Ugolino Verino epigrammata 7

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1.

Pannonicos magni regis visure penates,

      Ore, liber, casto carmina sacra cane.

Magnanimos Christi proceres caelique triumphos

      Deprome intacto, Calliopea, sono.

5

Ite procul, nugae! Non sunt miscenda prophanis

      Quae sunt aeterno mystica sacra Dei.

 

2. in celebritate Mathyae apostoli eulogium

Annua divini veneremur sacra Mathyae:

      Sint animi mundi, sint sine fece dies.

Inter bissenos Christi licet ultimus esset

      Tempore discipulus, par charitate fuit.

5

Huius enim orantis (visum mirabile!) caelo

      Circuit innocuo lumine flama caput.

Proditor unde ruit, divina sorte Mathyas

      Suffectus: causa est nominis inde sibi.

"Donatum" nostri, Ebrei dixere "Mathyam",

10

      Quod primae meruit sortis habere locum.

Iste truces vertit populos ad numina Christi,

      Inmites Thracas Illiricosque feros.

Iudeaeque prius caecas lustraverat urbes,

      Ostendens quanti criminis illa rea est.

15

Purgavit vitiis mentes et corpora morbis:

      Quis non discipulum dixerit esse Dei?

Contempsit gladios, Christi inflamatus amore;

      Qualis pugnator, qualis athleta fuit!

Frenderet ipse licet daemon saevusque tyrannus,

20

      Non timuit, victor, vulnera mille pati.

Haec omnes igitur celebrent solemnia gentes,

      Praesertim histricolis lux veneranda viris.

Heroem Christi et regem celebrate Mathyam:

      Iste diu terram, sydera at ille colat.

 

3. de inani fiducia amicorum

O mentita mihi totiens fiducia! De me

      Post nonum lustrum mentio nulla fuit.

Cur ego litterulas didici? Quid carmen inane?

      Surgunt indocti, tu sine honore iaces.

5

Quid probitas morum, quid parte in Caesaris esse

      Profuit, et nunquam me temerasse fidem?

Omnibus ille quidem magnos largitus honores,

      Vni (quod doleo) defuit ille mihi.

 

4. ad Petrum Caponium
praestantem virum amicissimum

O Petre, dilectos inter numerande sodales

      O spes certa mei praesidiumque mali,

Cum Medicis blandos aditus et tempora noris,

      Rem nostram insinues, ut meminisse velit

5

(Siqua mei est cura, efluxi nec totus ab illo),

      Ne cinerem expectet fataque tarda mei.

 

5. eulogium in solemnitate divi Hieronymi,
lucis christianorum et normae sanctitatis

Vltima Septembris venit lux alma; favete,

      Christicolae, et sacram concelebrate diem.

Aspiciam nullum tam sancta in luce gementem,

      Et nitidum claro fulgeat orbe iubar.

5

Flonde coronati promant bona carmina vates:

      Ore pio et casto pectore vera canant.

Non hic nequitiae locus est; procul esto, profani!

      Quis dabit inmundo tam pretiosa sui?

Christe, potens rerum, summi Patris unice Fili,

10

      Nunc labia aethereo terge liquore mea,

Hieronymi ut valeam innumeras percurrere laudes,

      Altior ut solito spiritus ore tonet.

Vnde ego principium summam? Praestantior an sit

      Moribus, an summo clarior ingenio?

15

Evolvam licet historias omnesque poetas,

      Cui similem aequiperem non reperire queo.

Hic omnes novit linguas, nec tersior alter

      Tot scripsit libros, nec Cicerone minor.

Magna sacrosanctae quamquam sunt flumina legis

20

      Largaque de nitido gurgite vena fluit,

At nemo uberior tanto candore disertus

      Tradidit ausoniis pabula sacra viris.

Non solum exhausit graeco de fonte libellos,

      Traduxit Iudae quin sacra mysteria,

25

Quicquid veridici quondam cecinere prophetae,

      Vlla nec in libris menda reperta suis.

Optimus interpres, divinae enygmata legis

      Clara labore suo reddidit Ausoniis.

Per te magnanimi nota est matrona Sueri,

30

      Cum ruit in laqueos proditor ipse suos;

Per te syderei Raphaellis nomen in ore est,

      Per te Iob iustus dicitur et patiens;

Eloquioque tuo proscissum Olophernis iniqui

      Foemineo audacter novimus ense caput

35

Ereptamque senum petulanti a fraude Susannam;

      Novimus occisos iure fuisse senes.

Tu quicquid scripsit Moses ab origine mundi

      Vertisti in nostrum clarius eloquium.

Hic Testamentum in Latium convertit utrunque;

40

      Clarius hoc nobis quam fuit ante suis.

Mystica tu retegis fidei velamina, doctor,

      Tu re, tu verbis, haec sacra vera probas,

Norma pudicitiae, sanctorum gloria morum,

      O doctor, cunctis anteferende viris!

45

Et merito: inferior non es caelestibus ullis,

      At vir seraphicis equiperande tronis!

Eneadum contempsit opes, contempsit honores,

      Fugit delitias, improba Roma, tuas.

