Matteo Maria Boiardo pastoralia 5
Other sections


Silva

 

Lycanor

Quam bene nunc dulci tenuis sonat aura susurro

Amnicolas inter salices, et frondea nutant

Virgulta excelsoque agitantur vertice pinus;

Quam bene vicino respondent murmure ripae:

5

Molliaque argutos invitant sibila cantus.

Menalcas

Vera refers, utinam comitem sors candida Bargum

Adderet, huic parili certaret carmine contra

Tityrus, immotas solitus deducere quercus.

Lycanor

Quod cupis id cupimus, prohibent sed fata, Menalcas:

10

Alter enim circum pecudes et pinguia circum

Armenta, oblitus nemorum, noctesque diesque

Perditur, et tenues claudunt sua carmina lanae;

Alter Hamadryadas et florida rura Lycaei

Deseruit, celsasque vagus delatus ad arces

15

Ardentis acies et regum praelia tentat.

Menalcas

Quandoquidem in silvis pudor est considere doctos

Armaque vocales cupiunt horrenda poetae,

Nos, quibus ingenium, quibus ardua verba, Lycanor,

Deficiunt, humili celebremus carmine silvas.

Lycanor

20

Incipe, sic viridi consurgant aequa Vesevo

Gramina, sic pingues redeant cum matribus agni

Plenaque foecundis concrescant ubera foetis.

Menalcas

Incipiam, melior cantu meliora rependes.

Postquam nulla meum pietas miserata dolorem

25

Subvenit, extremo frondentes carmine silvas

Alloquar, hae nullos solitae contemnere questus.

Scitis enim, quercus celsoque cacumine fagi

Fraxineumque nemus viridantisque ilicis arbor,

Scitis enim quales gemitus, quae carmina fundam,

30

Quam repetam vestro signatum in cortice nomen,

Dumque vagor solus, quae condita pectoris edam

Vulnera: ceu quondam fallaci perfida vultu

Promisit misero, starent quod sidera, quod sol

Vreret obliquis immotam cursibus Arcton,

35

Cum possem immoto tandem de pectore labi.

Scitis et ut totis flagrantem scaeva medullis

Rideat et, laeto, spectans incendia vultu,

Improba iuratosque deos et numina temnat.

Posthac dulce nihil, semper mihi lumina fletu

40

Turgida et extremo singultus pectore ducti;

Nil gelidi fontes, nil gramina laeta pecusve,

Serpentesve iuvant hederae, non fluminis unda

Et virides circum ripae, non roscida ramis

Mala iuvant plenis, non flexi palmitis umbra.

45

Displicet haec querulos fundens mea tibia cantus:

Et vitam pariter carmenque exosus et artem

Posse mori cupiam, ni spes procul aurea nobis

Mutatosque deos melioraque pectora monstret.

Lycanor

Non ita populeo madidus sub vertice mergus

50

Laetatur nitido pennas ostendere Phoebo,

Nec tantum rapido cervus deprensus ab aestu

Nare per aequoreos fluctus, per flumina gaudet,

Quantum ego divino laetatus carmine, quo te

Sistere crediderim fluvios, quo ducere montes,

55

Mire puer: non haec reddemus verba vicissim,

Sed quocumque modo nostra haec incondita dicam.

Menalcas

Incipe, sic numquam foetas variatus asilus

Exagitet, pecorique tuo nec tabida pestis

Ingruat, aut fato pereant urgente capellae.

Lycanor

60

Felices ripae, fortunatissima puri

Vnda lacus, vestro candentia membra liquore

Perfudit vestris mea lux sua corpora lymphis:

Huc posuit gressus, memini, iam nuda decoros

Et niveis pedibus gaudentia germina movit.

65

Nil reor in terris formosius ulla tulisse

Saecula, seu roseam Chlorim seu Phyllida iactent.

Aureus e niveo fulgebat vertice crinis

Perque humeros, ludens, per cygnea colla volabat;

Alba genas tenui leviter suffusa rubore,

70

Flectebat dulci radiantia lumina risu:

Lumina quis purus astrorum cederet ardor.

Pectora quid dicam duris formosa papillis?

Quid femur, aut niveo planum sub pectore ventrem?

Brachia quo laudem, teretes quo carmine suras?

75

Posthac triste nihil sperent mea lumina iam se

Cernere, dumque meo stabunt in pectore vultus

Formosi (stabunt etenim dum vita manebit)

Hoc nemus, hi montes et erunt haec flumina nobis

Sacra: nec intonso tantum Parnassia rupes

80

Clara deo colitur, nec tantum grata Dianae

Eurotae Oebalii venerantur flumina nymphae.

Sic mihi felices servent pia numina cursus.

Hei mihi! Quam timeo dudum ne fixa sub isdem

Legibus aut vultu maneat fortuna sereno!

Menalcas

85

Digna satis tali quaenam pro carmine dona

Sperem posse dari? Tantum non roscida prata

Mane placent pecori nec tantum salsa capellis

Gramina, non virides silvae, non pascua nobis.

Haec tamen egregio quamvis indigna labori

90

Munera habe: haec calamo quondam mihi parta sonanti

Pocula, maioris calamis cessura poetae,

Fagina, sed torno docti laborata Comastis.

Herculis in medio fulgent insignia nostri,

Narcissus bicolor solidoque adamante revinctus.

Lycanor

95

Quis queat egregiis docto cum carmine donis

Condignos versus et munera digna referre?

Non si docta deus formet mihi carmina, non si

Multa Tarentinos pascat mihi buccula campos.

Hanc tamen, ut nostri subeat quandoque, catellam

100

Accipe: dent superi quicquid super inde mereris.