Matteo Maria Boiardo pastoralia G 1
Other sections


Syringa

 

Pan

Sum deus et nemorum custos, mea numina servant

Menalus et viridis celeberrima silva Lycaei

Et iuga frondosis Nonacria consita plantis.

Liquimus Arcadiam, namque illic dulcia rumpunt

5

Carmina diverso crepitantia tympana cantu.

Tum Scytha pascentes per florea rura capellas

Abstrahit et dominos, viduantur pascua dulci

Carmine et abductis iam squallent arva iuvencis,

Ilicet exosi strepitus et tristia bella

10

Vidimus ancipiti quae quondam subdita Iano

Pascua, et ad notas iamdudum Tibridis undas

Flevimus: hic olim, teneros dum Tityrus haedos

Colligit, arguta cecinit mea carmina cantu

Montibus Ausoniis, sed dum cupit aspera Martis

15

Praelia et ingenti sordentes pulvere turmas

Dicere deserui calamos ceu Strymonis undas.

Poeman

Sic tua Partheniae venerentur numina nymphae

Frigidaque Arcadiae regio, sic turgida puri

Flumina Ladonis, veneretur et arduus Azan.

20

Maxime pastorum custos, te cedere fas est:

Maius ab aethereo numen mihi missus Olympo

Inclitus Alcides; illi mea munera sunt haec

Candida purpureum variantia poma colorem.

Illum ego seu calamis, liquido seu gutture ludam,

25

Laudibus exornans meritis, super aethera tollo:

Sit licet ille tuo cantari carmine dignus,

Nec mea Sicanios moduletur tibia cantus.

Pan

Cedimus et solo superari nomine fas est

Herculis: hoc etenim silvas et pascua nomen

30

Iampridem implevit, fortissima colla leonis

Fregit et Antaeum fatalibus abstulit arvis.

Nil iuvat aeripedem cervam fuga, nil iuvat hydram

Crescere. Quid referam Cretaei cornua tauri

Fracta? Quid Hesperii felicia poma draconis

35

Totque sub Herculeo pacatas robore terras?

Poeman

Hic novus Alcides, patriis non degener actis,

Rettulit Herculeum meritis et nomine nomen;

Qui licet Estensi sit natus sanguine et altis

Inclita maiorum decorentur gesta trophaeis,

40

Non tamen huic quisquam sese generosus avorum

Conferet, ille licet redeat qui cuspide Mauros

Perculit audaces Hispanaque contudit arma;

At nova praeclari canerem si principis acta

Horrida pascentes turbarent classica tauros.

Pan

45

Tradimus hos igitur calamos, quibus addere sensus

Montibus et rigidis poteris dare pectora saxis.

Thracius his Getico deduxit vertice silvas

Orpheus, hic Siculi celeberrima carmina vatis

Flumina praecipiti tenuerunt concita cursu.

Poeman

50

Quae tibi tam caro reddam pro munere? Quaenam

Thura vel Eois nascentia cinnama campis

Reddere sufficiant tali pro munere grates?

Te tamen hoc unum super omnia, dive, rogamus

(Quo sine quid prosunt oblatae dona cicutae?):

55

Vt comes interea venias dum ludere primo

Carmine et incipiam levibus dare sibila cannis.

Pan

Incipe, vicinam comites via ducet ad urbem.

Poeman

"Dicite, Naiades nymphae, si forte per agros

Obvius Alcides fuerit, nam ferreus ille

60

Liquit et umbrosis pavidam me credidit antris;

Dicite, sic nitidi fontes et flumina circum

Errent, ac muti saliant prope littora pisces.

Quid fugis incassum? Non te mihi turbida ripis

Flumina, non totis rapient cum montibus Alpes:

65

Me fugis immitis. Puerum per saxa, per undas,

Per iuga, per saltus quae te male sana requiro,

Nec tamen aut fusco tibi sum male grata colore,

Nec niger incompto dependet vertice crinis;

At quid forma iuvat, si te, mea sola voluptas,

70

Non libet hac mecum pariter considere ripa?

Huc ades, hic liquidi labuntur fluminis undae

Et viret aprico genialis gramine campus.

Aspice, formosae circumstant littora pinus

Blandaque submissis aspirat flatibus aura.

75

Credimus, an totis facies infixa medullis

Herculis eludit? Meus, en meus advenit ille!"

Pan

Ardua marmoreo iamdudum culmine turris

Cernitur: haec Mutina est. Ingentia respice, Poeman,

Moeniaque et pinnas et culmina celsa domorum.

Poeman

80

Cernimus, atque alias non unas vidimus arces,

Et tamen hanc nunquam me sors mea duxit ad urbem

Nec notum Herculeo radiet qua regia tecto.

Pan

Dicam ego, tu memori quae dicam mente repone.

Proxima vicini cum primum culmina pontis

85

Liqueris, haec recto ducet te semita cursu,

Crux tibi quadrivio donec sese ardua campo

Offeret, hinc laeva tandem se parte verendi

Herculis aula tibi celebrataque tecta patebunt.

Iam satis ac nimium tenuerunt verba: timendum est

90

Candida ne aeratae claudantur limina portae.