Amerigo Corsini compendium in vitam Cosmi Medicis 1
Other sections


Candida lux mundi, vatum sanctissime custos,

Qui genus humanum servas, qui luminis auctor

Lampade Phoebea perlustras saecula cuncta,

Te precor, indignus quamvis tua numina adire

5

Nunc ausim et vatum pertingere sacra profanus

Aggrediar, supplexque tuum nunc numen adoro,

Pulcher Apollo, meis praesens nunc annue coeptis

Et iubeas Cosmi describere facta parentis

Magnanimique viri laudes attollere versu

10

Castaliosque mihi sanctos infunde liquores.

Da vires semperque velis fulcire labantem,

Maxima namque humeris geritur nunc sarcina nostris.

Sic igitur sacro aggrediar iam numine fretus

Et tua describam nunc: primum tempora, Cosme,

15

Cosme, dabis nostris iam primum exordia chartis.

Aurea fulserunt, fulserunt aurea certe

Saecula, cum magnum vidit Florentia Cosmum

Gestantem patriae curas et cuncta gerentem.

Namque fides, spes certa simul sanctusque deorum

20

Cultus et humanam servans concordia gentem

Providaque in dubiis surgens sapientia rebus

Et quae ferventes sensus contemperat omnes

Quaequa resistit agens, nostram viguere per urbem.

Exemplis accensa suis tunc maxima virtus

25

Fulsit et ardentes ad sidera sustulit ortus.

Hoc duce surgentes in te penitusque ruentes

Bellorum fluctus horres, Florentia, nullos.

Quin reges cessere tuis, cessere tyranni

Viribus atque animos fracti posuere minaces

30

Bebriacique duces tumidi Venetumque senatus

In leges pacis veniunt et foedera firmant.

Hoc duce finitimae gentes populique propinqui

Attoniti iura accipiunt et iussa facessunt.

Nec magis horrescunt generosi bella leonis

35

Horrida, quam fidei mirantur numina sanctae

Florentis populi, summa et pietate moventur.

Sed libet hinc magnum primaque ab origine Cosmum

Dicere et in Medicas producere carmina laudes.

Iuppiter omnipotens clari de vertice Olympi

40

Prospiciens terras nostram deflexit ad urbem

Lumina et immensae tandem bonitatis amorem

Fundit et igniferis verbo sic imperat astris:

"Astra, meis aures, iubeo, ne claudite dictis,

Quaeque ferum terris aspectum, quaeque malignum

45

Traditis Etruscis, adversum quaerite caelum

Oppositique poli terris infundite lumen,

Vosque, meae laudes et dulcia pignora, nati,

Pulchra Venus, pulchro quae fulges sidere semper,

I, placidas accede domos et tecta benigna

50

Ingredere et, qua parte magis meliusve refulges,

Siste gradum et placidum terris infunde decorem.

Cylleni facunde, deum qui iussa per auras

Fersque refers, fido et constanti pectore servas,

Nunc tua, nunc opus est, concedat gratia nostro,

55

Qui mox sublimi demissus ab aethere alumnus

Humanas sedes et corporis antra subibit.

Prospera quin assint ardentis sidera Martis,

Caetera nunc praestent, quem possunt, astra favorem.

Tuque, tuis radiis totum qui circuis orbem,

60

Sol dilecte mihi, nunc ulnis excipe sacris

Nascentem Medica puerum de stirpe, Iohannes

Cui pater egregius meritis et munere gratus

Caelicolis, magnum magno quem nomine Cosmum

Appellent summoque habeant in honore minores.

65

Huic dabis Herculeos grandes superare labores

Illustremque virum factis acquirere famam

Egregiis tandemque sua requiescere in urbe

Divitiis clarum magnis opibusque potentem

Longaevumque senem placidam perducere vitam".

70

Haec ait et dictis subito tunc omnia parent.

Nascentis pueri primos sol excipit ortus.

Appellant magnum fatali nomine Cosmum.

Ast illo insignes summa pietate parentes

Suscepto gaudent, iussis et numine divum

75

Templa adeunt moniti atque ingentia munera donant.

Mox, simul ac vitam dulces incepit et auras

Carpere et in gremio carae perludere matris,

Multa monent vigilem, sopitum plurima tangunt

Signa patrem, saepe et suspensum somnia tentant.

