Matteo Maria Boiardo pastoralia G 10
Other sections


Orpheus

 

Si mea lascivis, princeps invicte, Thalia

Carminibus stridens castas tibi verberat aures,

Da veniam: primis tibi talia ludimus annis,

Dum faciles versus et mollia verba canentem

5

Oblectant, blando dum mens torquetur amore.

Tempus erit cum te victricia signa gerentem

Nostra triumphali celebrabunt carmina cantu,

At nunc coepta sequar. Crudelia numina nymphae

Formosum nitidis puerum rapuere sub antris

10

Qui comes Alcidae fatales ire per undas

Ausus erat, timidos fluctus cum finderet Argo.

Abreptum clari proceres flevere, sed omnes

Ante alios magno ploratus ab Hercule fertur:

Non illum comites, non illum blandus Iason

15

Eruere inde valent solitoque avertere luctu,

Nam gemit et carum delecto perditus ore

Clamat Hylam et moestis exposcit vocibus Hylam.

Quin etiam pharetras et torvi magna leonis

Tegmina et horrentis fortissima robora clavae

20

Fregisse et fluctu referunt mandasse marino.

Quas non blanditias, quae non solamina dixit

Threiicius vates moturaque verba leaenas?

Ille etiam dulci pereuntem flectere cantu

Nixus et impulsis lacrimas expellere chordis,

25

Sed neque Pierii cantus nec carmina flentem

Vlla movent, quamquam zephyris spirantibus aequor

Constitit, et fixo stupuerunt aequore venti

E gelidis quamquam torpentia saxa pruinis,

Dulciaque arguti senserunt carmina montes,

30

Securas placidi capreas fovere leones

Et trepidae medio volucres haesere volatu.

Ille, Estense decus, patriae non inscius artis,

Venturosque dies et saecula nostra canebat.

"Quid gemis, Alcide? - dixit - tua nomina tellus

35

Audiet argoo nondum religata rudente,

Te gelidi rapto memorabunt vellere Colchi,

Torrida te Libyae rapto Busiride, et olim

Pastor ab edomito dives remeabis Hibero;

Adde quod hoc nomen sese fortissimus heros

40

Induet, armato cui non impune superbus

Occurrat Mavors, cui non Laedeus ovanti

Certet equis Castor, celeri nec Delia cursu.

Felices populi, felicia tempora! Vobis

Delicium humanae servarunt sidera gentis;

45

Illi praecipuas certabunt addere dotes

Concordes Parcae: non illum pulcher Apollo

Exuperet forma, docto non pectore Pallas.

Illius et varia vestigia lambere lynces

Cogentur, dominusque virum venerabitur orbis;

50

Terribili ille licet clava spolioque leonis,

Lernaeo et careat saturata felle pharetra.

Nascere, magna ducum soboles, quo principe rursus

Herculis Hesperiae celebrabunt nomine gentes,

Nascere, namque tibi plaudet Iovis armiger alis

55

Et dabit ingentes regno superaddere terras:

Non etenim antiqui strepitanti flumine cincta

Arva Padi, nec te niveis concreta pruinis

Ardentem gelidi capient dumeta Lunati,

Nec latus Hadriaco pulsatum turbine nec qua

60

Frigida saxosus perstringit Lentia ripas.

Gaude igitur felix tantum geniture nepotem

Alcide, raptumque suis concede Napaeis

Tandem sanus Hylam. Quid flentia lumina torques

Altaque laxato suspiria pectore ducis?

65

Tune ille immenso cuius sub robore quondam

Concidit argivi populatrix bellua saltus,

Cuius terrigenae vultum tremuere gigantes

Antaeusque Libys? Muliebri insistere luctu

Sit pudor et tenero tantum indulsisse dolori".

70

Orpheus haec olim, sed nunc mihi carmine vero

Cantandus venis. Linquam virgulta Lycaei

Et nemus et pecudes, teque horrida bella gerentem

Dicam, seu puero propior certare duello

Ausus es ancipiti, cum te Pandonius heros

75

Robore confisus nimio, confisus et annis,

Liquit et obversis convertit terga lupatis

Cornipedem crebris pavidum calcaribus urgens;

Seu cum ludus erat iuvenum percurrere in hastis

Ingentem ut tuleris ingenti robore remum,

80

Tollere quem poterant nixi vix unus et alter:

Parthenope hoc vidit, populi videre ducesque,

Illeque ab Herculeo signatur nomine remus.

Magna quidem sunt haec, iuvenis sed facta. Quid autem

Cum vir, cum ductor Siculos Calabrumque fugacem

85

Disiicis, et viso trepidant adamante cohortes

Aragonum, cum rex castris Sarnoque relictis

Apula veloci transmisit pascua cursu?

Ista canam vel quae gestis maiora parantur

Gesta tibi. Ingentes, aderint si bella, triumphos

90

Auguror: augurium non hoc mihi pandit Apollo

Nec vaga Cirrhaeo vates seclusa sub antro,

Sed tua iam caelo et terris bene cognita virtus.

Interea has stabulis pergam mandare capellas,

Quando umbrae ingentes nec tutum degere silvis

95

Luce sub extrema, ne forte aut turba luporum

Ingruat aut imbres subiti. Cras altera reddam

Munera: maiori cantandus carmine surgis.