Vt mens divinis chartis coniunctior esset,

50

      Fertur in horrendis delituisse iugis,

Inter serpentes, inter deserta ferarum;

      Vix lutulenta sibi reppulit unda sitim.

Pectora dilacerans nudo liventia saxo,

      Vix sacco implicitus pervigilabat humi.

55

Vt celebs rapidos Veneris compesceret ignes,

      Atrivit longa pallida membra fame,

Saepeque, perscrutans divina volumina, totum

      Insomnis noctem iunxerat ille die.

Tu nisi barbariem lingua, facunde, canora

60

      Tersisses, Romae barbara sacra forent.

Si non interpres doctus fidusque fuisses,

      Heu, plena hereseos pagina sacra foret.

Salve, virginei decus immortale pudoris!

      Salve, romanae relligionis honos!

65

Salve, lux cleri, salve, tutela salusque

      Christicolum, salve, spes mea, Hieronyme!

Exorante Deum mihi te confido negare

      Posse nihil; misero, te precor, affer opem,

Scilicet ut mundem mortalis crimina culpae,

70

      Vt careant morbo corpora, mens vitiis,

Inter et electos superis predestinet oris:

      Haec, pater, est voti summa petita mei.

 

6. in honorem beatae Luciae
virginis ac martyris epigramma

Ecce, sacros Idus gelidi celebrate Decembris;

      Ista syracusiae virginis alma dies.

Trinacrias longe forma Lucia puellas

      Invictoque animo vicit et ipsa viros.

5

Impia contempsit crudelis iussa tyranni,

      Quae corruptoris spreverat ante preces.

Instaret torvus nudo licet ense satelles,

      Fortior incepto perstitit illa suo.

Vt mens fixa Deo, sic ipsa immobilis haesit

10

      Corpore: non potuit tota movere cohors.

Non illam centum potuere avellere tauri;

      Nec mirum: fuerat numine plena Dei.

O virgo, aethereae claro cognomine lucis,

      Pelle, precor, mentis nubila caeca meae.

15

Lincea perdurent ad seram lumina mortem,

      Et post fata meus spiritus astra petat.

 

7. in solemnitate beati Ioannis
apostoli ac evangelistae

Altiloqui lux ista nitet memoranda Ioannis;

      Quisquis fana subis, pectore tolle notam.

Impuris votis divorum est nullus amicus;

      Precipue castis ista colenda dies.

5

Hic Christi est vates, memorabilis ore canoro,

      Qui mare, qui terras, qui ferit astra tuba.

Nec mirum: in cena, recubans in pectore Christi,

      Fertur de sacro fonte bibisse Dei;

Altius unde canit, subvectus in aethera pennis,

10

      Vix Augustini cognitus ingenio.

Lucidior nullus scripsit, nec verior alter:

      Hunc quoque Maumettes heresiarche probat.

Hic Evangeli claro fulgore tenebras

      Dispulit errorum restituitque diem.

15

Scripsit et in Pathmo miranda oracula, quae si

      Conspicies, dices altius esse nihil.

Nec timuit diros irati Caesaris ignes,

      Balnea sed tanquam nudus amoena petat,

Ferventem illesus triduum toleravit olivum:

20

      Syderei Christi qualis amicus erat,

Immo discipulus charus, cui credita mater!

      Propensi haec animi qualia signa putes!

Vnde nec immerito mentem cum corpore raptam

      Post annos centum vexit ad astra Deus.

25

Vivere quamquam alii paradysi in vertice dicant,

      At nos in coelo credimus esse magis;

Quem miro ante omnes Christus dilexit amore,

      Abscondi corpus num pateretur humi?

Ergo divini veneremur sacra Ioannis;

30

      Orantum puras audiet ille preces.

 

8. contra sceleratum Herodem,
qui infantes Iudeos necavit ut Christum simul perderet

Perderet ut celi regem, sceleratus Herodes

      Infantum morti millia multa dedit,

Quos, ferus, ante oculos et matris ab ubere raptos

      Sanguineo torvae iusserat ense fodi.

5

Belua nulla ferox saevo equiperetur Herodi,

      Non quae caucaseos orba pererrat agros.

Vxorem et dulces crudeli vulnere natos

      Et pariter fratres foderat ille prius!

Ah, quem lactentes regno fecere timorem?

10

      Ad te delusum non rediere Magi.

An tu quae sacri Iudae cecinere prophetae,

      Improbe, ne regnet, tollere posse putas?

Tu dabis aeternas scelerum sub Tartara poenas;

      Innocui infantes sydera celsa petent,

15

Et nive candidior quocunque volaverit agnus

      Sydereus, psallens turba sequetur iter.

Si non ore Deum confessi, sanguine fuso

      Se primos testes exhibuere Deo.

Sanguine relligio sic nostra exordia coepit,

20

      Quam durum caeli est ut tibi constet iter.

 

9. epigramma in honorem archangeli Raphaelis

Assis, coelestis Raphael, tua sacra colenti,

      Maior ut exiguo crescat in ore sonus;

Non mihi Pyerides, non hic dicendus Apollo:

      Scribenti, Raphael, tu satis esse potes.

5

Tu propiore Dei, gemmis ornatus et auro,

      In solio cernis cominus ora Dei.