80

Cogitat hinc etiam tacitus secumque volutat

Miraturque graves puerili in pectore curas

Consiliumque senis teneris miratur in annis.

Quin etiam totam vulgatur fama per urbem

Hunc fore, qui, veluti mensuram nominis ampli

85

Continet, ingenti sic et virtute peracta

Compleat et gestis magnum sic nomen adaequat.

Hinc omnis pendet cari iam cura parentis,

Imbuat ut natum. Quamprimum sustinet aetas

Cecropiis studiis et doctae munere linguae.

90

Non natus, non ipsa patrem tum cura fefellit,

Namque Fluentinos subito sic inter alumnos

Doctior evadit longe et conspectior omni

Iam virtute micat, reliquos ut continet omnes

Pergere et aequales incenderit inclita virtus.

95

Ad quem tum genitor placido sic pectore fatur:

"Nate mihi solus, multis spes maxima signis,

En aetas mi grandis adest, en pectora curis

Abiectis placidam poscunt iam lassa quietem.

Grandia nostra libens adeas nunc munera, oportet,

100

Sive domi seu magna foris tractanda manebunt,

Nec tenerum teneris annis te terreat aetas.

Nam video, quales puerili in pectore curas

Gesseris et quantum de te sperare valemus,

Nec dixisse pudet coram. Laudata resurgit

105

Virtus et vires laudando suscitat omnes.

Perge, precor; factis dictisque et mente iuvabo".

Filius haec contra: "Tuus, o pater optime, summus

Cogit amor nati de me sperare, quod ipse

Non valeam aut ausim, teneris et fidere in annis.

110

Si tamen aspirent nostris pia numina coeptis,

Non aetas, non ipse labor, non grandia terrent

Munera: quis potero, te curis ipse levabo".

Ex illo iam cuncta domus cunctique labores

Suscepti et summa semper cum laude peracti.

115

Nobilis ac veluti iuvenis, cui pectora vires

Pulsant et multo calidum cor sanguine fervet,

Arte prius certa doctus monitisque magistri

Ardens in campum ad pugnam descendit equestrem,

Vnde refert victor laudes et laurea dona:

120

Munera non aliter privata et publica Cosmus

Aggreditur magnum curarum missus in aequor,

Rettulit unde pium nomen famamque perennem.

Dicere nunc, quantum Medicum res creverit illo

Tempore vel, quanto res demum publica sumptu

125

Innixa imperium iam iam produxerit amplum

Sub iuga finitimis populis atque urbibus actis,

Difficile est, sed summa sequar fastigia rerum.

Iam nigra perpetuo vexabant Tartara fletu

Invisas Thuscis umbras manesque superbos

130

Virtutis comitis, iam custos Cerberus Orci

Dentibus infestis frendens et morsibus atris

Pallida Bebriaci foedabat membra tyranni.

Et merito, quoniam nullis, dum vita manebat,

Legibus adstrictus regni, quocunque cupido

135

Verterat, imperium tentat producere rupto

Foedere et indicto furit hic persaepe duello.

Ah, quotiens nostris infestus finibus arma

Intulit et placidam pervertit Marte quietem

Fraudibus aggressus patriae submittere nostrae

140

Libera iura suis titulis regnoque potiri.

Insurgunt contra cives, nec terruit ullus

Bellorum strepitus, manet alto corde repostus

Carus amor patriae, magnis et viribus obstat.

Nec solum nostris hostem discedere terris

145

Cladibus iniunctis et fractis saepe maniplis

Cogunt, sed Thuscas horrescit Gallia turmas,

Cogitur et propriam iam desperare salutem

Agminibus cedens Thuscis et lilia cernens

Rubra pererratis iam totis finibus acta.

150

Quod si intempestae expertus discrimina pugnae

Non foret, et propriis non esset viribus ausus

Allexandrinas devincere comminus arces

Armenicus princeps, nostris dum sumptibus Alpes

Transiit Auguti monitus se iungere castris,

155

Qui tum Brixenses populatus milite campos

Fluminis ad ripam castris descenderat Abdae.

Sed furor intrepidus pugnandi Gallicus ardet

Certaque vincendi stimulat spes ipsa furentem.

