Matteo Maria Boiardo pastoralia G 2
Other sections


Phyliroe

 

Tityrus

Vos eritis silvae testes, vos flumina vosque

Numina silvarum, tuque, o clarissime Titan,

Vos eritis testes mortem quod demorer ultra

Invitus, pigeat tristem quod ducere vitam;

5

Namque, meum sidus postquam fera fata tulerunt

Phyliroemque meis oculis spectare negatum,

Vivere quid libeat? Quid tantis tundere caelum

Amplius alloquiis immotaque numina prodest?

Lynces

Quale sonat dulci turtur viduata marito

10

Carmen et aeriae celso de vertice quercus

Argutos iterat questus et flebile cantat,

Tale sub adverso cecinit modo conditus antro

Tityrus et, caram moerens abiisse puellam,

Crudeles superos, crudelia sidera dicit.

15

Hoc si forte placet, positi sub caespite, Barge,

Aspera sollicitae discamus vulnera mentis.

Bargus

Quis deus optanti, quis te mihi, Tityre, casus

Obtulit? Arrident nostris bona numina votis.

Siste gradum, Lynca: non me Rhodopeius aeque

20

Detineat vates, non me vocalis Arion,

Carmina mirantem solitus delphina movere.

Tityrus

Felix qui cara pariter comitante puella

Tartareas sedes nigrique Acheruntis ad undam

Descendit: gratos non illum cernere vultus

25

Infernae prohibent leges, non ille dolore

Angitur assiduo nec mortem perditus orat.

Quid non esse velim? Pecudes sua gramina pascunt,

Laeta saginatus iacet ad praesepia taurus,

Libera per campos curisque soluta vagatur

30

Cerva, et aves vacuum volitant per inane, marinos

Per fluctus placidi ludunt, per flumina pisces;

At me durus Amor, rubro seu littore Phoebus

Tollitur Hesperiis seu idem conditur oris,

Vrget, et in nostro fixi stant pectore vultus

35

Et flavi crines et candida colla puellae.

Illam ego per silvas, illam per saxa nivesque

Aspicio: ah puris quoties offertur in undis,

Montibus ah quotiens viridique sub arboris umbra!

Lynces

Barge, quid Aoniis cantaret blandius antris

40

Dircaeus vates, acri seu captus amore

Mulceret tenues modulatis versibus auras,

Seu vulsas rupes et grandia carmine saxa

Duceret ac tremulis montana cacumina silvis?

Desine mirari: pulchram si fata dedissent

45

Phyliroem aspicere, effluerent tibi carmina, Lynca,

Tigribus et torvis lacrimas motura leaenis.

Tityrus

Quid iuvat in terris ablata degere vita,

Semper et assiduis superos lassare querelis?

Postquam (dulce nihil sperant mea lumina) ... postquam

50

Lux mea luce caret, fortes agitare palaestras

Odimus et trepidis pedicas componere cervis;

Nec nos Pierii cantus nec carmina, nec nos

Oblectant agiles per florea rura choreae,

Quaeque olim fuerant animo gratissima nostro

55

Iam sordent: vacuos per pascua longa recessus

Quaerimus et pavidis pendentia saxa ruinis.

Ite procul, pecudes, procul hinc, mea cura capellae:

Solus ego ad solos gemitus effundere montes

Vadam, si lacrimis insanus desinat ardor.

60

Me iubar exoriens, me sidera cuncta gementem

Aspicient, hiemis seu frigora dura ruentem

Tixiniam sistent, seu torrida suxerit aestas.

Demens, qui lacrimis crudeles cedere Parcas

Credis! Threicii non si tibi carmina vatis

65

Carminibus valeas optatam accersere mortem.

Vos, montes, potius, potius miserescite, rupes,

Obruite hunc miserum tantisque exolvite curis.

Sed quid ego incassum surdis mea carmina fundo

Rupibus? Insanos tollet mors una dolores.

70

Pronus ab exosis subiecta in flumina saxis

Deferar, inque imo submersum turbida fundo

Vnda teget Situlae. Tu nostri causa doloris,

Nympha, vale: pecudes, saltus, armenta, valete.

Bargus

Surgamus ne forte dolor iam saevius urgens

75

Praecipites saxis artus dare cogat amantem.

Lynces

Tityre, quid sola tecum sub rupe volutas?

Quid tantum lacrimis divosque hominesque lacessis?

Quis tibi finis erit? Viventia lumina pacem

Abstulerant, eadem pacem tibi mortua demunt.

80

Sit pudor insano tantum indulgere labori.

Tityrus

Iamdudum, Lynca, perii cum candida caelum

Phyliroem subiit, miserum nunc perdere mens est

Corpus et ablatae comitem me adiungere nymphae.

Bargus

Ah, quid ais? Te tantum ergo rapit improbus ardor?

85

Quae tibi causa necis? Num quod tua maxima cura

Phyliroe periit? Laetari, Tityre, debes:

Illa quod et superum numen formosa deorum

Aspicit et flentem caelo te moeret ab alto.

Tityrus

Scimus et haec animo iamdudum, Barge, videmus

90

Omnia, sed dulces quoniam me cernere vultus

Dii prohibent, rursus flagranti in pectore curae

Ardentes subeunt, damnatae et taedia vitae:

Morte mori certum est.

Bargus

                                             Sed longe tristius illa

Est aliquid: sonti scelerum tibi cernere dirae

95

Vltrices dabitur, non quae cupis ora puellae.

Quin potius placidis mecum secede sub umbris

Phyliroemque tuam meritis tollemus ad astra

Laudibus: alterno resonabunt carmine valles.

Tityrus

Perge, sequar: forsan melior fortuna paratur.