Tu citior ventis ales delapsus ab astris,

      Defers in terras iussa tremenda Dei.

Tu procul a nobis fallaces daemonas arces,

10

      Certa salus miseris presidiumque reis.

Inmineant quamvis horrenda pericula, pellis;

      Adventu fiunt cuncta secunda tuo.

Sis foelix nobis adversaque cuncta repellas:

      Non homo, non daemon possit obesse mihi.

 

10. in celebratione archangeli Michaelis

Sydereae ductor, Michael venerande, cohortis,

      Hostiles nobis nunc procul arce minas,

Qui squamosa feri fodisti terga draconis,

      Assirium immites quem timuere manus;

5

Vna qui solus viginti in nocte phalangas

      Stravisti: leto tot tua dextra dedit.

Tu fortis fidusque, Deo Christoque rebellem

      Fudisti aetherea victor ab arce manum.

Militiam merito caeli tibi credidit omnem

10

      Ductoremque suis te Deus esse dedit.

Assis, dive, precor, Michael, venerabile numen:

      Dissice fallacis daemonis insidias,

Bellorumque omnem foelix compesce procellam,

      Vt detur nostro tempore pace frui.

 

11. cantus in ascensione
Domini Iesu Christi in caelum

Lux hodierna, viri, miro celebretur honore,

      Ne nos ingratos sentiat esse Deus.

Qualia credendum est agitari gaudia caelo!

      Non parvum est ista luce dolere nefas.

5

Hac Deus omnipotens rediit sua Christus ad astra;

      Hac homini coeli est porta revulsa die.

Insuetum per iter, per lactea lumina raptus,

      Vidit homo aeterni tecta superba Dei.

Astrorum innocuos nudo pede contigit ignes,

10

      Vidit et angelicos seraphicosque tronos.

Quod, nisi Christus ovans portas reserasset Holympi,

      Atria vidisset regia nemo Dei.

In caelum ascendit spoliato Christus Averno,

      Vt novus in vacuos incola tendat agros.

 

12. cantus in solemnitate Spiritus Sancti

Mane erat et nullae turbabant aethera nubes,

      Intonuit leva cum Deus axe poli,

Candida cum caelo venit delapsa columba,

      Cuius lingua micans fulguris instar erat.

5

Veridicos fudit rostris ardentibus ignes,

      Illuxit claro lumine totus apex.

Discipulos Christi lambens innoxia flama,

      Praescia complevit numine corda sacro.

Tunc sacra pandebant variis miracula linguis,

10

      Indocto fuerant qui prius ore rudes.

Qui, piscatores, Siriae vix flumina norant,

      Mox seriem aeterni praecinuere Dei,

Audacterque omnes demigravere per urbes

      Et severe sacrae relligionis agros;

15

Extremis quorum sonus est auditus ab Indis

      Et fines magni circuit occeani.

Non logyce gyros, non stoyca tela verentes,

      Flumina socratici non timuere libri,

Numine sed pleni veram docuere salutem

20

      Et sacrosanctam constituere fidem.

Salve, festa dies, vel luce sacratior omni,

      Qua diffusa Dei est gratia tanta viris!

Tertia de caelo aeterni persona Tonantis

      Innocuo sacros imbuit igne patres.

25

Sunt tres personae distincto nomine, et idem

      Est Deus: est Natus, Spiritus estque Pater.

Omnipotens pariter, pariter sine fine, sine ortu;

      Tris merito indictum est nos celebrare dies.

Qui cupis ergo capax divini muneris esse,

30

      Emundes sordes nequitiamque prius,

Vt pura eniteant coelesti pectora regi,

      Offendunt quoniam sordida tecta Deum.

Atria purpureis ornantur picta tapetis:

      Principis adventu est anxia tota domus.

35

Spiritus at sanctus, terrae caelique creator,

      Qua pompa a nobis accipiendus erit?

Quem non tota capit tam vasti machina mundi,

      Mundi corda tenent hunc aliquando viri.

Mortales moveant argentea dona tyrannos;

40

      Sydereo dentur pectora casta Deo.

Ergo sacrum quisquis sceleratus leserit ignem,

      Perpetuo infoelix igne cremandus erit.

 

13. in laudem natalis Ioannis Batistae,
mortalium omnium, excepta Maria, sanctissimi

Moestitia expulsa, terrarum gaudeat orbis:

      Natalis lux est ista, Batista, tuus.

Laetitiae bona signa date et celebrate Ioannem,

      Praepositum cunctis non semel ore Dei:

5

Qui petiit silvas infans lactentibus annis,

      Cui fuit herba cibus, potus et unda fuit,

Induit et teneros setis horrentibus artus;

      Corpore neglecto, mens operata Deo est.

Delitias, hominum pestem, sic fugit ut hostem;

10

      Parcus erat somni, vix sibi nota quies.

"Quenque sui sceleris", silvis clamabat in altis,

      "Poeniteat: iam sunt regna propinqua Dei!".

Coelorum regem sacris Iordanis in undis

      Abluit, et levo sensit ab axe sonum:

15

"Filius hic meus est", vox est de nube locuta,

      Inque Dei nivea est lapsa columba caput.

Tunc vidit caeli portas a limine vulsas

      Et secreta Dei non referenda viris.

