Ugolino Verino epigrammata 2

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1.

Arragonum soboles, regina binominis Istri,

      Verini loeta pellege fronte librum.

Nil habet osceni, sed virginis ore modestae

      Demisso incedens regia tecta petit.

5

Hunc quoque victatis legisset Vesta libenter;

      Posceret hunc avide pellegeretque Cato.

Socraticos mores, partim sacra mystica Christi

      Continet; obsceni nil habet iste liber.

 

2. ad librum suum, ut indoctos et avaros fugiat,
et nisi tersus in lucem prodeat

Quo properas? Audi domini praecepta parumper,

      Tam longum ut possis carpere tutus iter.

Te nulli ostendes, ni te Permessidos undis

      Ablueris: terso tu prius ore nites.

5

Illita ne fuco meretricis tinxeris ora,

      Sed tibi nativus fulgeat ore color.

Indoctos fugias, nec tectum intrabis avari

      Hospitis; est cunctis hostis avara domus.

Quisquis erit doctus, nostro salvere iubeto

10

      Nomine, et illius tecta libenter adi.

 

3. ad dominum Petrum Archiepiscopum
colocensem, virum sapientissimum,
Mathye regis primum secretarium

Antistes venerande, tuum iam nomen ad oras

      Ausoniae sparsum est claraque fama tua est.

Et merito: Italiae edoctus puerilibus annis,

      Attica novisti nostraque verba, Petre.

5

Mox tua nota fides regi te fecit amicum

      Pannoniae, et primo diceris esse loco.

Saepe tua in dubiis velox prudentia rebus

      Cognita, honoratum fecit habere locum.

Hos tibi commendo, antistes venerande, libellos,

10

      Vt laudes regi carmina nostra tuo.

Nil, reor, offendet tam sancti principis aures;

      Tu mihi Mecenas, tu mihi Caesar eris.

 

4. increpat tarditatem hominum ad bene operandum

Surge, age, quid cessas? Sparguntur tempora canis;

      Lux extrema tibi crastina forsan erit.

Gaudia quid differs vitae meliora beatae?

      Dum loqueris, velox labitur hora tibi.

5

Surge, age, rumpe moras! Brevis atque simillima puncto est

      Vita hominis; citior labitur illa Noto.

Mane puer fueris; noctis surgentibus astris

      Incipis esse senex; cras moriere, miser!

Quottidie morimur, dum transmutamur, et idem

10

      Non sumus; in fluvium nemo bis ire potest,

Vt placet Heraclito. Quid enim formidine mortis

      Terremur? Nati hac conditione sumus.

Migrandum est alio; tibi summe viatica coelo

      Dum potes, et rebus consule, amice, tuis.

 

5. de laudibus patientiae

Vnica virtutum longe patientia custos,

      Fortiter erumnas nos tolerare iubet.

Armatos hostes patientia vincit inermis;

      Haec saxo, haec solido durior est calibe.

5

Fortis idumei tam clarum exemplar athletae est,

      Quem non Assirii perdomuere duces;

Non rabidi venti, non ignis ab aethere missus,

      Vincere natorum non potuere neces.

Non animum flexere suum manantia tabo

10

      Vlcera, non tantis uxor iniqua malis.

"Cuncta Deus dederat, Deus abstulit omnia", dixit.

      Cur iacis in magnum tristia verba Deum?

Quid non expugnat victrix patientia? Coeli

      Haec aperit clausas imperiosa fores.

 

6. invocat pacem ut Italiae labanti succurrat

Terrarum pax alma quies, succurre labanti

      Ausoniae et belli ferrea tela preme.

Debacchata satis latias Bellona per oras:

      Quos illa intactos sanguine liquit agros?

5

Quid referam eversas tuscis in montibus arces,

      Quid ferro et flamis opida versa solo?

Quid Calabrum in campis narrem lachrymabile bellum,

      Turcorum rabie tot cecidisse viros?

Nunc vero innumeris Ferraria cingitur armis,

10

      Vinctus et Heridanus compede tardat aquas.

