Matteo Maria Boiardo pastoralia G 6
Other sections


Herodia

 

Pallida rorantes fugiebant sidera currus

Solis et umbrosae cedebant tempora noctis,

Solus ego, in silvis, qua proxima prata Capello

Vnda strepit Situlae, per devia rura vagabar.

5

Ecce sub adversa videor mihi carmina rupe

Audisse Orpheis dicuntur qualia chordis

Exisse, aut dulci memoratur qualia cantu

Doctus Maenaliis Pan evolvisse sub antris.

Accedo, ut clari pateat mihi carminis autor:

10

Stabat Michalii Bargus sub vertice montis

Mollia Pierio fundens modulamina versu;

Circum agiles ludunt satyri nymphaeque decentes,

Auscultant rigidae nutanti vertice quercus,

Graminis oblitae, accipiunt et blanda iuvencae

15

Carmina, et arguti quatiunt capita ardua montes.

Ille canit: duro genitam cum robore prolem

Hesperiam patrio pulsus Saturnus Olympo

Accepit, moresque novos, nova nomina fecit;

Saecula tum Iano narrat regnata bifronti

20

Et saturnigenam maculoso tegmine Picum

Reddit avem, et comites variarum monstra ferarum,

Et Diomedeos comites dat carpere purum

Aera, queis niveis circumdat corpora pennis;

Tum canit et doctas ausum irridere choreas

25

Nympharum, viridi conclusum cortice corpus

Pastoris tristi iam stirps oleagina succo;

Vertumnumque canit, varias cui sumere formas

Fas erat, huic et fas placuit si ponere sumptas;

Et Samium canit ille senem, qua mente deorum

30

Noverit affatus, ut totis obruta terris

Callidus eruerit Naturae arcana potentis;

Iungit et Etruscis praesago pectore glebis

Concrevisse Tagen, primus qui noscere fibras

Coeperit et dubios avium prescire volatus;

35

Parrhasiosque refert equites Herilumque subactum

Viribus Evandri, toties qui cuspide fixus

Et toties Stygio fuerit revocatus ab amne;

Nec minus Iliacas acies totamque furenti

Hesperiam bello praestanti carmine miscet;

40

Addit et Idaco prognatas vertice pinus

Nympharum species notum iam nare per aequor;

Adduntur gemini Mavortia pignora fratres,

Horrida villosae lambentes ubera matris;

Tum magis et docto Romanum carmine cantat

45

Nomen, et ancipiti iussos certare duello

Tergeminos iuvenes diversisque acta quadrigis

Membra ducis memorat; mox nomina clara Metellos

Torquatosque refert, insignis Marte Camillus

Additur et clarum cui contulit Africa nomen.

50

Tandem grandiloquo Borseas carmine laudes

Incipit: audito siluerunt nomine venti

Turbidaque immoto stupuerunt flumina cursu,

Illius ad nomen flexere cacumina quercus

Et proni intonso nutarunt vertice montes.

55

Ille decus mirum formoso in corpore cantat,

Ore Iovi ut similis, ut Phoebo crinibus utque

Brachia Threicii tulerit cum pectore Martis.

Nec minus ut prima quondam flagrante iuventa,

Arma calens et equos, victricia signa Philippi

60

Cum tulit, oblatas patriaeque ut sumpsit habenas

Vtque, truci armorum strepitu lituisque sonante

Italia et totae fremerent cum praelia gentes

Vicinae, placida populos in pace quietos

Continuit, procul hinc et tristia reppulit arma.

65

Salve, Estense decus, terrarum gloria Borse,

Quo duce sideribus terras Astrea relictis

Incolit, et prisci rursum quo principe mores

Aureaque aeterni redierunt otia veris;

Salve, Estense decus, sub quo fulgentia tuti

70

Agmina et horrendos nescimus classica cantu.

Quid dicam? Herculeum merito cum carmine nomen

Extulit et clarae primos ab origine gentis

Ante canens atavos quales cum sancta subactis

Iura darent populis, quales cum praelia duri

75

Martis et eversos agerent immaniter hostes.

Cum te tantorum caneret superator avorum,

Alcide, et stricto celebraret carmine laudes

Egregias tua facta canens: te vivida virtus,

Te vigor herculeus, te formosissima pulchri

80

Corporis effigies et munera Palladis ornant.

Tu Calabrum cuneos Siculasque invicte phalanges

Eruis; haud olim puerum Pandonius heros

Terruit, immani quamvis se corpore et armis

Obtulerit; non te segnem sensere feroces

85

Ambraciae populi quamvis et flectere habenas

Et iaculum excusso docti intorquere lacerto;

Non te dira lues, fulvi mala cura metalli,

Elatum tenues aurasque et sidera supra

Extulit, aeternumque dedit per saecula nomen.

90

Haec memini doctum vario modulamine Bargum

Fudisse atque altos retulisse haec carmina montes,

Oblatasque hederas et Bacchica festa canenti,

Et circum in numerum, manibus per mutua nexis,

Formosas tenuem Dryadas duxisse choream,

95

Mollia composito rumpentes gramina passu;

Et memini nullo saltantes ordine Faunos

Silvanos Satyrosque et caetera numina ruris,

Donec stellato succedens Cynthia caelo

Compulit et vatem turbamque relinquere saltus.