Matteo Maria Boiardo pastoralia G 8
Other sections


Philicodiae

 

Vrebat iuvenem Moerim formosa Cytheris,

Ardebat roseam iuvenis Philotida Bargus;

Docti ambo calamis et cantu doctus uterque,

Assueti versus alternaque carmina semper

5

Dicere et urentes pectus depromere flammas,

Cumque pruinosa noctis raresceret umbra

Purus et innumeris splendesceret ignibus aether,

Haec Moeris viridi de cespite carmina fudit.

Moeris

"Frigida somnifera iam cedent tempora noctis

10

Fervidus et roseo radiabit lumine Titan,

Iamque erit ut caram liceat mihi visere nympham.

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

O bene candenti certantia colla ligustro,

O bene sideribus certantia lumina puris,

15

At vos, Phryxaei vincentes vellera capri,

Per caput, o crines, per candida colla decori:

En erit ut vestro pascam mea lumina visu?

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Exere formosos sol formosissime currus,

20

Exere: sic virides lauri tua lucida semper

Et iubar et longi circumdent tempora crines!

Purpureum iam tolle caput, mea vota moraris!

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Qui potuit flavam iuvenis vidisse Cytherim

25

Et non extremis flagrantia tela medullis

Sentit, et insolitos non pectore concipit ignes,

Alpinas idem glacies et frigora nudus

Transeat et, rapidi fulget cum stella Leonis,

Apula sollicito transmittat pascua cursu.

30

Paulatim fugiunt tenebrae, lux proxima surgit.

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Cum subit in mentem Maiis quae verba Calendis

Dixeris et iuncta dederis quae foedera dextra,

Ardua stellati videor mihi culmina caeli

35

Tangere et elato sublimen vertice Olympum;

Cum rursus video quali te lumine spectet,

Quodque dolet, quali spectetur lumine Lynces,

Mens abit: hanc roseo reddent tua lumina vultu.

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

40

Proxima cum primum se lux dabit aurea terris

Invisum multo pellemus munere Lyncen:

Sunt gemini variis praestantes pellibus haedi

Munera formosae dudum servata puellae,

Sunt grege de niveo tenuissima vellera et agnus

45

Mollia nigranti vestitus tergora lana;

Roscida venturo vanescunt sidera Phoebo

Testaturque diem cantu cristata volucris,

Integrat en moestis cantus Philomela querelis,

Et lepus et pavidae petiere cubilia damae.

50

Abdidit exoriens rorantia Lucifer astra".

Sic Moeris, Situlae at rapido de flumine Bargus

Protinus hoc sequitur fugientia sidera cantu.

Bargus

"Conquerar in tenera praecordia dura puella

Quantaque laudatae sit vana superbia frontis.

55

Luserit et quoties pereuntem perfida dicam.

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Si tibi Riphaeis certantia colla pruinis

Dant animos, si te geminum tua lumina sidus,

Si tollunt flavi tenuissima fila capilli

60

Hisque ego dissimiles longe tibi visus et impar,

Fallere me ficto quid te iuvat, improba, vultu?

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Quod si forte mea nil tangunt taedia mortis,

Te propter moriar, famam at male sana sequacem

65

Te timuisse decet: crudelem cuncta loquentur

Saecula, crudelem tellus et pontus et aer.

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Ah formosa silex, ah durum pectore marmor!

Ipsa vides nostris flammas errare medullis,

70

Nostra vides quanto populentur viscera ab igne,

Nec tamen ipsa doles, morti ast me ferrea tradis.

Ibo et qua gelidi tolluntur saxa Fanani

Dulcibus immoriar lacrimis et, robore querno

Incumbens, solis prodam mea vulnera silvis.

75

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Cum menti subeunt quae quondam perfida nobis

Dixisti ("in viridi nascentur palmite glandes,

Vina dabunt quercus, cum te mea vita relinquam"),

Mens fugit et saxum sublimi in vertice malim

80

Esse rude, immensos quam tot perferre dolores.

Haeccine iurati dederas quae pignora amoris

Et superi testes et quae mihi plurima servo?

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Est mihi quem dederas olim, cum candida fulsit

85

Illa dies, textus stipula flavente galerus

Atque avido ingentes stimulos fixura dolori,

Serpilla et violae fulvis religata capillis:

His ego necquicquam fletus lamentaque fundam.

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

90

Audiet haec, pietas si qua est, et pontus et aether

Fluminaque et montes, atque omnis daedala tellus;

Audiet haec primo qui nunc aperitur Eoo

Phoebus et ardentes iunxit quae Aurora iugales

Fulgentem roseo faciem suffusa colore.

95

Sed quid ego, ah demens, caelestia sidera tundo?

Audiit haec superum genitor, nec talia curat".