Fulminat ad portas Veronae martius heros

      Dux calabrum, et venetas depopulatur opes.

Concussa Italia est; odiis certatis iniquis,

      Ausonides, tanquam barbara tela premant.

15

In vestra, heu, miseri, nudatis viscera ferrum!

      Oenotria, heu, misera, est debilitata satis.

Iam delicta nimis luimus: pax aurea, tandem

      Sanguinei rapidos comprime Martis equos.

Hic Italis quintus bellorum volvitur annus,

20

      Et vereor ne sit maior in arma furor.

Alma veni, pax alma, precor, confringe furores!

      Quid cum pace mali est? Quid sine pace boni est?

 

7. de reditu Laurentii Medicis

Solvamus pia vota Deo! Iam bruma recessit,

      Iam suavis viridi gramine vernat humus.

Iam rediit Medices, tusci tutela senatus;

      Nil reduce hoc timeam posse venire mali.

5

Aut bona tranquillae spectabimus ocia pacis,

      Aut hostis nostro perfidus ense cadet.

 

8. quod homines libero arbitrio, sine Dei gratia,
coelum mereri nequeant, et quomodo procedatur

Conquereris quod sic hominem natura creavit,

      Vt foelix minime, si velit, esse queat;

Scilicet ut coelum possit virtute mereri,

      Non est arbitrii gratia tanta tui.

5

Infoelix igitur naturaque manca videtur:

      Haeresis haec quondam pelagiana fuit.

Sed primum Deus inspirat, mox nostra voluntas

      Libera consentit, post bene fiet opus.

Gratia nam gratum faciens, sic nomine dicta,

10

      Foelices sola nos charitate facit.

Invitum nec te qui fecit ad astra vocabit,

      Ni prius arbitrium moveris ipse tuum.

 

9. ad Ioannem Nesium,
quomodo a peccatis sit abstinendum

Siquis tartareas poenas et praemia coeli

      Cogitet, et vitae quam brevis hora volet,

Aut raro aut nunquam macularet crimine mentem,

      Nec brevibus sineret longa perire bona,

5

Sed veluti viso fugeret peccata colubro.

      Nec mirum: hoc animam, corpus at ille necat.

Nos, Nesi, miramur opes; nos blanda voluptas

      Instar brutorum ducit in omne nefas.

 

10. homo, ad imaginem Dei creatus,
perverse maiorem gerit corporis quam animae curam

Esse Dei natura hominis perhibetur imago;

      Hoc minime nostri corporis esse reor,

Sed menti nostraeque animae coelestis origo est,

      Quae pura et simplex quaeque figura Dei est.

5

Sydereis mens est hominis pretiosior astris;

      Corpore quid nostro vilius esse potest?

Aegrotat corpus: subito medicina paratur,

      Vt serves quod mox vermibus esca datur.

Aegrotant vitiis animi: quis pharmaca praebet?

10

      Quodque est aeternum, labe perire sinunt.

Corporis omnino brevis est quaecunque voluptas,

      Post illam tristis subsequiturque dolor.

 

11. de clementia divina erga genus humanum

Criminibus nostris maior, clementia Christi

      Hoc proprium didicit, parcere semper opus.

Desperet nullus, sed sit fiducia; nunquam

      Est serum culpae penituisse suae.

5

Ter Christum caput Eclesiae, Petrus, ore negavit,

      Sed fletus veniam commeruere sui.

Quid tibi memphiticae narrem delicta Mariae?

      Laide vel graia notior illa fuit.

Ipsa tamen flendo meruit super aethera ferri

10

      Terque die angelicos viva videre choros.

Latronis caelum meruere novissima verba:

      Quod scierim, fecit nil prius ille boni.

 

12. doctrina christiana faciat hominem foelicem

Meonides vates, Linus, Orpheus, arva Canopi

      Et petiere tuos, Memphi superba, lares.

Europae atque Asiae pene omnes circuit urbes

      Pythagoras samius, magnus et ipse Plato:

5

Doctrinae studio tantos subiere labores,

      Nec vere foelix ille vel ille fuit.