Non tempus pugnae, non multa. pericula pendet,

160

Sed dedit, heu, meritas ducis imprudentia poenas.

Nam fracto caesoque simul tum milite captus

Armenicus princeps accepto vulnere parvo

Allexandrinam expirat perductus in urbem.

Consiliis, inquam, Auguti si credere princeps

165

Armenicus sciret velletque audire monentem,

Tum demum potuit tanto succumbere bello

Bebriacus solis confisus moenibus urbis,

Nec Cisalpini vererentur signa coloni

Serpentis viridis puerum nunc ore prementis.

170

Forsitan et Thusci videas nunc rubra leonis

Per Cisalpinos venerari lilia Gallos.

Sed modo, qui victus victricia cernere signa

Et timet et parum se tutum credit in urbe,

Illo quam primum tanto certamine victor

175

Insurgit, furit ac instat minabundus et ardet.

Non aliter, quam flamma diu suppressa resumptis

Viribus assurgit seseque per arida miscet

Nutrimenta furens aestusque ad sidera tollit;

Cuncta vorat fremitu magno longeque vagatur.

180

Hinc dux Bebriacus constructo milite totis

Viribus aggreditur Thuscas deperdere turmas,

Sed ducis Auguti tutas prudentia reddit

Incolumisque viam secat hostes inter et arma.

Nec quamvis magna perculsus clade senatus

185

Defuit Etruscus, non ullis territus armis

Succubuit multoque magis tum nititur audens.

Neve Padi ripas dubitat coniungere ponte

Immensis trabibus tum magnis sumptibus acto,

Eridanus qua parte tuis, Placentia, campis

190

Defluit et rapidis nonnunquam volvitur undis.

Hinc per te primum pacis tum mentio facta,

Bebriace; at non pacis amor, non ipsa quietis

Dulcedo invitant, sed tanto Gallia bello

Fessa monet tantisque, malis exterrita cedit

195

Mens tua fallaci sperans se vincere fraude,

Otia dum simulas nobiscum et foedera iungis.

At non plus uno durant haec otia lustro;

Rumpendae pacis causas bellique movendi

Commentus plures fines invadis et agros.

200

Sed pater omnipotens, oculis qui conspicit aequis

Cuncta pari ac recta librans mortalia lance,

Non impune sinit tantas committere fraudes.

Nam iubet actutum fatalia stamina Parcas

Frangere et exosam Galeacti claudere vitam,

205

Ablegat atque umbras Erebo noctique profundae

Sisypheo mandans torqueri pondere manes.

Ergo tot incassum sumpti coeptique labores

Tam subito pereunt, quin magnis cladibus urgent

Natos et turpi funestant caede penates.

210

Illico namque omnes, quos saevi dira tyranni

Ambitio extorres patria regnoque fugavit,

Conspirant magno iungentes agmine turmas.

Vnusquisque suis tentat pro viribus audens,

Sperat et amissos raptosque resumere fasces

215

Et regni titulos ardens affectat avitos,

Armat et intrepidos multis accensa querelis

Tum vindicta viros acuitque in mente furorem

Teque ducem tantis sumunt, Florentia, rebus

Auspiciisque tuis hostiles milite campos

220

Irrumpunt agrosque simul populantur et urbes.

Vi partim partimque metu partimque benigna

Fronte suos noscunt dominos illisque receptis

Laetantur vulgo et sublato murmure plaudent.

Sic igitur tanti et tam magni nominis heres

225

Vix Mediolani princeps tunc imperat urbi

Bacchaturque furens ira noxaeque paternae

Dat poenas proprio diffundens sanguine vitam.

Gallia dum tanto bellorum fluctuat aestu

Transque Padum citraque simul, dum cladibus amnis

230

Luctatur miseris,, veteris Florentia belli

Non oblita, suis quondam quod finibus infert

Pisa Fluentinis semper contraria rebus

Quodque mali nuper Galeacti partibus haerens

Ingerit atque urbem quanto discrimine versat,

235

Haud ignara videt, tantis edocta periclis

Tempus adesse putat Pisas tum subdere posse.

Posthabitis igitur reliquis Florentia curis

Pisano solum totis tum viribus ardens

Incumbit bello, magnis nec sumptibus ullis

240

Parcitur atque una concurrunt mente vicissim

Et populus summique patres totusque senatus.

