Castellano da Bassano poema Venetiane pacis 3
Other sections


[Recommendatio operis per auctorem strenuo viro

Domino Francisco Dandulo inclito duci Venetiarum]

 

Accipe, Dandulea Venetum dux inclite prole,

Quem fecere ducem genus et sapientia, mores,

5

Eloquium, virtus, multa experientia recti,

Hoc, Francisce, mei munus non grande libelli

Exterius, tamen intus habens pregrandia sceptro

A dominis mundi merito data dona ducali.

Hoc ego Bassani, quod do tibi, natus amena.

10

In patria et toto cum munere suscipe vatem,

Quippe tuo patrieque tue felicis honori

Castellanus amans felicia carmina dono.