Matteo Maria Boiardo pastoralia G 3
Other sections


Eripoemenon

 

Poeman

Alter ab Arcadia, Siculis de montibus alter

Venimus, Alcide, quo dudum nominis usque

Fama tui venit: placidas ne cantibus aures

Te pigeat praebere, dabunt haec carmina forsan

5

Nomen in extremis victurus finibus olim.

Sic et Dardanii iuvenes et pulcher Adonis

Ignotos inter saltus et pascua noti:

Accipe nos igitur, princeps invicte, paratos

Versibus et dulci pariter contendere cantu;

10

Sic tua te virtus et dextrae insigna fortis

Aeternum terris servent, sic aurea nobis

Saecula et innocui vigeant, te principe, mores.

Hercules

Quin agite et viridi mecum considite in herba,

Et varios inter flores alterna ciete

15

Carmina? Tuque prior, primum mihi cognite, Poeman,

Incipe; carminibus totidem, Silvane, sequeris.

Poeman

Horrida diffugiunt glacialis tempora brumae

Et nivibus positis placidi mitescere montes

Incipiunt, incipiam pariter cantare Citherym.

Silvanus

20

Seu ver florigerum, seu torrida venerit aestas,

Sive erit autumnus, hiemis sive frigora, semper

Diceris nostris, Cardelia, versibus: et te

Silvestres referent a nostro carmine picae.

Poeman

Solibus hibernis, aestiva blandior umbra,

25

Blandior his undis et dulci blandior aura,

Huc ades, o mea cura: quid est quod silva moretur?

Illa riget dumis, virides tenet illa colubros.

Silvanus

Rupibus asperior, ventosa surdior unda,

Et levibus foliis volucrique incertior Euro,

30

Quid tam lenta venis? Quid enim est quod silva moretur?

Illa tenet colubros, duris riget illa rubetis.

Poeman

Hic nivei flores, croceis variantibus adsunt,

Hic umbrae tenues, quas frondea proiicit arbor,

Et puri fontes et gramina laeta Cytheri:

35

O utinam hic libeat mecum tibi ducere vitam!

Silvanus

Tecum ego dumosos colles et terga nivosae

Alpis, et abrupta qua pendet rupe Fananum

Quaque magis rigidi consurgunt saxa Lonati,

Tecum ego desertas colerem, Cardelia, silvas.

Poeman

40

Quae iuga, qui colles, qui vos tenuere recessus,

Dicite, Hamadryades, superis cum cessit ab oris

Candida Phyliroe? Lacrimis rorare supremos

Ite, piae, cineres et dona novissima ferte.

Silvanus

Fleverunt moestae crudelia funera nymphae,

45

Phyliroes tumulum lacrimis sparsere, rosisque

Et ferrugineas violas et candida circum

Lilia purpureosque piae posuere hyacinthos.

Poeman

Diligit et versus et carmina nostra Cytheris,

Nam modo cum canerem cantus lasciva notabat,

50

Spectari et cupiens corylos agitabat et inde

Visa sub umbrosis latitabat pendula ramis.

Silvanus

At mea me solum spirat Cardelia, solum

Ardet, nam levibus quoties per plana veredis

Auritos agito lepores aut retia servo,

55

Haec furtim sequitur venantemque et sedula servat.

Poeman

Quid non cogit Amor? Tunc dicere carmina primum

Coepimus et primum moeditatos fundere versus

Ille dedit cantus nobis artemque loquendi,

Castaliis melior nymphis et Apolline maior.

Silvanus

60

Primus Amor docuit varias componere voces

Et dare disparibus resonantia verba cicutis,

Primus et insuetos querulo de gutture cantus

Duxit, et argutas docuit cantare volucres.

Poeman

Pastores, avidas fluvio prohibete capellas

65

Atque arcete procul pecudes, mala vipera ripas

Incolit: ah miseris ne forte occurrat et atros

Adiiciat morsus, et tristia vincula nectat!

Silvanus

Huc, pueri, cohibete greges, ubi plurima surgunt

Gramina et horrenti pecudes defendit ab Euro

70

Collis, et Herculeo tuti sub nomine saltus

Vllas nec metuunt pestes nec bella luporum.

Poeman

Hic aestu pereunt fontes, sine gramine tellus

Tristis inersque iacet, morbo periere capellae

Et steriles raris resonant mugitibus agri,

75

Vt novus Alcides nostris discessit ab oris.

Silvanus

Piniferi elato laetantur vertice montes,

Laetantur silvae, varios laetissima tellus

Effundit flores, gaudent volucresque feraeque

Herculis adventu, gaudent armenta pecusque.

Hercules

80

Iam satis alterno certatum carmine, iam nox

Nigra subit, grates vobis persolvere dignas

Est animus: paribus certantes versibus ambos

Ex aequo parili donandos munere duco.

Accipite hos igitur corsa de matre gemellos

85

Pugnaces catulos: fures turbamque luporum

Nocte sub oscura tuti temnetis, et iidem

Per silvas comites perque horrida saxa fugacem

Latratu capream laqueos incurrere cogent.

Poeman

Dii tibi pro nobis quae nos non possumus ipsi

90

Reddant, sed tenues si quid cantare cicutae

Hae poterunt, totis, princeps, celebrabere silvis.

Te fluvii celeres nostrique cacumina montis

Laeta canent, nec tam vocali carmine Daphnis

Notus erit, quamquam formoso nobilis ore

95

Fulgeat et puris nomen sibi poscat in astris,

Nec qui flaventes haedera cohibente capillos

Incedit curru domitoque insignis Eoo

Ad iuga virgatas cohibet considere tigres.

Sed iam crebra polo collucent sidera: eamus.