Fulmina iudicio atque ultores sustinet ignes.

270

Parte alia, quam vos latio cognomine fertis

Iustitiam, niveae radiat velamine pallae,

Ferrea iura gerens et sacro fulminat ense.

Virgineo insignis cultu sanctoque pudore

Terribilis, iussu mundum discriminat aequo;

275

Et memores ortus proprii rursum ingerit astris,

Degeneres animas Stygio despondet Averno.

Haec vobis exempla patent: Clementia mixtum

Iustitiae moderetur opus, tum conscia penset

Mens sibi, factorum testes assistere divos.

280

Sed quoniam, medii quae sit, dignoscere metam

Haud promptum est altique acies simul abdita veri,

Consiliis fundata patrum descriptaque fixo

Foedere, quae vetitum doceant permissaque monstrent

Iura, pios ritus sanctasque ex ordine leges

285

Servate. Illae urbis animus, mens certa senatus,

Illae urbis nervi: et civilia vincula nectunt.

Hae vobis (nam surda quidem sunt scripta) reposto

Arbitrio placeant: quantum licet inde petentes,

Imperturbata, proceres, decernite mente,

290

Iudicio non ante dato, quam dixit uterque.

Verum illud longe optandum praeque omnibus unum

Commemorare libet, cives, iterumque monere.

Vos, patrio de more, animi sententia quae sit,

Fruge data samia, tacitis depromitis urnis:

295

Sed meminisse decet, penso libranda tenore

Iussa diu; neque enim numero, sed pendere constant.

Tum bicolor cum lecta manu faba sumitur, illa

Indicium factura animi, non vile legumen!

Semineque in tenui parvum consistere pondus

300

Credite? Sunt illic tristis momenta repulsae,

Iura necis vitaeque simul: stat numen et illic

Mens. Latet (incertae per certa pericula vires)

Fas, iustum et dubio rerum discrimina grano.

Non alia celsi cultor ratione crotonis

305

Cognatas damnasse fabas iam creditus, illud

Saepe monens caecas sortes et semper iniquum

Censeri vires aequas sub dispari sensu.

Haec mensura igitur stabili sub robore legum

Firmetur, cives. Suffragia iusta ferantur

310

Consilio fundata gravi scitisque verendis;

Sordidaque abscedant aegrae contagia mentis.

Artibus his igitur talique sub ordine constat

Maiestas patriaeque decor, victoria, laudes,

Et tranquilla quies et rerum copia et urbem

315

Quae fundant, augent, servant faciuntque beatam.

Hanc olim senior Nilus priscique Pelasgi,

Hanc Latium tenuere viam veteresque secuti

Romulidae antiquusque Lacon atque attica pubes,

Et fortunatae pulchris sub legibus urbes.

320

Hoc iter emensi, melioris nomina saecli,

Magnanimi heroes, et legum scita secuti,

Invenere viam, qua se regione locarent

Siderea et iusto divum potirentur honore.

Quin etiam caeli pars est pulcherrima, qua se

325

Lacteus in cumulum stellarum colligit orbis,

Nectareo de rore madens, ubi plurima nulli

Visa hominum nec dicta quidem nec scripta voluptas.

Hic locus est sedesque animis concessa beatis,

Qui patriam auxerunt meritis, rexere iubendo,

330

Servavere opibus, qui iusti munera leges

Armaque, nec segnes generoso pectore vitam

Impendere urbis studio, pacemque dedere.

Vos etiam celsa populi qui puppe sedetis,

Florentis patriae proceres, quorum ora fidemque

335

Agnosco certaeque micant insignia laudis,

Nec dubiae circumvolitat virtutis imago;

Post sanctos actus patriaeque impensa potenti

Officia atque operum meritae vestigia famae,

Qua Nemees terror, qua brachia contrahit ardens

340

Scorpius et geminae deducunt cornua lances

Accipiam et caeli pulchra vos parte locabo.