Immo, tot adversis confusa Academia sectis

      Extitit, ut veri nil reperire queas.

Involucris alter sic cuncta enygmata texit,

10

      Vt pars vix longo tempore nota foret.

At nunc foelicem divina volumina Christi

      Reddere vel minimo quenque labore queunt.

Nanque Evangelii clarum iubar expulit omnes

      Errores, veri perdocuitque viam.

15

Omnia catolico nunc sunt conformia vero,

      Eiusdemque Dei est omnibus una fides.

 

13. contra temere murmurantes
sine discussione veritatis

Quis scelus esse neget periurae murmura linguae,

      Vel tacita alterius mente putare nefas?

Qui coniecturis cito iudicat, ille putatur

      Esse levis cordis, mentis et esse malae.

5

Corda Deus noscit: cur sic aliena rephrendis?

      An sunt haec oculis crimina visa tuis?

Non tu, sed iudex solum est Deus omnibus unus;

      Sunt dubia in melius quaeque putanda tibi.

Est forsan Curius, qui creditur esse Tonoscon!

10

      Par tibi iudicium Iupiter ipse dabit.

 

14. homo vitiis peior brutis,
virtute autem similis angelis efficitur

Nil melius virtute hominis, nil crimine peius;

      Peiores vitiis dicimur esse feris.

Si superat virtus, coeli cognomen habebis

      Et merito superis aequiperandus eris.

 

15. de superbia, quae est vitiorum pessima
et malorum omnium radix

Exsuperat fastus pestes capitalior omnes;

      Ex hoc nequitiae fonte venena fluunt.

Impyrea haec primum deiecit ab arce superbos,

      Esse Deo meritis qui voluere pares.

5

Foelicem haec eadem paradiso dispulit Adam,

      A quo contraxit tota propago notam.

Quicquid peccatur, damnosa superbia causa est:

      Infensos homines haec iubet esse Deo.

Aequalem nullum patitur natura superbi;

10

      Illi saepe tamen contigit esse minor.

 

16. qui Deum vult videre, sit mundus ab omni peccato

Qui cupit aeterni faciem spectare Tonantis,

      Corporis atque animi crimina cuncta lavet:

Non decet immundum quicquam pertingere purum,

      Destruit et nimius lumina nostra nitor.

5

Quippe Dei lux est phoebea lampade maior;

      Cernere vix potuit posteriora Moses.

Sed qui lotus erit, vitio quoque mundus ab omni,

      Huic fiet facies comspicienda Dei.

 

17. qui vult consequi veniam peccatorum,
agat penitentiam ante diem extremum

Quicunque exoptat veniam requiemque malorum,

      Ingemat erroris peniteatque sui,

Quo vos usque Dei clementia tanta moretur:

      Iam non ille potest crimina vestra pati.

5

Quae vos oblivio, quae vos letargica pestis

      Invasit? Somno surgere tempus adest!

Rumpite, quaeso, moras vitiisque imponite finem

      Antea quam frangat Parca severa colos.

Iudicii tunc tempus erit; post funera iustus

10

      Iusta Deus merito praemia cuique dabit.

 

18. de brevitate vitae et stultitia hominum,
qui caduca aeternae praeponant

Esse hominis vitam fumum testatur et auram

      Et merito Salomon; quid nisi pulvis homo est?

Vita mali plena est, curritque volatile tempus,

      Nec quisquam sentit mortis adesse diem.

5

Quis tam mentis inops vitae praesentis amore

      Vt brevia aeternis praeposuisse velit?

 

19. qui vult amari a Deo, servet eius mandata

Vis te Christus amet? Christi praecepta sequaris;

      Ex toto ardenter dilige corde Deum.

Castra Dei nostri miles quicunque sequatur,

      Observet magni iussa tremenda Dei.

5

Oblitusque sui Domini si castra relinquet,

      In coelo Dominus non memor huius erit.

Si fortis, si fidus eris, maiora petitis

      Accipies; non dat munera parva Deus.