Quisquis ab incepto nunquam desistere bello

Hortatur, donec Tyrrheni signa leonis

Pisanis cernant sublimia turribus altis

245

Iactari vento atque aura crepitante moveri.

Conflaturque brevi pulchris exercitus armis

Insignis multisque virorum milibus ingens.

Omnia quaeque vident superandis urbibus apta,

Instrumenta parant, ingenti mole boardae

250

Curribus aptantur magno terrore ruinam

Moenibus atque urbi summa cum clade ferentes.

Albitiusque Masus Ginusque Caponius ipsis

Praepositi castris praestantes nomine cives

Artibus et belli insignes, qui cuncta gubernent

255

Quique regant cunctis summa virtute verendi.

Compositis igitur rebus, tum rite paratis

Irrumpunt subito fines Pisisque sub ipsis

Castra locant et campos omnes milite complent.

Saepius ac veluti cum magnis imbribus Arnus

260

Planitiem totam ripas egressus inundat,

Cuncta trahit secum rapidus villasque domosque

Subvertit Pisasque infestis percutit undis:

Haud aliter furibunda ruit manus omnis et agros

Diripiunt ferro, villas atque oppida vertunt.

265

Nil obstat, donec Pisarum moenia cingant

Milite et infestis quatiant saepe ictibus urbem.

Vtque mari ac terris aditus claudatur ubique

Horribilisque premat clausos penuria cives,

Cogat et invitos Tyrrheni iura leonis

270

Accipere et nostris submittere legibus urbem,

Ad mare supra Arnum vicinus ducitur urbi

Pons sudibus firmatus aquis trabibusque refixus;

Quove foret tutus, ripa munitur utraque

Castellis valido defensis milite semper.

275

Hincque fames et dura viris affertur egestas

Obsessis, hine immundis animalibus audent

Consumptis herbis miseram deducere vitam

Quaeque extrema pati obdurata mente parati.

Dura sed ipsa fames ac imperiosa coegit

280

Cedere, quodque necesse foret tum flectere mentem,

Ostendit, populi cum passim languida cernant

Corpora per vicos et compita strata iacere.

Et moribunda deos omnes hominesque precari.

Aemula tum demum Tyrrheni Pisa leonis

285

Vrbsque potens et multis quondam ornata tropaeis

Imperio devicta tuo cessit, Florentia, magnum

Incrementum addens titulis urbique decorem,

Quae docuit, quantum fortunae fidere quisquam

Debeat et quantum humanae fiducia sortis

290

Vana sit instabili pervertens omnia motu.

Nam modo, qui soliti fuerant dare iura rogati

Et dictare suis populis legesque iubere,

Mox patriam dulcesque domos sanctosque penates

Linquere et invisis dominis parere coacti.

295

Quique suum servare decus patriamque tueri

Vix sperant humilique deos paulo ante precantur

Voce diuturno se posse resistere bello,

Hostibus imperium mox produxere subactis

Victoresque suis opibus vicere potentem

300

Armis et longo regnantem tempore Pisam.

Sicque suas fortuna vices variata gubernat

Instabilisque manens adversis prospera semper

Miscet nonnunquam praeponens infima summis.

Sic visum superis, nimium ne laeta superbos

305

Extollant, miseros nimium ne tristia laedant.

Ergo Fluentini tam magno munere laeti

Sacra deum per templa colunt totamque per urbem

Solemnes ducunt pompas sacrisque peractis

Annua vota iubent persolvi laeta quotannis.

310

Et licet in tenera Medices aetate maneret

Et tribus exactis implesset tempora lustris,

Non tamen in cunctis patriae tum defuit heros

Consiliisque puer patriam mirabile dictu

Iuvit et immensis opibus subvenit egenti.

315

Praestitit haec eadem, cum Ladislaus ad urbem

Infestis descendit equis Peditumque phalanges

Duxit in exitium campis villisque ruinam.

Sed Florentini celebris tunc fama per urbem

Nominis atque domus Medicae tum gloria praestans

320

Perterrent regem coguntque remittere bellum

Et pacis firmum nobiscum iungere foedus.

Tum primum Cortona, iugis quae prominet altis,

In nostras didicit iurare et vivere leges.

