Castellano da Bassano poema Venetiane pacis 4
Other sections


Hic ponit auctor locum et tempus quo dictam historiam
scripsit et ea approbat per epitaphium domini
Sebastiani Ziani tunc incliti ducis Venetiarum

 

Hanc ego veridicam dum scripsi carmine pacem

In tutis Venetum laribus, centesimus annus

Quatuor adiunctis et quinquaginta fluebat

Prescripte post gesta rei, velut infera clari

5

Metra ducis tumulo, qui post obit inde per annum,

Cenobio sancti testantur sculpta Georgi.