 

20. contra Prothagoram negantem Deum esse
et contra Epicurum negantem animae immortalitatem

Aeternos animos quicunque negaverit esse,

      Ille etiam nullum dixerit esse Deum.

Impie Prothagora, scelus exsecrabile dixti;

      Traxisti unde nefas hoc, Epicure, tuum?

5

An cadit in mortem simplex et ab aethere missum,

      Quod non compositum est et quod imago Dei est?

Corpora quin etiam post mortem aliquando resurgent,

      Doctrinae hoc princeps senserat ante Plato.

Armenius surrexit Iris, bis quinque diebus

10

      Qui iacuit patria contumulatus humo.

Rursus et aethereas est missus testis ad auras,

      Ostendens geminas funeris esse vias.

Dixerat ista Plato. Cur tu mirere, sepulchro

      Si prodit fetens quatriduante caro?

15

Huius enim imperio caelum tellusque creata est

      Ex nihilo et quicquid terra polusque tenet.

Quicunque ista negat, dubius vel credit et haeret,

      Se iam iudicii sentiat esse reum.

 

21. quid sit Deus

Scire cupis superum quae sit substantia regis?

      Ens sine principio est, ens sine fine Deus.

Omnipotens, simplex, immobilis omnia volvens,

      Et faciem illius nemo videre potest.

5

Ipse auctore caret, qui condidit omnia verbo,

      Et nihil est quod non fecerit ipse Deus.

 

22. contra Manicheum haereticum

Quid, demens Manichee, tibi ieiunia prosunt?

      Absque fide potuit nemo placere Deo.

Phantasma esse Dei dixisti corpus inane

      Foemineoque ortum ventre fuisse negas,

5

Regia ne Christi maiestas sordibus esset

      Infecta et rubris corpora foeda notis.

An radii solis caeno maculantur ab atro?

      Et decies Phoebi est clarior orbe Deus!

Verbum non ne caro factum est? An teste Ioanne es

10

      Verior? Vnde tuo hoc venit in ore nefas?

Si Deus humano non esset corpore cinctus,

      Esset ab inferni non homo liber aquis.

Quis cruce confixus? Quod fodit lancea pectus?

      Cuius cinxerunt spinea serta caput?

15

Cuius erat sacer ille cruor de corpore manans?

      Sanguine phantasma et spiritus osse caret!

Forsitan ista negas? Nescis, scelerate, prophetas

      Tot saeclis ortum praecinuisse Dei!

An sacra mentitur caelestis pagina Christi,

20

      Cuius non unus iota perire potest?

 

23. contra Arrium haeresiarcham,
qui ponebat Patrem maiorem Filio in Trinitate

Si minor aeterno patre filius esset, ut, Arri,

      Dixisti, plures, non Deus unus erit.

Non eadem unius substantia numinis esset,

      Si prior aut maior ille vel ille foret.

5

Sacrilege, aeternam charitatem scindere frustra!

      Tu ne unum poteris subsecuisse Deum.

Carnifices tunicam minime proscindere Christi

      Sunt ausi: tentas tu ne secare Deum?

 

24. Deus est lux mundi, per quem cuncta lucent

Lux mundi Deus est, phoebea lampade maior;

      Omnis in hoc Christi lumine tutus eat,

Carpat iter tutum per mille pericula, Christi

      Dum cecas tenebras effugat alma dies,

5

Antea quam mortis tenebrae tua tempora velent:

      Tunc manet offenso quanta ruina pede!

Quod noceat, veteres "noctem" dixere Quirites;

      Ipse "dies" nomen fertur habere Dei.

 

25. frugalitas cibi et sobrietas vini
reddit homines pudicos et solertes

Vis fieri castus, vis mente et corpore sano?

      Mensa tibi simplex, sit tibi potus aquae.

Lactucam betamque tibi dabit hortus inemptas;

      Expectata diu, sit coquus ipsa fames.

5

Vini parcus erit; sine vino manca libido

      Torpet, et aegrescit debilitata Venus.

