Matteo Maria Boiardo pastoralia 7
Other sections


Buccula

 

Poeman

Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas

Venerit his hodie mihi perdita buccula lustris.

Corydon

Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis

Credita? Lascivos demens agitabis amores,

5

Nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman?

Poeman

Altius his blaeso nil diceret ore superbus

Bebius aut illo si quisquam elatior alter.

Non tamen admiror cum te tua cornua tollant:

Saepius et tristes crudescunt cornibus hyrci.

Corydon

10

Haec tibi credemus, veluti Iovis ardua quercus

Dixerit aut dubio cantu non falsus Apollo?

Poeman

Credere quis cogat? Sed cur tibi tanta Patelli

Gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus

Diligit? Hei demens Corydon! Tu ponere vites

15

Pergis et a vacuis nucibus secernere plenas,

Te tua secernit coniunx haud stulta Patello.

Corydon

Vreris, haud fallor, quod me super omnia gratum

Ducit et exoptat super omnia cara Patellus.

Saepius a magna discedens urbe canentem

20

Me petit et solis mecum spatiatur in arvis,

Et mea deducto sic carmina suscipit ore

Nollet ut ad superos Phoebeaque lumina tolli.

Poeman

Haec ego si credam, numquam mihi fistula collo

Pendeat, hanc frangam proprio vel dente cicutam.

25

Tu tibi forte aliquid magnum cecinisse videris

Cum "Rosa bella" tuo consurgit carmine, vel cum

Proditur a pueris iam cognitus "Ille triumphus".

Corydon

Si placet, alternis certemus versibus ergo,

Nam, licet et Tribracho certes vel doctior illo,

30

Non tamen effugiam. Victori praemia maior

Tu dabis aut melius pones: tibi plena facultas

De grege seu malis pecudes seu ponere taurum.

Poeman

Quam bene, dii mites, quod si mihi perdita dudum

Buccula maiores pandunt pia numina census!

35

Tu, cui nota prius pastoria sibila, Barge,

Huc ades. Alterno certamus carmine: lactis

Pondera bina et oves totidem, simul adde iuvencam.

Praemia victori. Certum est cohibere loquacem.

Bargus

Dicite, nos viridi carmen capiemus ab ulmo,

40

Quando umbrae tenues et dulcis sibilat aura,

Et formosa virent foecundi pignora veris.

Dicite, tuque prior, Corydon, tua carmina pande.

Corydon

Diva prius levibus carmen modulata cicutis,

Huc ades et versus et carmina nostra tuere.

Poeman

45

Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe

Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam.

Corydon

Sola meos olim tenuit Cardelia sensus,

Donec erunt aestus et frigora sola tenebit.

Poeman

Nos cupit ante alios, nostro Philomela decore

50

Vritur, uretur fulgebunt sidera donec.

Corydon

Conde iubar, Titan, longissima lumina conde,

Conde iubar: pactum liceat mihi poscere munus!

Poeman

Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte!

Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham.

Corydon

55

Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu

Quam fluviis salices, salicis quam fronde capellae.

Poeman

Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum

Vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi.

Corydon

Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo,

60

Saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem.

Poeman

Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores?

Quis? Padus aut Tuscho descendens de vertice Rhenus?

Corydon

Vrimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor

Vritur et longis ceu torrida farra diebus.

Poeman

65

Vrimur ardenti ceu pingues unguine pinus,

Robora ceu viridis ardent incensa cupressi.

Corydon

Haec tibi texuntur vario distincta colore

Serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito.

Poeman

Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura,

70

Veneris, illa tuo volucris de nomine dicta.

Corydon

Alcide, nam tu terras pacasse ruentis

Diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono.

Poeman

Has tibi (quod primo nec re nec nomine differs

Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus.

Corydon

75

Solvite latrantis resonantia colla molossi,

Subdola damnosae premimus vestigia vulpis.

Poeman

Rara per obliquos tendantur retia colles

Ne videant variae suspecta repagula lynces.

Corydon

Non hic praecipiti curamus flumina cursu,

80

Fida laborantes defendunt robora ripas.

Poeman

Quam timeo viridem Cauri ne frigora myrtum

Eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta.

Corydon

Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas,

Candidus infectam purgavit corniger undam.

Poeman

85

Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos,

Murmura villosi procul hinc abiere leonis.

Corydon

Huc undam et plenis deducite flumina ripis,

Arida ne sitiens proscindat Sirius arva.

Poeman

Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis

90

Ne pereant humili morientia semina campo.

Bargus

Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos

Callidus anfractus pecudes aggressus et illas

Turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam

Arripit et tremula simulato verbere cauda

95

Impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni,

Ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas

Et ferrata sonent latrantis colla molossi.

Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis,

Dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit.

100

Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.