Iudicio Christi, surrexit nemo Ioanne

20

      Maior, ni Christi virgo Maria parens.

Ergo omnes animis puris et pectore loeto

      Natalem herois concelebrate Dei.

 

14. in martyrio beati Ioannis Baptistae.
Contra sceleratum Herodem

Reginae incestus praecidit colla Ioannis,

      Quis erat in toto sanctius orbe nihil.

Belua crudelis, quo te scelerata cupido

      Impulit? Immanem vis superare patrem:

5

Vt psaltatrici, ne tu periuria rumpas,

      Des caput innocui, luxuriose, viri.

Iniustum cuicunque licet sine fraude negare,

      Pollicitus quanquam es nec sine teste Deo.

Non impune feres, immanis proditor: exul,

10

      Amisso regno, tecta aliena petes,

Impieque aeternas poenas sub Tartara solves,

      Cum patre sulphureis excruciandus aquis.

Elysios campos Christi praecursor adibit;

      Mox petet Impyrei flamea tecta poli.

 

15. eulogium beatae Foelicitatis,
cum septem filiis, Kalendis Augusti

Augusti (venere sacrae) celebrate Calendas:

      Fratribus haec septem est commemoranda dies.

Septem clara parens heroes intulit astris,

      Qui fulgore suo Pleiades aequiperant.

5

O foelix genitrix, vero cognomine foelix,

      Foemina vel cunctis equiperanda viris!

Audacterque feri sprevit mandata tyranni:

      Maluit ergo mori quam temerare sacra.

Hoc nati fecere sui, sed matre monente

10

      Pro patria ut mortem lege subire velint.

Intrepida aspexit truncari pignora septem;

      Tandem post natos ultima caesa fuit.

Nil agis, Altioche; aeterno memoraberis aevo

      Impius; illa omni tempore fortis erit.

 

16. epigramma in laudem Pancratii pueri et martyris

Pancratii invicti celebrat lux ista triumphos;

      Exactum Maii iam prope dimidium est.

Bissenos puerum numerantem perdidit annos

      Immitis Decius, sed magis astra dedit.

5

Flectere non flamae minitantisque arma tyranni

      Constantis pueri non potuere fidem.

Omnia contempsit Crucifixi propter amorem;

      Quae patiere senex, cum facit ista puer?

 

17. in honorem beati Zenobii episcopi florentini

Etruscae antistes colitur Zenobius urbis;

      Ista Fluentinis est celebranda dies.

Hic Augustini comes Ambrosiique sodalis,

      Ingenio clarus, clarus et eloquio.

5

Legatum hunc Damasus Bisanti misit ad arcem,

      Cum getico arderent dardana tecta rogo,

Arrius ausonias cum tanquam pestis in urbes

      Serperet eclesiae dira venena vomens.

Ast opere et sermone potens Zenobius omnem

10

      Pestem exturbavit finibus Italiae.

Non aliter caelo nubes Aquilone sereno

      Pelluntur, nitido fulget et axe dies;

Sic tunc alma fides Christi candore nivali

      Enituit, nullis commaculata notis.

15

Foelix o nimium, Florentia, praesule tanto!

      Pastoris mores nunc imitere tui.

Vndecies centum orator Zenobius annos

      Mitigat irati numina lesa Dei,

Vt patriae parcat venturosque arceat hostes,

20

      Peccantis populi nec meminisse velit.

Innumeris erepta malis, Florentia servat

      Ius libertatis, servat et imperium.

Crimina nostra preces vincunt; ad culmina ventum est

      Nequitiae; iam iam certa ruina manet.

25

Deseret iratus periturum pastor ovile,

      Ne frustra ingratis sedulus oret opem.

 

18. epigramma beati Remisii,
qui primus Galliam ad fidem Christi convertit

Remisii lux haec cunctis celeberrima Gallis

      Exoritur; claro luceat axe dies.

Hic simulachra Deum, hic errores depulit omnes,

      Hic docuit veri numina sancta Dei,

5

Vnxit et invicti Clodovei regis olivo

      Tempora, quod coelo missa columba tulit.

Quin hodie hoc oleo foelices Gallia reges

      Vngit; pontificis servat in aede sui.

Francorum reges Christi cognomen habere

10

      Propter Remisium commeruere suum.

 

19. in honorem beati Georgii martyris,
qui draconem in Libia interemit

Cappadocum herois lux est veneranda Georgi;

      Precipue Libies pulchra Cylena colit.

Vt noscas causam, serpens stabulabat ad urbem,

      Qua retinet turpes concava vallis aquas.

5

Ne ieiuna voret deprehensos belua cives,

      Huic data sunt ovium corpora bina die.

Ast ubi nulla pecus libicis reperitur in agris,

      Corpora bina hominum sorte dedere ferae.

Terruit armatas aflatu saepe cohortes,

10

      Ad clausas portas agmina fusa vorans.

Moenia flamivomo stridore horrendus adibat,

      Obsessas noctu ceu lupus urget oves.

Non tulit hoc heros validaque Georgius hasta

      Terribilis fregit squamea terga ferae,

15

Et caeso eripuit miseram a serpente puellam;

      Ex quo sunt illo condita templa loco.

