Matteo Maria Boiardo pastoralia 9
Other sections


Hercules

 

Tytirus

Dulcia si quando nobis nunc carmina nymphae

Dicite, Pierides, nunc vestris vocibus Eglem

Prodere et arguto meditamur tollere cantu.

En mihi turbati siluerunt murmura ponti

5

Horridaque immites posuerunt sibila venti.

Corydon

Quo te cantantem, quo te via ducit euntem

Tityre? Ni pigeat, comites cantabimus ambo.

Tytirus

Quam mihi gratus ades, Corydon! Te nuper amoenas

Quaesitum ad ripas Situlae iam linquere saltus

10

Dilectos dudum dilectaque carmina tristes

Dixerunt pueri: nunc quo tibi tendere cura est?

Corydon

Haec mihi quae geritur viridi sub tegmine pica

Herculeum didicit iampridem tollere nomen

Innumerosque canit duro sub rege labores:

15

Hanc domino ferimus, domino qui solus honores

Herculis egregios et nomina vera meretur.

Tytirus

Felices pueri quibus hoc sub principe tuta

Arva iacent! Non vos sinuoso vipera tractu

Alligat aut torvi violentia dira leonis

20

Exagitat trepidos, non vos rapit atra luporum

Ingluvies, tuti tondent sua prata iuvenci

Et tutae passim fontes et flumina circum

Pascuntur pecudes et gramina laeta capellae;

At vos blanda quies viridique sub arbore somnus

25

Detinet ad placidas vicini fluminis undas,

Alite sub nivea magno quae sola tonanti

Fertque refertque faces et turbida fulmina portat.

Tunc deus Herculeo tutatur nomine campos,

Nec tristis acies nec proelia dura timentur.

Corydon

30

Non alias virides maiori pondere ramos

Grandia suppositis traxerunt poma columnis.

Ante nec aut pecudes maiori candida partu

Pignora protulerant, totiens nec foeta capella.

Herculis adventu surgentia gramina campo

35

Creverunt, placidae placidisque in montibus umbrae.

Illi notus ego, nobis sua munera sunt haec:

Tigridis exuviae cinctumque virentibus olim

Hoc haederis baculum, nunc aurea serta gerentem.

Tytirus

Magna dedit neque enim tanti te muneris umquam

40

Immemorem esse decet, non si tibi longa darentur

Tempora continuis donec solvatur ab annis

Mundus et aethereis renoventur saecula flammis.

Corydon

Tityre, tunc madido frondebunt cana decembri

Lilia, tunc gelidis rorabit nudibus ardens

45

Sirius et tardi properabunt plaustra Bootae

Cum meus ille meo labetur pectore princepes.

Tytirus

Si placet, hunc igitur pariter cantabimus: ille

Me quoque consimili iuvenem devinxit amore

Quantum non hederae vitem, non vitis amicam

50

Brachia fundentem quae circum amplectitur ulmum.

Corydon

Quid faciam? Princeps laudari dignus, at ingens

Gloria praecipuis iamdudum ornata triumphis

Cum subit imbelles trepidant nova pondera Musae.

Tytirus

Incipe quod quondam prima te luce canentem

55

Sensimus arguti gelida de rupe Capelli:

"Plaudite, Hamadriades, viridique ex arbore sertum

Implicet errantes per candida colla capillos,

Nam meus Alcides patrias remeavit ad arces,

Plaudite, iocundo resonent sua littora plausu".

Corydon

60

Non indigna petis, sed nobis tendere ad urbem

Est opus - ut nosti - et domino sua reddere dona;

Nunc etiam medio Titan sublatus Olympo

Tollitur et timeo ne longis tempora desint

Versibus, et nigra rumpantur carmina nocte.

Tytirus

65

Est iter hoc etiam nobis, nam poma favosque

Haec Mutinae ferimus: tecum veniemus ad urbem

Et, postquam iuvenes ambo, cantemus euntes.

Corydon

Cantemus vel quae cecini modo carmina dum me

Spectaret placido cantantem lumine princeps:

70

"Florida lascivi redierunt tempora veris

Et frondosa virent surgentis brachia silvae,

Picta colorato variatur gramine tellus

Puraque desertis decrescunt flumina ripis.

Nunc decet urgentes animi seponere curas

75

Et niveum varia crinem cohibere corona,

Nunc decet ad festas iuvenem lusisse choreas:

Sparge rosam et placidi veniant bona numina Bacchi!"

Vel quae iamdudum nymphis modulata canebam

Frigida qua celeris labuntur flumina Circae:

80

"Mollis Amor, blanda perfusus membra quiete,

Accubat et placidum suspirat naribus ignem,

Spicula nequicquam nullo custode sub alta

Fixa iacent pinu: celeres properate, Napaeae,

Ite simul, roseae Dryades, rapite arma suisque

85

Praelia temnentem puerum configite telis!"

Tytirus

Dum te rura tenent, Corydon, tibi numina fontis

Castalii varias vario de flore coronas

Texunt et liquida laudant tua carmina voce.

Corydon

Quid faciam? Semper ferulis componere vites,

90

Semper et adiunctis componere vitibus ulmos,

Errantis pecudes longis servare diebus,

Et piget et duro res non toleranda labore est.

Sed procul ad veteris videor mihi compita quercus

Cernere equos equitesque: eri (aspicis?) ille superbum

95

Cornipedem vexans, cui splendet proxima Phoebo

Candida caesaries, cui dulcia lumina fulgent,

Ille Sigismondus, domini germanus. At ecce

Lux mea progreditur ceu sidere purior omni

Lucifer aurato depellit nubila vultu.

Tytirus

100

Iam vicinus adest, pariter properemus ad illum.