Castellano da Bassano poema Venetiane pacis 5
Other sections


Epitaphium illustris viri domini Sebastiani Ziani
ducis incliti Venetiarum

 

Hic dux egregius sapiens dives cinerescit,

Vivit cum Christo, mundo sua fama nitescit,

Sebastianus vocitatus in orbe Zianus.

Cum papa princeps clerus plebs hunc recolebat,

5

Iustus purus castus mitis cuique placebat,

Consilio pollens, bona plantans et mala tollens,

Robur amicorum, patrie lux, spes miserorum

Et flos cunctorum dux electus Venetorum.

Binos coniunxit gladios et Marte refulsit

10

Eloquium sensus bonitas clementia census

Isti parebat, nulla virtute carebat.

Anno milleno centeno septuageno

Octavo aprili situs est hic morte senili

Huncque dies plenus lacrimis rapuit duodenus.

Deo gratias, amen. sis nobis Christe, iuvamen.