Matteo Maria Boiardo pastoralia 2
Other sections


Phyliroe

 

Tityrus

Vos eritis silvae testes, vos flumina vosque

Numina silvarum, tuque, o clarissime Titan,

Vos eritis testes mortem quod demorer ultra

Invitus, pigeat quod tristem ducere vitam;

5

Namque meum sidus postquam fera fata tulerunt

Phyliroemque meis oculis spectare negatum,

Vivere quid libeat? Quid tantis tundere caelum

Amplius alloquiis immotaque numina prodest?

Lynces

Quale sonat dulci turtur viduata marito

10

Carmen et aeriae celso de vertice quercus

Argutos iterat questus et flebile cantat,

Tale sub adverso cecinit modo conditus antro

Tiryrus et, caram moerens abiisse puellam,

Crudeles superos, crudelia sidera dicit.

15

Quare hoc si placeat positi sub caespite, Barge,

Fervida solicitae capiamus vulnera mentis.

Bargus

Quis Deus optanti, quis te mihi, Tityre, casus

Obtulit? Arrident nostris bona numina votis.

Siste gradum, Lynces: non me Rhodopeius aeque

20

Detineat vates, non me vocalis Arion

Carmine mirantem solitus delphina movere.

Tityrus

Felix qui cara pariter comitante puella

Tartareas sedes nigrique Acherontis ad undam

Devenit: optatos non illum cernere vultus

25

Infernae prohibent leges, non ille dolore

Angitur assiduo, nec mortem perditus orat.

Quid non esse velim? Pecudes sua gramina pascunt,

Laeta saginatus iacet ad praesepia taurus,

Libera per campos curisque soluta vagatur

30

Cerva, et aves vacuum volitant per inane, marinos

Per fluctus placidi ludunt, per flumina pisces;

At me durus Amor, rubro seu littore Phoebus

Tollitur Hesperiis idem, seu conditur oris,

Vrget, et in nostro fixi stant pectore vultus

35

Et flavi crines et candida colla puellae.

Illam ego per silvas, illam per saxa nivesque

Aspicio: ah puris quotiens offertur in undis,

Montibus ah quotiens viridique sub arboris umbra!

Lynces

Barge, quid Aoniis cantaret blandius antris

40

Dircaeus vates, acri seu captus amore

Mulceret tenues modulatis versibus auras,

Seu vulsas rupes et grandia carmine saxa

Duceret ac tremulis montana cacumina silvis?

Bargus

Miraris? Pulchram si cernere fata dedissent

45

Hanc tibi Phyliroem, fluerent tibi carmina, Lynces,

Tigribus et torvis lacrimas motura leaenis.

Tityrus

Quid iuvat in terris ablata degere vita,

Semper et assiduis superos lassare querelis?

Postquam (dulce nihil sperent mea lumina) ... postquam

50

Lux mea luce caret, fortes agitare palaestras

Odimus et trepidis pedicas componere cervis;

Nec nos Pierii cantus, nec carmina, nec nos

Oblectant agiles per florida rura choreae;

Quaeque olim fuerant animo gratissima nostro

55

Sordent: at vacuos per pascua longa recessus

Quaerimus et pavidis pendentia saxa ruinis.

Ite procul, pecudes, procul hinc, mea cura capellae:

Solus ego ad solos gemitus effundere montes

Vadam, si lacrimis insanus cesserit ardor.

60

Me iubar exoriens, me sidera tota gementem

Aspicient, hiemis seu frigora dura ruentem

Tixiniam sistent, seu torrida venerit aestas.

Ite procul, pecudes, procul hinc, mea cura capellae:

Demens qui lacrimis crudeles cedere Parcas

65

Credis! Threicii non si tibi carmina vatis

Optatam poteris verbis accersere mortem.

Vos, montes, potius, potius miserescite, rupes,

Obruite miserum huc tantisque exsolvite curis.

Sed quid ego incassum surdis mea carmina fundo

70

Rupibus? Insanos tollet mors una dolores.

Hic vel ab arguto subiecta in flumina saxo

Deferar aut altis venientem turbida ripis

Vnda feret Situlae. Tu, nostri causa doloris

Nympha, vale: pecudes, saltus, armenta, valete.

Lynces

75

Surgamus ne forte dolor iam saevius urgens

Praecipites saxis artus dare cogat amantem.

Tityre, quid tecum sola sub rupe volutas?

Quid tantum lacrimis divosque hominesque lacessis?

Quis tibi finis erit? Viventia lumina pacem

80

Abstulerant, eadem pacem tibi mortua demunt.

Sit pudor insano tantum indulgere dolori.

Tityrus

Iamdudum, Lynces, perii cum candida caelum

Phyliroe subiit, miserum nunc perdere mens est

Corpus et ablatae comitem me iungere divae.

Bargus

85

Ah quid ais? Quo te tantum rapit improbus ardor?

Quae tibi causa necis? Periit tua maxima cura

Phyliroe, quod tu laetari, Tityre, debes:

Illa, bonum numen, superum formosa deorum

Alloquio fruitur, flentem et te moeret ab alto.

Tityrus

90

Scimus et haec animo iamdudum, Barge, videmus

Omnia, sed dulces quoniam me cernere vultus

Dii prohibent, rursus flagranti in pectore curae

Ardentes subeunt, damnatae et taedia vitae.

Lynces

Morte mori certum est, sed longe tristius illa

95

Est aliquid: sonti scelerum tibi cernere diras

Vltrices dabitur, coeptum depone furorem.

Quin potius placidis mecum secede sub umbris

Phyliroemque tuam meritis tollemus ad astra

Laudibus: alterno resonabunt carmine valles.

Tityrus

100

Perge, sequar: forsan melior fortuna paratur.