Vinum, crede mihi, res luxuriosa putatur:

      Turpius esse potest ebrietate nihil.

Pervertit mentem, corrumpit corpora vinum,

10

      Debilitat nervos vimque furoris habet.

 

26. de Crate thebano

Ne nimium pondus Cratem submergeret auri,

      Iecit in aequoreas quicquid habebat aquas.

"Divitiae procul ite malae! Procul, improba pestis,

      Discede! A vobis non ego mergar!" ait.

5

Hoc si thebanus nullo monitore peregit,

      Discipulus Christi num quid habebit opes?

 

27. virginitas est excellentior matrimonio

Virginitas coeleste decus, clarissima virtus,

      Rara quidem, fateor, maius et ergo bonum est;

Est quia difficilis, non hanc praecepit ut omnes,

      Sed capiat tantum qui queat esse capax:

5

Hoc monuit Paulus, magni tuba clara Tonantis.

      Plerunque in sacris virgo minister erat.

Consilium esse Dei Grai dixere Sybillam:

      Virgo Sybilla fuit. Virgo propheta fuit,

Aut tunc coniugio abstinuit ventura canendo.

10

      Virgo Iesus noster, virgo Maria fuit.

Bragmanum princeps fertur de virgine cretus;

      Virgineos coeli quis neget esse choros?

Nec quisquam in coelo nubet, sed virgo manebit,

      Cum fuerint animis reddita membra suis.

15

Concepit Perito phantasmate virgo Platonem,

      Coniugeque Esseos abstinuisse ferunt.

Euripides scripsit Cretae abstinuisse prophetas

      A Venere, et coctos non tetigisse cibos.

Coniugium laudo (quis enim culpaverit ipsum?),

20

      Sed longe est maior virginitatis honor.

 

28. nemo est beatus ante mortem

"O Solon, Solon!", ter Croesus in igne vocavit;

      Scilicet ante obitum nemo beatus erit.

Hic se foelicem regno credebat et auro

      Esse, nec hoc regum ditior alter erat.

5

Amissa hunc patria, natis et coniuge capta,

      Eripuit flamis imber, Apollo, tuus.

Hic est vita brevis multasque habet anxia curas,

      Ast summum est alibi, res diuturna, bonum.

 

29. de contritione necessaria ad salutem animae

Omnia si vero lueres peccata dolore,

      Effugeres poenas tartareosque lacus.

Dat veniam semperque Deus miserebitur ultro;

      Contriti cordis pulvis amica Deo est.

5

Si moestus lachrymis amissa numismata defles,

      Perdita quo coeli regna dolore gemes?

Dum veniae est tempus, dum libera nostra voluntas,

      Contrito mitem quaerite corde Deum:

Nescitis quando Lachesis fila ultima rumpet.

10

      Si lotus fueris, sydera celsa petes;

Sin eris immundus, vel sit licet unica sordis,

      Aeternis poenis excruciere, miser!

 

30. cur potius humana quam angelica natura
sit redempta a Deo

Angelus ob proprium fastum deiectus ab alto est;

      Fraudibus alterius praecipitatus homo est.

Angelus, aetherea post regem proximus aula,

      Debuerat magni iussa timere Patris,

5

Et quia nobilior, sceleratior esse putatur:

      Non meruit veniam criminis ergo sui.

Quamquam animus noster regis coelestis imago est,

      Corpus humi tamen est, nomen et inde trahit.

Nec fraus tota sua est, sed daemon criminis auctor;

10

      Contribuit nobis ergo redemptor opem.

 

31. debemus esse boni et non videri tantum

Niteris esse bonus? Laudo. Cupit ille videri?

      Dum famam quaerit, se probat esse malum.

Qui nocuisse potest, solo virtutis amore,

      Non poenae, a vitiis abstinet, ille bonus.

 

32. operatio virtutis iocundior est quam vitiorum

Sit quamvis declive malum, sit blanda voluptas

      Peccatique patens et sit ubique via,

Virtutis tamen est longe iocundior usus,

      Et magis atque magis finis amoenus erit.