Denique parta quies, quae plures durat in annos

325

Et multum nostris conducit civibus urbem

Quam magnis ditata bonis monstratque cavendum,

Otia ne quis amet sanctae disrumpere pacis.

Quid referam, quanto videas tunc surgere sumptu

Publica vel quali splendescere tecta nitore

330

Privatim cernas? Sanctorum templa deorum,

Quidve loquar, quanto videas constructa decore?

Nec referam, quae, Cosme, tuis tum sumptibus ornas

Quaeve locas fabricanda novis suffulta columnis,

Neu dicam, quantos tulerint portoria fructus,

335

Mercibus adductis Medices quae plurima Cosmus

Implet ab extremo sole occidente petitis.

Sed ducis Insubrium fallaci mente Philippi

Ambitio Italiam subito perducit ad arma.

Et quamvis, Martine, geras pia sacra sacerdos

340

Atque vicem Christi subeas, qui pace relicta

Discipulis mandat servare per omnia pacem,

Bella foves tamen et bellorum semina nutris,

Quae terris exculta tuis crevere per omnem

Italiam, ut fructus dederint collecta feraces.

345

Qui tamen, ut cuncti rentur, gustantur acerbi

Nunc tibi, cum Christi produceris ante tribunal,

Ante tribunal, ubi nullum discrimen habetur,

Personam quam quisque gerat, nil mitra nec ipsi

Imperii fasces causae prodesse valebunt,

350

Sed magis urgebunt conversi in pondera honores

Atque prement humeros magna sub mole iacentes.

Reddere cogeris commissae computa gentis,

Pascere quae vobis et custodire magister

Mandat et a vobis amissae damna reposcet.

355

Dicere namque pudet, quot tunc periisse sub armis

Constat et ardentis subiisse pericula belli.

Proelia quanta suis misceri Gallia campis

Transque Padum et citra vidit, quot bella per ipsos

Etruriae saltus, quanta cum clade geruntur,

360

Oppida vertuntur, pueri innuptaeque puellae

(Indignum facinus) coram spectante parente

Indomitam rabiem victoris militis explent?

Quid memorem quantas perpessa est Brixia clades,

Dum Venetum ac nostris fuerit circundata castris

365

Et demum vi capta suis spoliataque rebus

Viderit ingentes cumulari mortis acervos?

Quid referam, quales bellorum incendia vires

Extulerint Italas omnes flagrantia terras?

Quae postquam, Martine, tuis errantia tectis

370

Videris intentus curas lenire, sed illa

Acrius insurgunt nimiumque incensa vagantur

Et rapidis pariter comburunt omnia flammis.

Attamen, instando penitus ne cuncta vorentur,

Tum demum, resoluta suis dum viribus errant

375

Atque deest pabulum, bellorum incendia cessant.

Sic tandem cessata quies firmataque parvo

Tempore perdurat, nimium dum bella parati

Exercere viri mentes ad proelia vertunt.

Namque Fluentini prudentia tanta senatus

380

Tum viguit Medicum monitis excita parentum

Consiliisque exculta piis, dum cuncta requirunt,

Quae possint nostris melius conducere rebus,

Vt Venetis sancto coniunctis foedere bellum,

Quod propriis fuerat gestandum viribus, ipse

385

Susciperet Venetus paribusque resisteret armis.

Sic hostes fracti, sic omnis concidit ardor

Pontificis, sic ipsa suum Florentia nomen

Servat, sic titulos Veneti auxere potentis

Imperii multis devictis urbibus, unde

390

Et decus et magnus provenit fructibus usus.

Hinc Florentinus flatu dum cuncta secundo

Succedunt vultuque favet fortuna sereno,

Ardens imperii latos extendere fines

Vlciscique graves magno discrimine clades

395

Saepius iniunctas causasque auferre nocendi

Aggreditur bello vicinam subdere Lucam,

Primates quanquam gravibus convincere dictis

Conentur Medicesque feros mollire precando

Pergat et adductis doceat rationibus omnes:

400

"Bella mali quantum tulerint, ni iusta gerantur

Aut provisa satis; variis quam casibus instet

Mars dubius versetque vices fortuna priores.

Praeterea, quantum bellis defessa quietem

Publica res poscat quantumque pecunia desit

405

Aerario, magnis quod sit iam sumptibus haustum.

