Matteo Maria Boiardo pastoralia 3
Other sections


Eripoemenon

 

Poeman

Alter abArcadia, Siculis de montibus alter

Venimus, Herculei dudum quo nominis usque

Fama venit: placidas alternis cantibus aures

Ne pigeat praebere, dabunt haec carmina forsan

5

Nomen in extremis victurum finibus olim:

Sic et Dardanii iuvenes et pulcher Adonis

Ignotos inter saltus et pascua noti:

Accipe nos igitur, princeps invicte, paratos

Versibus et dulci pariter contendere cantu;

10

Sic tua te virtus et dextrae insignia fortis

Aeternum terris servent, sic aurea nobis

Saecula et innocui vigeant, te principe, mores.

Hercules

Quin agite et viridi mecum considite in herba,

Et varios inter flores alterna ciete

15

Carmina? Tuque prior, primum mihi cognite Poeman,

Incipe; carminibus totidem, Silvane, sequeris.

Poeman

Horrida diffugiunt glacialis tempora brumae

Et nivibus positis placidi mitescere montes

Incipiunt, pariter solitus mihi crescere fervor

20

Incipit: incipiam pariter cantare Cytherim.

Silvanus

Seu ver florigerum, seu torrida venerit aestas,

Sive erit autumnus, hiemis seu frigora, semper

Diceris nostris, Cardelia, versibus: et te

Silvestres referent a nostro carmine picae.

Poeman

25

Solibus hibernis, aestiva blandior umbra,

Blandior his undis et dulci blandior aura,

Huc ades, o mea cura: quid est? Quo silva moretur?

Illa riget dumis, virides tenet illa colubros.

Silvanus

Rupibus asperior, ventosa surdior unda,

30

Et levibus foliis volucrique incertior Euro,

Quid tam lenta venis? Quid enim est? Quo silva moretur?

Illa tenet colubros, duris riget illa rubetis.

Poeman

Hic nivei flores, croceis variantibus illos,

Hic umbrae tenues, quas frondea porrigit arbor,

35

Et puri fontes et gramina laeta Cytheri:

Tecum hic quam libeat placidam deducere vitam!

Silvanus

Tecum ego dumosos colles et terga nivosae

Alpis et abrupta qua pendet rupe Fananum

Quaque magis rigidi consurgunt saxa Lonati,

40

Tecum ego desertas colerem, Cardelia, silvas.

Poeman

Quae iuga, qui colles, qui vos tenuere recessus,

Dicite, Hamadryades, superis cum cessit ab oris

Candida Phyliroe? Lacrimis rorare supremos

Ite, piae, cineres et dona novissima ferte.

Silvanus

45

Fleverunt moestae crudelia funera nymphae,

Phyliroes tumulum lacrimis sparsere, rosisque

Et ferrugineas violas et candida circum

Lilia purpureosque piae posuere hyacinthos.

Poeman

Diligit et versus et carmina nostra Cytheris,

50

Nam modo cum canerem cantus lasciva notabat,

Spectari et cupiens corylos agitabat et inde

Visa sub umbrosis latitabat pendula ramis.

Silvanus

At mea me solum spirat Cardelia, solum

Ardet, nam levibus quotiens per plana veredis

55

Auritos agitem lepores aut retia servem,

Haec furtim sequitur venantemque aemula servat.

Poeman

Quid non cogat Amor? Tunc dicere carmina primum

Coepimus et primum meditatos fundere versus

Ille dedit cantus nobis artemque loquendi,

60

Castaliis melior nymphis et Apolline maior.

Silvanus

Primus Amor docuit varias componere voces

Et dare disparibus resonantia verba cicutis,

Primus et insuetos querulo de gutture cantus

Duxit et argutas docuit cantare volucres.

Poeman

65

Pastores, avidas fluvio prohibete capellas

Atque arcete procul pecudes, mala vipera ripas

Incolit: ah miseris ne forte occurrat et atros

Adiciat morsus et tristia vincula nectat!

Silvanus

Huc, pueri, cohibete greges, ubi plurima surgunt

70

Gramina et horrenti pecudes defendit ab Euro

Collis, et Herculeo tuti sub nomine saltus

Nec varias metuunt vulpes nec bella luporum.

Poeman

Hic aestu pereunt fontes, sine gramine tellus

Tristis inersque iacet, morbo periere capellae

75

Et steriles raris resonant mugitibus agri,

Vt novus Alcides nostris discessit ab oris.

Silvanus

Piniferi elato laetantur vertice montes,

Laetantur silvae, varios laetissima tellus

Effundit flores, gaudent volucresque feraeque

80

Herculis adventu, gaudent armenta pecusque.

Hercules

Iam satis alterno pugnatum carmine, iam nox

Nigra subit, grates vobis persolvere dignas

Est animus: paribus certantes versibus ambos

Ex aequo parili donandos munere duco.

85

Accipite hos igitur corsa de matre gemellos

Pugnaces catulos: fures turbamque luporum

Nocte sub oscura tuti temnetis, et iidem

Per silvas comites perque horrida saxa fugacem

Latratu capream laqueis incombere cogent.

Silvanus

90

Dii tibi pro nobis quae nos non possumus ipsi

Reddant, sed tenues si quid cantare cicutae

Hae poterunt, totis, princeps, cantabere silvis.

Te fluvii celeres nostrique cacumina montis

Laeta canent, nec tam vocali carmine Daphnis

95

Notus erit, quamquam formoso nobilis ore

Fulgeat et puris nomen sibi poscat in astris,

Nec qui flaventes hedera cohibente capillos

Incedit curru, domitoque insignis Eoo

Ad iuga virgatas cohibet considere tigres.

100

Sed iam crebra polo collucent sidera: eamus.