 

20. eulogium in beati Francisci honorem

Octobris lux quarta nitet: veneremur ovantes

      Seraphici in terris annua sacra viri.

Eclesiam iste suis humeris fulcire ruentem

      Et potuit magni flectere corda Dei,

5

Ne genus humanum rursus submergat in undis

      Vel nos, ceu quondam Sogdomon, igne cremet.

Quo, Francisce, tuas percurram carmine laudes,

      O vir divinis equiperande choris?

Relligio Christi, ni tu, Francisce, fuisses,

10

      Quis foret haereseos debilitata notis!

Angelici nobis inventor et ordinis auctor,

      Monstrasti quae sit tuta tenenda via,

Quoque modo quaerenda salus, fugienda pericla,

      In celum nobis tutius ut sit iter.

15

Hic, mundi illecebris spretis opibusque caducis,

      Horrendi coluit frigida saxa iugi.

Omnia dimisit Christi fortissimus heros,

      Militia ut posset liberiore frui.

Exemploque suo stimulis agitata iuventus,

20

      Deseruit natos deseruitque patres,

Atque opibus magnis, petiens deserta, relictis,

      Pauperis est normam turba secuta ducis.

Non Abrae foecunda magis de semine proles

      Extitit, unde trahit gens populosa caput,

25

Quam tot Francisci patriarchae signa secuntur,

      Inque dies nomen crescit ubique suum.

Tu citius libici pelagi numerabis arenas

      Omniaque in nitido sydera fixa polo,

Quam sacra Francisci numeres tot nomina fratrum:

30

      Nullaque pars orbi relligione caret.

Que regio in terris Francisci nominis expers?

      Dic ubi non extent condita templa sibi.

Sint Arabes, Turcique feri, Maurique bilingues,

      Huic fieri sacram substinuere domum.

35

Et merito: terrestre nihil Franciscus amavit,

      Nil proprium fratres iussit habere suos,

Et pedibus nudis, terrae ceu rebus ademptis

      Mens levior posset vivere iure suo,

Vt spes tota Deo, qui cuncta animantia pascit,

40

      Haereat, ut tollat semina nequitiae:

Discipulus, de more, sui precepta magistri,

      Qui paupertatis tot documenta dedit.

Millia cum tot sint, habeant cum praedia nulla,

      Immo nihil (quis enim pascit, et unde cibus?),

45

Nempe deesse nihil tam sanctis fratribus usquam

      Vidimus: an mirum non satis istud erit?

Nil timeat quicunque Dei charitate fovetur:

      Num pavit priscos manna superna patres?

At nunc, placato cum maior gratia caelo est,

50

      Credam Christicolis posse deesse nihil.

Franciscus tanto exarsit charitatis amore,

      Senserit ut Christi vulnera quinque sui,

Vt sibi quae Nili fraudarat vulnera princeps

      Montibus hetruscis redderet ipse Deus.

55

Salve, certa salus mundi, Francisce, ruentis,

      Salve, turbati portus et aura maris!

Cum meus hos linquet discedens spiritus artus,

      Ne, pater, aeterna morte perire sinas:

Tartareas furias et monstra horrenda repelle,

60

      A facie nostra daemonas arce procul.

 

21. de cenaculo Christi, quam tabulam
Philippus Florentinus, pictor insignis,
pinxit regi Pannoniae

Qui cupis aeterni convivia noscere Christi,

      Vltima discipulis cum data cena fuit,

Aspice pictoris spirantia dona Philippi,

      Pictaque non dices, sed magis ora loqui.

 

22. laus eiusdem pictoris

Siquis picta Petri Puliensis viderit ora,

      "Hic Petrus est!", et non dicet: "Imago Petri est".

Artifici cessit Natura, ut verior ars sit;

      Spirantem superat picta tabella virum.

 

23. de Alnolfo musico, ad Laurentium Medicem

Mutua mittebant alterne dona Quirites,

      Falciferi colerent dum sacra templa senis;

Mos quoque natali Christi est dare mutua dona.

      Alnolfus, quod habet, dat tibi dulce melos;

5

Tu quoque, nostra salus, Medices, et gloria, reddes

      Quae sunt fortuna munera digna tua.

 

24. epigramma in laudem Victoris,
Celsi, Nazarei martyrum

Martiribus tribus haec Christi celeberrima lux est:

      Victori et Celso Nazareoque sacra est,

Quos non flama nocens saevi nec blanda tyranni

      Flectere calliditas, nec potuere minae.

5

Instaret Decius quamvis horrentibus armis,

      Plus tamen eternum pertimuere Deum.

Corpora cuncta rapit durae inclementia mortis;

      Mens tamen eterna est solaque morte caret.

Vnde nec immerito tribuerunt corpora morti,

10

      Vt mens pura pias offerat ipsa preces.

Horum, Christicolae, tam clara exempla sequamur,

      Vt nos possimus regna videre Dei.

 

25. in honorem beatae Annae,
matris sanctissimae Virginis Mariae

Ad tua, sancta parens, venio solemnia, vates;

      Divinus mundo crescat in ore sonus.

Virginis, Anna, parens, matrum sanctissima, salve,

      Cuius nostra salus orta Maria sinu est.