5

Angustus, fateor, callis virtutis ad astra

      Aspraque saxosum semita monstret iter.

At vacuae vitiis agitant quae gaudia mentes!

      Contra, peccati pectora foeda notis

Excruciant scelerum Furiae noctesque diesque;

10

      His nullas poenas aequiperare potes.

Te nunquam absolves, etiam te iudice; semper

      Criminis ipse tui testis et hostis eris.

 

33. quod paupertas est bonum,
divitiae autem magis reiciendae

Paupertas, mihi crede, bonum est; qui possidet aurum

      Nunquam tranquilla mente quietus erit.

Quos hostes habet ille domi, quot in arce tyrannos,

      Ingentes Crassi qui cumulavit opes!

5

Sobria paupertas sine curis, libera, parvis

      Aedibus haud ullis invidiosa manet.

Securam solis vitam traducit in agris

      Castaque decoctum prandia praebet olus;

Pomaque delitiae et pendentes vitibus uvae

10

      Et siquid pinguis dat sibi multra seri.

Felix paupertas! Tibi cedat purpura regum,

      Ipsa tuis caedant atria magna casis.

Tu modicis contenta cibis, at dives avarus

      Plura sitit: credas cuncta deesse sibi!

15

Alterius mercis quid si non institor esses,

      Sed tibi congereres, quanta vorago fores!

Non tua sunt. Dominus tribuit tibi quinque talenta:

      Cum Domino ratio est haec subeunda tuo.

 

34. quod spes est anchora fidei nostrae
adversus omnes tempestates

In medio pelagi vexatam turbine navim

      Spes validis vinclis anchora firma tenet,

Nec sinit avelli, saevus licet urgeat Eurus,

      Non tamen ut rapido devoret unda sinu.

5

Spes alit aflictos; Christi spe vivimus omnes,

      Nec peccatorem respuit ipse Deus:

Penituisse sat est lapsis, veterumque malorum

      Contrito veniam poscere corde iubet.

 

35. de lachrymis in contritione necessariis,
et parabola vituli saginati

Foelices lachrymae, foelix medicina doloris,

      Quae nos tartareis eripuistis aquis!

E patria profugis longo post tempore nobis

      Egregiam reditus contribuistis opem.

5

Nos procul externis mendici erravimus agris,

      Porcorum immundas turpiter inter haras.

Ecce Pater nobis vitulum redeuntibus offert;

      Anulus offertur, purpura picta datur.

Pulsantur cytharae, inflatur sambuca sonora;

10

      Fervet odoratis aula superba cibis.

Qualia sydereis agitantur gaudia regnis,

      Si peccatorem poenituisse vident!

Tartara daemonibus, nobis debetur Holympus,

      Dum modo ne vitiis impediatur iter.

15

Et dubitamus adhuc coelum preponere terrae,

      Et brevibus lachrymis praemia tanta sequi?

 

36. vita brevis, praemia et poenae sunt aeternae

Vita vapor brevis est, tenuique simillima fumo:

      Mane aetas prima est, ultima vesper erit.

Quo poteris vitae praesentis amore teneri?

      Non patria hic nobis, sed peregrina domus.

5

Cum sit vita brevis, brevis est conflictus habendus,

      At meritis posuit praemia longa Deus.

 

37. contra calumniantem opus suum,
quod scribat res inusitatas, epigramma

Me tristem ippocritam carpis, quia crimina damnem,

      Nilque velim nostris scribere turpe libris:

"Non sic Aurelius vates epigrammata fecit:

      Lascivum salso felle refersit opus".

5

Haec ais, et rides nostros redolere libellos

      Eclesiam, et nimia simplicitate rudes.

Nos sumus electae gentes, nos sacra propago:

      Scribere lascive credimus esse nefas.

Ipse Plato iussit teneros procul esse poetas;

10

      Corrumpunt mores turpia verba bonos.

 

38. contra superbientem divitiis et honore civili

Qui nunc divitiis et honore inflatus inani

      Incedis, nescis quis tibi finis erit?

