Matteo Maria Boiardo pastoralia 10
Other sections


Orpheus

 

Si mea lascivis, princeps invicte, Thalia

Carminibus stridens castas offenderit aures,

Da veniam: primis tibi talia ludimus annis,

Dum faciles versus et mollia verba canentem

5

Oblectant, blando dum mens torquetur amore.

Tempus erit cum te victricia signa gerentem

Laeta triumphali celebrabunt carmina cantu,

At nunc coepta canam. Crudelia numina nymphae

Formosum nitidis puerum rapuere sub antris,

10

Qui comes Alcidae fatales ire per undas

Ausus erat, tumidos cum fluctus finderet Argo.

Arreptum clari proceres flevere, sed omnes

Ante alios magno ploratus ab Hercule fertur:

Non illum comites, non illum blandus Iason

15

Eruere inde valent solitoque avertere luctu,

Sed gemit et carum deiecto perditus ore

Ardet Hylam et moestis exposcit vocibus illum.

Quin etiam pharetras et torvi magna leonis

Tegmina et horrentis fortissima robora clavae

20

Fregisse et fluctu referunt mandasse marino.

Quas non blanditias, quae non solamina ducit

Threicius vates moturaque verba leaenas?

Ille etiam dulci pereuntem flectere cantu

Nixus et impulsis lacrimas expellere chordis,

25

Sed neque Pierii cantus nec carmina flentem

Vlla movent, quamquam zephyris spirantibus aequor

Constitit et fixo stupuerunt aequore venti,

Quamquam continuis torpentia saxa pruinis

Dulciaque arguti senserunt carmina montes,

30

Securas placidi capreas fovere leones,

Et trepidae medio volucres haesere volatu.

Ille, Estense decus, patriae non inscius artis,

Venturosque dies et saecula nostra canebat.

"Quid gemis, Alcide? - dixit - tua nomina tellus

35

Audiet Argoo nondum religata rudente,

Te gelidi rapto memorabunt vellere Colchi,

Torrida te Libyae rapto Busiride, et olim

Pastor ab edomito dives remeabis Hibero;

Adde quod hoc nomen sese fortissimus heros

40

Induet, armato cui non impune superbus

Occurrat Mavors, cui non Ledaeus ovanti

Certet equis Castor, celeri nec Delia cursu.

Felices populi, felicia tempora! Vobis

Delicium humanae servarunt sidera gentis.

45

Illi praecipuas certabunt addere dotes

Concordes Parcae: non illum pulcher Apollo

Exuperet forma, docto non pectore Pallas.

Illius et variae vestigia lambere lynces

Cogentur, domitusque deum venerabitur orbis,

50

Quamvis terribili clava spolioque leonis

Lernaeoque carens saturata felle pharetra.

Nascere, vera deum soboles, quo principe rursus

Herculis Hesperiae celebrabunt nomina gentes,

Nascere, purpureis plaudet tibi Iuppiter alis

55

Et dabit ingentes regno superaddere terras

Antiquo; neque enim sinuoso flumine cincta

Arva Padi, nec te niveis concreta pruinis

Ardentem gelidi capient dumeta Lonati,

Nec latus Hadriaco pulsatum turbine nec qua

60

Frigida saxosas perstringit Lentia ripas.

Gaude igitur tantum felix geniture nepotem

Alcide, raptumque suis concede Napaeis

Tandem sanus Hylam. Quid flentia lumina torques

Altaque laxato suspiria pectore ducis?

65

Tune ille immenso cuius sub robore quondam

Concidit Argivi populatrix belua saltus,

Cuius terrigenae vultum tremuere gigantes

Antaeusque Libys? Nunc si te Monicus alta

Rupe iacens flentem videat, si turbidus ira

70

Ileus fractaque horrendus ab ilice Roethus,

Quam pudeat victos! Muliebri insistere luctu

Sit pudor et tenero tantum cessisse dolori".

Orpheus haec olim, sed nunc mihi carmine vero

Cantandus venies. Linquam virgulta Lycaei

75

Et nemus et pecudes, teque horrida bella gerentem

Dicam, seu puero propior certare duello

Ausus es ancipiti, cum te Pandonius heros

Robore confisus praestanti et fortibus annis

Liquit et impulsis convertit terga lupatis

80

Cornipedem crebris pavidum calcaribus urgens;

Seu cum ludus erat iuvenum procurrere in hastis

Ingentem ut tuleris ingenti robore remum,

Tollere humo quem vix poterant impune gementes:

Vidit Parthenope, populi videre ducesque,

85

Notus et Herculeo servatur nomine remus.

Magna quidem sunt haec, sed enim puerilia. Quid cum,

Iam iuvenis, iam vir Siculos Calabrumque fugacem

Disicis, et viso trepidant adamante cohortes

Aragonum, cum rex castris Sarnoque relicta

90

Apula veloci transmisit pascua cursu?

Ista canam, vel quae gestis maiora parantur

Gesta tibi. Ingentes, aderint si bella, triumphos

Auguror: augurium non hoc mihi pandit Apollo

Nec vaga Cirraeo vates seclusa sub antro,

95

Sed tua iam caelo et terris bene cognita virtus.

Interea has stabulis pergam mandare capellas,

Quando umbrae ingentes nec tutum degere silvis

Luce sub extrema, ne forte aut turba luporum

Ingruat aut imbres subiti. Cras altera reddam.

100

Munera: maiori cantandus carmine surgis.