Matteo Maria Boiardo pastoralia 8
Other sections


Philicodiae

 

Vrebat iuvenem Moerim formosa Cytheris,

Ardebat roseam iuvenis Philotida Bargus;

Docti ambo calamis et cantu dicere docti,

Et sueti versus alternaque carmina semper

5

Prodere et ingestos animis ardentibus aestus,

Cumque pruinosae noctis raresceret umbra

Purus et innumeris splendesceret ignibus aether,

Haec Moeris viridi de vertice carmina rupit.

Moeris

"Frigida somniferae iam cedent tempora noctis

10

Fervidus et roseo radiabit vertice Titan,

Iamque erit ut caram liceat mihi visere nympham.

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

O bene candenti certantia colla ligustro,

O bene sideribus certantia lumina puris

15

Aureaque errantis vincentes vellera Phrysi,

Perque caput crines, per candida colla decori:

En erit ut pascam dulci mea lumina visu?

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Exere formosos Sol formosissime currus,

20

Exere: sic virides lauri pulcherrima semper

Et iubar et longi circumstent tempora crines!

Purpureum iam tolle caput, mea vota moraris!

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Qui potuit flavam iuvenis vidisse Cytherim

25

Et non extremis flagrantia tela medullis

Sensit, et insolitos non pectore concipit aestus,

Alpinas idem glacies et frigora nudus

Transeat et, rapidi fulget cum stella Leonis,

Apula solicito transmittat pascua cursu.

30

Paulatim fugiunt nebulae, lux proxima surgit

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Cum subit in mentem Maiis quae verba Kalendis

Dixeris et iuncta dederis quae foedera dextra,

Ardua stellati videor mihi culmina caeli

35

Tangere et elato sublimem vertice Olympum;

Cum rursus video quali te lumine cernat,

Quodque dolet, quali spectetur lumine Lynces,

Mens abit: hanc roseo reddent tua lumina vultu.

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

40

Proxima cum primum se lux dabit aurea terris

Invisum multo pellemus munere Lyncem:

Sunt grege de niveo tenuissima vellera et agnus,

Mollia candenti vestitus tergora lana,

Sunt gemini variis praestantes pellibus haedi,

45

Munera formosae dudum servata puellae.

Abdere quid cessas rorantia Lucifer astra?

Roscida venturo vanescunt sidera Phoebo

Atque diem rauco testantur gutture galli,

Integrat et moestis cantus Philomela querelis.

50

Iam magis et tenerum praetentat corpora frigus,

Iam lepus et pavidi petiere cubilia dammae,

Rarescunt noctis nebulae, mea vota virescunt.

Abdidit exoriens rorantia Lucifer astra".

Sic Moeris: Situlae rapido de flumine Bargus

55

Protinus hoc tetigit fugientia sidera cantu.

Bargus

"Conquerar in tenera praecordia dura puella

Quantaque laudatae sit vana superbia frontis,

Luserit et quotiens pereuntem perfida dicam.

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

60

Si tibi Riphaeis certantia colla pruinis

Dant animos, si te geminum tua lumina sidus

Tollunt et nivei tenuissima forma capilli,

Hisque ego dissimilis longe tibi visus et impar,

Fallere me ficto quid te iuvat, improba, vultu?

65

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Nulla meae si te tangebant taedia mortis

(Te propter moriar!), famam timuisse sequacem

Debueras: nam te crudelem nomine dicent,

Crudelem tellus, crudelem pontus et aer.

70

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Ah formosa silex, ah durum pectora marmor!

Ipsa vides nostris flammas errare medullis,

Nostra vides quantae populentur pectora flammae:

Nil piget, atque mori cogis me ferrea tandem.

75

Ibo et qua gelidi tolluntur saxa Fanani

Dulcibus immoriar lacrimis et, robore querno

Incumbens, solis prodam mea vulnera silvis.

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Cum menti subeunt quae quondam perfida nobis

80

Dixeris ("in viridi nascentur palmite glandes,

Vina dabit quercus, cum te mea vita relinquam"),

Mens fugit et saxum sublimi in vertice malim

Esse rude, immensos quam tot sentire labores.

Haeccine iurati dederas quae pignora amoris

85

Et superos testes et quae mihi plurima servo?

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Est mihi quem dederas olim, dum candida fulsit

Illa dies, textus stipula flavente galerus

Vrentesque avido stimulos fixura dolori,

90

Serpilla et violae fulvis religata capillis:

His ego nequicquam questus et tristia fundam

Verbula et emitti quicquid dabit improbus ardor.

Audiet haec superum genitor, si talia curat.

Audiet haec, pietas si qua est, et pontus et aether

95

Fluminaque et montes, omnisque haec omnia tellus,

Audiet ac primo qui nunc aperitur Eoo

Phoebus et ardentis iungens Aurora iugales

Fulgentem roseo faciem suffusa colore.

Sed quid ego, ah demens, caelestia sidera tundo?

100

Audiit haec superum genitor, nec talia curat.