5

Tu nisi christiparam genuisses, Anna, Mariam,

      Clausa forent nobis limina celsa poli;

Tu nisi praesidium peperisses, Anna, Mariam,

      Quis non tartareis obrueretur aquis?

Haec plures nobis genuit foecunda Marias,

10

      Eclesiae primos quae peperere duces.

Haec matronalis decus immortale pudoris

      Extitit; haec illi sacra dicata dies.

 

26. ad amicum, cur foro iudiciali abstineat,
cum sera sit poetarum fama

Cur totiens steriles Herato mea vertat harenas

      Quaeris, cum cineri gloria sera datur,

Clamosique fori lites et iurgia vitem,

      Cur moestis nolim vendere verba reis.

5

Quid faciam? A teneris Phoebi nutritus amore,

      Nec cupio magnas ambitiosus opes;

Nunquam tarda fuit post mortem fama perennis,

      At vitae brevis est et fugitivus honos.

Sim nunc obscurus, sat erit si funere clarus

10

      Incipiatque meum nomen ab exequiis.

Occidet invidia et iusti reddentur honores,

      Detraxit vivo quos mihi livor edax.

 

27. ad amicum, cur tam cito libros suos
mittat in Pannoniam

Tam cito cur properem nostros exire libellos?

      Cum nostra his detur nullus in urbe locus,

Gloria pannonici attraxit mea carmina regis:

      Insignem credunt posse tenere locum.

5

Nemo suae acceptus patriae est, livore premente:

      Effugiunt patrios carmina nostra lares.

 

28. ad Franciscum Saxettum,
prestantem ac liberalem virum

Saxette, etrusca Mecenas alter in urbe,

      Hic est Natalis nox memoranda Dei.

Quid tibi Verinus, preter sua carmina, donet?

      Nil peto; sat fuerit, dum modo nostra legas.

 

29. ad eundem, de Saturnalibus,
quae erant signa dominicae nativitatis

Horrendo cum flaret atrox aquilone December,

      Saturni coluit martia Roma dies,

Loetaque profusis agitabant gaudia donis;

      Tunc data libertas omnibus aequa fuit.

5

Syderei haec Christi Natalem signa canebant;

      Tristem tam sacra non licet esse die.

Mittimus haec loeti nostros tibi munera versus,

      Quos ista scripsit nocte Thalia tibi.

 

30. elegia in laudem Natalis Domini nostri
Iesu Christi

"Aurea pax terris, alto sit gloria coelo",

      Angelicos certum est praecinuisse choros.

Virgine sydereus de coelo nascitur infans;

      Haec est ante omnes nox veneranda dies.

5

Tres luxere polo Christo nascente comete;

      Tres soles visi, sed tamen unus erat,

Vt tres personas distincto nomine credas

      Numen idem, et verbum virgine factus homo.

In mediis tenebris coelestis gloria lucis

10

      Orta est: lucidior nox fuit illa die.

Terrarum extremi nabateo in vertice reges

      Viderunt puro sydus in axe novum,

Quo duce, ceu sequitur mediis in fluctibus Arton

      Navita, turba suum regia carpsit iter.

15

Ante illos fulgor mirandi syderis ibat

      Ostenditque Magis praevia flama viam.

Aurum cum myrra tribuerunt munera regi,

      At regi et terrae thurea dona deo.

Pastorum quoque laeta cohors, custodia noctis

20

      Cui cecidit, pueri currit ad antra Dei.

O quam suave fuit sacris pastoribus illam

      Noctem blethmiticis pervigilasse iugis!

Ducamus nos ergo sacram sine crimine noctem

      Insomnes, et sit mens sine tristitia.

25

Hac est orta salus hominum, delapsus ab astris

      Verus homo et, nostra pelle latente, Deus.

Bos puerum agnovit, Dominum cognovit asellus,

      Et nudum aflatu fovit uterque suo.

Desine, vermis homo, tanto efervescere fastu

30

      Et praesepe tui cerne cubile Dei,

Atria cui sordent altis subnixa columnis!

      Sola suum infantem regia virgo fovet,

Quem foeno pannisque suis involvit inhaerens;

      At tua in attalico est nixa puella toro!

35

Hanc veteres noctem cupierunt visere patres,

      Humana ut cernant praesulis ora Dei.

Praecinuere sacri vates castaeque Sybillae

      Quod pariet verum virgo puella Deum;

Vidit et infantem cum matre per aethera Caesar,

40

      Pythia cui virgo dixerat esse Deum.

Syderei nox ista Dei Natalis agatur;

      Altera non tanto debet honore coli.

Gaudia cum magnis certatim efundite donis:

      Natalem Christi sic celebrare decet.

45

Si non est aurum, si desit thuris acervus,

      Magnifica in Dominum mente probandus amor.

Hanc animis puris noctem celebremus ovantes:

      Non vincent nostras aurea dona preces.

Spectat quippe Deus tribuentis munera mentem,

50

      Quae, si laeta fuit, gratior esse solet.

Gaudete, Natalis adest, sperate salutem,

      Mortales: nostro ferbuit igne Deus.

Exuta est hominis tristem natura senectam:

      Enituit positis clarior exuviis,

55

Qualis silva viret gelidae post tempora brumae,

      Arboribus flondes cum rediere suae.

