Matteo Maria Boiardo pastoralia 4
Other sections


Comiti Vasilicomantia

 

Mira canam quae vix annis abeuntibus aetas

Ambiguo meminit Phoebi iam prodita cantu.

Tu, dea, cui caeli cursus, cui sidera cordi,

Cui ventura patent et inevitabile fatum,

5

Vranie, mecum silvas habitare casasque

Ne pudeat. Quid non? Pecudes Amphrysia circum

Flumina formosus iamdudum pavit Apollo.

Hesperias placido lustravit lumine gentes

Iuppiter et populos tandem miseratus ab alto

10

Prospicit Ausonios. Terrae laetentur et aequor:

Florida perpetui consurgunt gramina veris,

Nunc spirant zephyri pulsis aquilonibus et nunc

Candida formosi posuerunt tegmina montes.

Exultant hilares per flumina laeta Napaeae,

15

Grataque tergeminas comitatur Nympha sorores.

Hic vanos inter flores serpilla rosasque

Indulgent choreis et dulcia carmina ludunt.

Haec primum incipient bis septem saecula postquam.

Transierint decimumque eadem post saecula lustrum

20

Quo deus omnipotens hominis sub imagine terras

Diluit et veterum noxas tulit inde malorum.

Tunc iterum mores terrenaque corpora menti

Astrorum regis suberunt: tunc Borsia virtus

Immortale decus caelo mittetur ab alto.

25

Tunc lappae et tribuli et nigri mala grana githonis

Et lolium et sterilis semen morietur avenae.

Non nimbus laedet segetes, non horrida vitem

Vastabit glacies, non turgida flumina campum;

Desuescet mortale genus sentire feroces

30

Pugnantum strepitus et tristia signa tubarum:

Desuescet tristes ferrato in vertice cristas

Cernere et erectum cuneis fulgentibus agmen.

Tunc rapidae fugient tigres genus atque luporum,

Rupibus et tristes ursi morientur in altis.

35

Te vero, superum rector cui candida subdet

Armenta et pecudes signatas vertice, te nunc

Alloquor, humani si te iactura decoris

Nil movet ac rebus contraria nomina portas,

At sperasse decet summo quod nixus Olympo

40

Iuppiter obstrusos hominum circumspicit actus,

Mentibus et meritis aeque sua premia pendens.

Squalida terribiles animos in praelia Phoebe

Erigit: Hesperios iamdudum sanguine campos,

Sanguine et Hadriacas spumantes cernimus undas;

45

Nec satis extremo vires adiungit Hibero

Gallica quo Graiis procumbant lilia campis!

Ianique Malus pendet sub eodem sidere Vertex,

Isthmiaci fractum nec tollent gesta duelli.

Hoc superi prohibete nefas: non caedibus hydram

50

Crescentem innumeris patriae sed viscera ferro

Appetet, Hesperio satiari sanguine gliscit.

Antia sed vultu placido quem diva superbum

Reddidit, o pecudis nivei haec fatalia custos

Accipe; non summi geminentur tempora regis

55

Montibus in mediis, medio dum Caesaris heres

Ardebit solio; cogeris rumpere vitam

Barbarus ac pecudi cantabit carmina pastor,

Aurea formosae cui fulget lamina dextrae.

Tunc cervos laqueis, volucres tunc fallere visco

60

Desistet mortale genus; verum aurea saecla,

Aurea progenies iterum: non fortia tauri

Colla iugo subdent sed passim libera campis

Armenta et pecudes viridantia gramina carpent,

Non pardum fugient lepores, non damma leonem,

65

Et celeres picta iungentur tigride cervi;

Sed geminas superum regis volitare volucres

Iam video: nigras superis haec dirigit alas,

Secum candidulis caelum petit altera pennis.

Nunc ego te niveae decus indelebile prodam

70

Alitis, immenso cuius sub robore rursus,

Rursus et Herculeo pacatur nomine tellus.

Fulva Cleonaeo iam te praerepta leoni

Pellis obit: iam tu fortissima colla tumentem

Ignibus appositis urges iuveniliter hydram

75

Quam non arma queant, validum non frangere robur.

Ver dabit et flores, te praeside, frugibus aestas

Dives erit multis, tunc poma autumnus et uvas

Conferet ac pleni vix stabunt pondere rami,

Brumaque iam tepido mitescet dura sereno:

80

Tunc grandes pecudum foetus, tunc copia lactis,

Tunc nec sanguinei radiabit stella cometae,

Nec vastum insanis consurget fluctibus aequor,

Non catulum rabies, pecudem non tabida pestis

Corripiet, flavas rubigo haud horrida messes

85

Eruet, haud tristi procumbent grandine vites.

Quo ruis, ah demens? Heroum gesta superbis

Commemoranda sonis tenui mandare cicutae

Ausus es et duras fatorum solvere voces,

Quod non Eriphyle, quod non Marpesia, quod nec

90

Dixerat erranti mandans sua carmina lauro:

Plurima sed taceo, quamquam phoebeia, quamquam

Tradita veridica mereantur ab arbore nomen.

Audaces timeo ne sidera summa petenti

Deficiant pennae, sicut maris occupet unda

95

Ora, sicut poto tribuam nova nomina ponto.

Haec tamen inculti fuerint solatia cantus

Rupibus et saxo, cecini quod carmina surdis.

Iam neque, Hamadryades, posthac ignobile carmen

Nympharumque choro aut hominum referetis ad aures

100

Montibus, at lateat solis in montibus ortum.