Matteo Maria Boiardo pastoralia 1
Other sections


Syringa

 

Pan

Sum deus et nemorum custos, mea numina servant

Menalus et viridis celeberrima silva Lycaei

Et iuga frondosis Nonacria consita plantis.

Liquimus Arcadiam, namque illic dulcia rumpunt

5

Carmina diverso crepitantia tympana cantu.

Tum Scytha pascentes per florida rura capellas

Abstrahit et dominos, viduantur pascua dulci

Carmine et abductis squalescunt arva iuvencis,

Ilicet exosi strepitus et tristia bella

10

Venimus ignotas Tirrheni ad fluminis undas

Pascuaque ancipiti iampridem subdita Iano.

Hic meus errantes servabat Tityrus haedos

Rustica divino permulcens pectora cantu,

Cuius et attonitae stupuerunt carmina lynces

15

Blandaque terribiles tenuerunt verba leaenas.

Dum tamen horrentis acies et praelia tentat

Dicere, deseruit calamos ceu Strymonis undis

Candidus infecto suspirat carmine cignus.

Nunc tibi, nam virides sordent sine cantibus umbrae,

20

Tradere dignamur pastoria sibila, Poeman.

Tu modo per silvas vestigia nostra secutus

Horrida Mavortis contingere tela caveto:

Nostra sed a nostro ducantur numine verba.

Poeman

Sic tua Partheniae venerentur numina nymphae

25

Frigidaque Arcadiae regio, sic turgida puri

Flumina Ladonis venerentur et arduus Azan!

Maxime pastorum custos, te cedere fas est:

Maius ab aethereo numen mihi missus Olympo

Inclitus Alcides; illi mea munera sunt haec

30

Candida purpureum variantia mala colorem.

Illum ego seu calamis, liquido seu gutture ludam,

Laudibus exornans meritis super omnia tollo:

Sit licet ille tuo cantari carmine dignus,

Nec mea Sicanios moduletur tibia cantus.

Pan

35

Cedimus et solo superari nomine fas est

Herculis, hoc etenim silvas ac pascua nomen

Solvit, et horrendi fortissima colla leonis

Fregit et a Libycis Antaeum sustulit arvis.

Nil iuvat aeripedem cervam fuga, nil iuvat hydram

40

Crescere. Quid referam Cretaei cornua tauri

Fracta? Quid Hesperii felicia poma draconis

Totque sub Herculeo pacatas robore terras?

Hic novus Alcides, patriis non degener actis,

Rettulit Herculeum meritisque et nomine nomen;

45

Qui licet Estensi sit natus sanguine et altis

Inclita maiorum decorentur gesta trophaeis,

Non tamen huic quisquam sese generosus avorum

Conferet, ille licet redeat qui cuspide Mauros

Perculit imbelles Hispanaque contudit arma.

50

At nova praeclari canerem si principis acta

Stridula pascentes turbarent classica tauros;

Sed Iovis imperio nunc dulcia linquimus arva,

Grataque formosis Mutinensia rura Napaeis.

Tradimus hos igitur calamos, quibus addere sensus

55

Montibus et rigidis poteris dare pectora saxis.

Thracius his Getico deduxit vertice silvas

Orpheus, his Siculi celeberrima carmina vatis

Flumina praecipiti tenuerunt concita cursu.

Poeman

Quae tibi tam caro reddam pro munere? Quaenam

60

Thura vel Eois nascentia cinnama campis

Reddere sufficiant tanto pro munere grates?

Attamen hoc unum super omnia, dive, rogamus,

Quo sine nil prosunt oblatae dona cicutae:

Vt comes interea venias dum prima canemus

65

Carmina et incipiam levibus dare sibila cannis.

Pan

Incipe, vicinam comites via ducit ad urbem.

Poeman

"Dicite, Naiades nymphae, si forte per agros

Obvius Alcides fuerit: me ferreus ille

Liquit et umbrosis pavidam me credidit antris;

70

Dicite, sic nitidi fontes et flumina certent

Ludere, et innocui vestigia lambere pisces.

Quid fugis incassum? Non te mihi turbida ripis

Flumina, non totis rapient cum montibus Alpes.

Me fugis? Ah quondam puerum per saxa nivesque,

75

Per iuga, per vacuos saltus male sana sequebar,

Nec tamen aut fusco fueram male grata colore,

Nec niger obscuro pendebat vertice crinis.

Quid mihi forma decens, si te, mea sola voluptas,

Non libet hac mecum pariter considere ripa?

80

Huc ades, hic liquidi labuntur fluminis undae,

Et viret aprico genialis gramine tellus.

Aspice: formosae circumstant littora pinus

Blandaque summissis aspirat flatibus aura.

Credimus, an totis facies infixa medullis

85

Herculis eludit? Meus, en meus advenit ille!

Pan

Ardua marmoreo iam dudum culmine turris

Cernitur: haec Mutina est. Ingentia respice, Poeman,

Moeniaque et pinnas et culmina celsa domorum.

Poeman

Cernimus, ast alias iamdudum vidimus urbes

90

Et quibus edidici dicatur brassica caulis,

Non tamen hanc umquam me sors mea duxit ad urbem

Nec patet Herculeo radiet qua regia culmo.

Pan

Dicam ego, tu vigili quae dicam suscipe mente.

Proxima vicini cum primum culmina pontis

95

Liqueris, haec recto ducet te semita cursu,

Crux tibi quadrivio donec sese ardua campo

Offeret, hinc laeva tandem se parte decori

Herculis aula tibi celebrataque tecta patebunt.

Sed satis et nimium tenuerunt verba: timendum est

100

Candida ne niveae claudantur limina portae.