Iam genus humanum, nullis caelestibus impar,

      Nascentis Christi nobilitavit amor.

Natalem celebrate Dei! Rescissus Holympus,

60

      In caelum vobis est patefacta via.

 

31. eulogium in passione Domini Iesu Christi

Plangite, mortales, liventia pectora parmis,

      Et grandes lachrymae moesta per ora fluant.

Ecce, deus noster, caeli terraeque creator,

      Protrahitur, vinctus post sua terga manus.

5

Perfidus ante volat sceleratam proditor alam,

      Auctorem vitae tradat ut ore Iesum.

"Non opus est vinclis; celo descendit ab alto

      Sponte Deus; nectis cur fera vincla Deo?"

Ad vocem Christi cecidisti, turba, retrorsum,

10

      Prostrata ante suos exanimata pedes,

Ad cuius nutum tremit omnis machina mundi,

      Paret et imperio terra polusque suo.

Nectis vincla Deo, qui te de carcere solvit,

      Qui siccis pedibus per mare fecit iter,

15

Vrgeret cum te Pharaon instantibus armis,

      Submersitque hostes post tua terga feros!

Non vos commovit decisa satellitis auris,

      Sanavit mitis quam pia dextra Iesu.

Ceu latro pontificis socerum protractus ad Annam

20

      Ceditur, et servus comspuit ora Dei.

Ductus et ad Caipham, testes audivit iniquos,

      Passus et est dorso verbera mille suo.

Mane ad pretorem primo duxere Pilatum,

      Clamantes dignum morte fuisse Iesum,

25

Et tormenta crucis, tanquam siccarius esset,

      Ingenti populus flagitat ore dari.

Clamabat: "Crucifige Iesum, crucifige, Pilate;

      Ni facias, magni Caesaris hostis eris".

Ille tamen voces turbae spernebat iniquas:

30

      Nam causam nullam noverat esse necis;

Quin illum morte indignum dimisit Herodes,

      Nec voluit iusti sanguinis esse reum.

Sed cedi et populo rorantem sanguine iussit

      Ostendi, ut plebi mitior ira foret.

35

Instabat tamen illa ferox: "Rape, tolle, quid haeres?

      Cum sit homo Christus, se facit ipse Deum!"

Ast ubi nequicquam potuit placare furorem,

      A iusto ille manus sanguine lavit aqua.

Ah, frustra excusas et causam nectis inanem:

40

      Hanc labem tollem tempora nulla tibi!

Cedant iustitiae manifesta pericula mortis,

      Propter quam voluit vel Deus ipse mori!

Tu vero eternum damnas sine crimine regem;

      Mens foeda est, prodest quid tibi lota manus?

45

Saepius exclamat populus: "Dimitte latronem,

      Da Barabam nobis et crucifige Iesum!"

Proh crudele nefas, caeli terraeque parentis

      Fodere ambrosias spinea serta comas!

Et geminos inter ligno affixere latrones,

50

      Inventus cuius nullus in ore dolus!

O charitas immensa Dei, tu verbera perfers

      Vt nos tartareis eripiamur aquis!

Tu tormenta crucis voluisti sponte subire,

      Inferni paenis liber ut esset homo.

55

Ah, cur myrratum tribuit Iudeus acetum

      Et tibi cum tristi pocula felle dedit,

Quem tu coelesti deserta per invia rore

      Pavisti, et suavis fluminis unda data est?

In dulces fluvios undam qui vertit amaram,

60

      Reddita sunt tristi pocula felle sibi.

Talia pro meritis tibi perfida turba rependit;

      I, nunc, ingratis, optime, confer opem!

Confossus, tacuit veluti mitissimus agnus;

      Carnifici veniam praebuit ipse suo,

65

Hostibus ut lesi discamus parcere nostris

      Et male pro meritis nos referamus opem.

Longino lumen tribuit pro vulnere Christus,

      Exanimum cuius foderat hasta latus.

Congemuit caelum, contraxit lumina Phoebus,

70

      Delituit medio Cynthia fusca die.

Ne Domini mortem videant, caligo cohorta est

      Astraque in interitu nigra fuere Dei.

Angelici lussere chori plantusque dedere

      Congemuitque omnis curia celsa poli.

75

Et si caelicolas moeror non urgeat ullus,

      Interitu Christi congemuere tamen.

Contremuit magno tellus concussa tumultu,

      Vt bissena ferant opida versa solo.

Ingentes petrae Christo moriente teruntur,

80

      Pontificum at solum ferrea corda rigent.

Derident spernuntque Iesum et cervice minantes

      In regem aeternum iurgia seva vomunt:

"Hic alios salvos fecit, se perdidit unum;

      De cruce descendat, monstret et esse Deum!"

85

At non obscuro vidistis Lazaron antro

      Ad vocem Christi prosiluisse foras?

Quis ceci nati detexit lumina? Nunquid

      Haec signa eterni sunt manifesta Dei?

Non miror: sanctos, haec qui cecinere, prophetas

90

      Aflixit variis gens scelerata modis.

Vineti heredem tandem fera turba peremit:

      Quid faciet vobis, dicite, queso, pater?