Ac odia advertant infidi saeva Philippi,

Qui belli causas nactus tempusque nocendi

In longum possit tantum producere bellum.

Quin etiam Venetos dubia iam mente timendos,

410

Ne forte invideant coeptis felicibus atque

Omnia pervertant taciti viresque ministrent

Hostibus et placidum simulata pace loquantur.

Dii, precor, avertant, quaecunque incommoda nostrae

Iam video patriae instare et sim falsus haruspex

415

Attamen in cunctis noscat me quisque paratum

Pro patria cunctosque graves perferre labores,

Quaeque mihi cara pro libertate manebunt

Gestanda, illa libens ac laetus semper obibo.

At quibus arbitrium legum, quis summa potestas,

420

Decernant patriae pulchrum sive utile nostrae".

Haec Cosmus tanquam divini oracula Phoebi

Dictitat. Haec surdis descendunt auribus. Ingens

Exitium patriae, bellum decernitur. Ardent

Iam iam Lucenses vallo circundare muros.

425

Piccininus adest contra dux inclitus armis

Incautosque premens nostros funditque fugatque.

Sic res ipsa fidem primo certamine fecit

Verbis, quae tenues fuerant dilapsa per auras,

Et docuit, quantum humanis prudentia rebus

430

Conducat quantumque obsit non credere doctis

Consiliis nimiumque suae confidere menti.

Publica cura vetat, servandi sanctus honoris

Ardor agit cives nunquam desistere coeptis.

Instaurant acies peragendoque acrius instant

435

Bello ornantque novas conducto milite turmas,

Nunc ducis Insubrium calido defenditur astu

Luca per instructos simulata pace maniplos,

Nunc Venetum invidia, cupiunt dum cuncta subesse

Regna sibi Italiae caecaque cupidine ducti

440

Iura valere sinunt sanciti foederis atque

Francisco promissa minus stipendia solvunt;

Hoc solum ne Luca iugum devicta subiret;

Obliti nostris opibus superasse potentes

Vrbes ac populos iussis parere coactos;

445

Brixia, Tervisium et vicinum montibus altis

Bergamum et obscuro nec nomine plurima capta

Oppida Bebriaco quondam subiecta Philippo.

Sic ingens nostrae profusis sumptibus urbi

Dedecus exoritur, spes irrita procidit omnis.

450

Libera conservat solitum sic Luca tenorem.

Vlla nec possunt proceres in parte iuvare

Consiliis, non ipse valet prodesse roganti

Auxilium patriae Cosmus, qui fungitur omni

Officio civis Venetumque orator ad urbem

455

Pro patria missus sancto d foedere multa

Disputat egregie longoque ex ordine narrat,

Quid Florentinus socialia iura secutus

Gesserit et quales servando foedere sumptus

Fuderit et quantum Veneti reverenda senatus

460

Creverit auctoritas et qualia bella secundis

Auspiciis gesta et quales quantaeque receptae

Vrbes; nunc tantum servari foedera posci

Stareque promissis, ut sancti formula iuris

Postulat et Sforzae pactos persolvere nummos.

465

Attamen incassum dulci prolata sapore

Verba cadunt, responsa satis nec certa reportat.

Sed, quibus apparet simulatis texere fraudem

Velle dolis cupidasque in regnum tendere curas,

His arrecti animi stupefactaque corda virorum

470

Advertunt patriae mentem tunc protinus omnes

Atque opus esse vident placidae indulgere quieti

Obmissis bellis et demum parcere tantis

Impensis, ne forte ruat magna obruta mole

Fenoris instanti succumbens lassa periclo.

475

Certatim Medicem miris extollere quisquam

Laudibus in caelum curasque referre salubres

In patriam mentemque viri laudare fidemque.

Et, ni caeca feros bellandi insania cives

Egisset mentemque piis advertere dictis

480

Ac monitis Cosmi scirent, res publica tantis

Haud submersa malis solitum servaret honorem,

Non auri ingratis tantos fudisset acervos.

Haec referunt cives passim totamque per urbem

Vulgantur cunctique suae conferre saluti

485

Rentur, ut incertae Medices succurreret urbi

Consiliis patriaeque suum cumularet amorem.