Interimet perdetque omnem stirpemque domosque,

      Agricolisque aliis haec fodienda dabit.

95

Et merito, Domino totiens Iudea rebellis,

      Aeternas poenas, perfidiosa, lues.

Subdita semper eris, populo famulaberis omni;

      Mancipium infoelix, iussa aliena tremes.

Hoc genus invisum Moses ne perderet olim,

100

      Iratum flexit substinuitque Deum.

Vos regno explosit tandem patientia Christi

      Atque aliis caelum gentibus ipse dedit.

Quin in defunctum saevit scelerata propago

      Et custodiri vult monimenta Dei

105

Signarique suis gemmis, ne forte sepulchro

      Discipuli effosso corpus inane trahant.

Sed frustra! Erumpet victor Deus; improba proles,

      Te ne putas saxo posse tenere Deum?

Quem non vasta capit totius machina mundi,

110

      Militibus credis posse tenere decem?

Heu, heu, christicole, lachrymis ploremus abortis;

      Nunc verus tangat tristia corda dolor.

Cuncta elementa suum Christo moriente dolorem

      Ostendunt; medio nox tenebrosa die est.

115

Scinduntur lapides; tellus concussa, sepulchra

      Eruta, consurgunt corpora multa virum.

Ecce, iacet nimio mater confecta dolore:

      Quis poterit lachrymas continuisse genis?

Virgo crucem amplectens rorantem sanguine nati,

120

      Foeda cruore linit fletibus ora suis.

Heu, gladius fuit hic vatis Simeonis acutus

      Qui pectus fodit, virgo Maria, tuum.

Vera parens, unum peperit sine semine natum,

      Qui terram verbo fecit et astra suo;

125

Hunc (inquam) vidit lacerato verbera dorso

      Sublimi affixum substinuisse cruce.

Quis commota neget lachrymantis viscera matris,

      Mysteria haec quamquam noverat illa prius?

Flevit et ipse Iesus mortemque expavit amaram,

130

      Quippe homo verus erat, verus et ipse Deus.

Propter nos caesus, propter nos vulnera passus,

      Propter nos mortem pertulit atque crucem.

Quis siccis adeo ingratus non ploret ocellis,

      Et cum matre sua virgine flere velit?

135

Porphyreae ergo crucis victricia signa sequamur;

      Sic, sic omnis erit tutus ab hoste fero.

Ergo piis lachrymis flentes delicta lavemus;

      Sic tribuet nobis gaudia longa Deus.

 

32. ad Mathyam regem Pannoniae invictissimum

Armipotens princeps, proles memoranda Ioannis,

      Cui Deus et virtus cuncta secunda dedit,

Hos quoque percurras, cum cessant bella, libellos:

      Heroum his laudes Calliopea canit.

5

Non hic imbelli luduntur carmine nugae;

      Ad te ausim nugas mittere, mentis inops?

Cum sis certa salus et nostri gloria saecli,

      Ad te sacrorum scripsimus acta ducum.

Imparibusque elegis romana per oppida primus

10

      Syderei cecini mystica sacra Dei.

Da veniam, doctas siquid rude perculit aures;

      Edidit intactos nostra Thalia sonos.

 

33. de illiberalitate Mecennatis
et Pollionis sui temporis

Carmina quid perdis? Quae te vecordia cepit?

      Quid Mecennatis nomen inane vocas?

Rumpe moras, proscinde libros et nomina dele!

      Illusum quae te detinuere morae?

5

Quid moror? Heu, demens, foedant iam tempora cani;

      Exsolvit sterilis praemia nulla labor.

Ergo alios quaerat noster sibi Pollio vates;

      Non iterum surdis auribus ista canam.

 

34. gratulatio de victoria Mathyae regis Pannoniae
nuper habita de incursione Turcorum

Implevit latias loetis rumoribus urbes

      Vecta per adriacos nuntia fama sinus.

Aplausit niveis nuper Victoria pennis;

      Flavit pannonicis aura secunda iugis.

5

Dalmatiam irruerant Turcorum millia quinque,

      Christicolum ut plenos depopulentur agros;

Territaque extimuit saevum Germania motum,

      Cum vidit terris barbara signa suis.

At non magnanimi proles generosa Ioannis

10

      Contatur: fortes ducit in arma viros.

Saltus Dalmaciae et fauces intercipit artas,

      Ne fuga per latos ulla pateret agros,

Praedantesque hostes stricto rex ense Mathyas

      Invadit: subito barbara tela cadunt.

15

Fit strages ingens; exundant sanguine campi

      Sanguineque algentes intepuere nives.

Instant victores, sternunt capiuntque paventes;

      Vix unus cladis nuntius inde fugit.

Pannonii exuvias loeti praedamque receptam

20

      Exportant; capiunt praemia digna duces.

Hoc utinam foelix possem spectare trophaeum

      Cernereque invicti principis ora mei!

Ista sophocleis quamquam sunt digna coturnis,

      Nec debent parvo carmine magna cani,

25

Ingenii quodcunque mihi de fonte sororum

      Fluxerit, id regi serviet omne meo.

Ordiar invicti foelicia principis arma;

      Tu vires nobis ingeniumque dabis.