Pone, precor, fastum et regum monimenta revisas:

      Inmundus tantum pulvis et ossa iacent.

5

Hi quoque regnarunt! Solum vix nomina restant;

      In cinerem vertit corpora longa dies.

Heus, ubi mollities, ubi pluma, ubi purpura nunc est?

      Propinat roseus quis sibi vina puer?

Putria nunc sordent foetentibus ossa sepulchris,

10

      Ast animae ignitis excruciantur aquis.

I, nunc, tolle animum; talis manet exitus et te!

      Quid nisi vermiculus, quid nisi pulvis, homo, es?

 

39. qui amat Deum, coetera mundi contemnit

Siquis inexpliciti genus innarrabile Christi

      Cogitet, et quanta nos charitate fovet,

Crederet esse lutum gemmas, contemneret aurum

      Et, praeter Christum, vilia cuncta putet.

5

Omnia consumit saeclis labentibus aevum,

      At Christi aeterno tempore durat amor.

 

40. contra illos qui cupiunt
omnia bona habere, exceptis virtutibus

Vxorem natosque bonos, bona praedia velles?

      Laudo. Bonae vestes et bona vina placent?

Cuncta bona exoptas, cum sis malus; hoccine monstrum est

      Quod tibi veste tua vilior esse velis?

5

Atria tota nitent, sine pulvere vestis et aurum est;

      Mens maculis squalet, mens sine honore iacet.

At soli sibi vilis homo est, sibi saevus et hostis,

      Qui nullam curam mentis habere velit.

 

41. iugum Christi est suave et amor dulcissimum

Dulce iugum Christi, quem non impellat amare?

      Ferreus est Domini quisquis amore caret.

Curarum iocunda quies, mitissime Christe,

      Qui te non sequitur, semper iniquus erit.

5

Spes et certa salus et nostrae gloria vitae,

      Te sine mors gravis est, te sine dulce nihil.

Tecum tartareas mallem penetrare sub undas,

      Quam sine te celsa sede manere poli.

Tu veniam lapsis praebes nunquanque, rogatus,

10

      Sprevisti lachrymas, nec pia vota rei.

Quin immo hortaris peccatoremque morando

      Daemonis e laqueis ad tua castra trahis.

Quare agite, o, Dominum cuncti cognoscite Christum,

      Qui brevibus meritis praemia longa dabit.

 

42. quod Deus omnia videt et nihil relinquit impunitum

Est praesens et ubique Deus, nil linquit inultum

      Quodque fit in tenebris, iudicat ille die.

Quid, miser, exultas? Non dum lux ultima venit;

      Poena solet longis sevior esse moris.

5

Compensat gravitate moram Deus; odit inertes,

      Facturos qui se cras meliora ferunt.

 

43. omnia sunt caduca in vita praesenti,
excepta anima, quae est immortalis

Haec, quicunque vides, tenuem vertentur in auram,

      Consumpta in cinerem vertet et atra dies.

Quid iuvat, heu, frustra tanto indulgere labori?

      Sola anima aeterna est solaque morte caret.

5

Quaerit avarus opes, cupit ambitiosus honores;

      In Venerem hic putris, deditus ille gule est.

Non ne furor magnus, non haec dementia summa est,

      Vt credas aurum vilius esse luto?

Quid potes equiperare animae? Non sydera coeli,

10

      Et siquid coelo pulchrius esse potest.

Quam formosa animae est speties, coelestis imago!

      Et tamen hanc multi labe perire sinunt.

 

44. confessio purgat animam aegram
ut medicina corpus aegrotum

Saucius ecce animus laetali daemonis ictu:

      Ni tribuas subito iam morietur opem.

Rumpe moras! Medicina brevis facilisque paratur;

      Fando, humilis, medico vulnera pande tua.

5

Egrotat corpus fitque insanabile vulnus:

      Nequicquam medicam sollicitamus opem,

Nequicquam medico multum promittimus auri,

      Nec spes, vicina morte, recedit adhuc.

Omnem animi morbum confessio libera sanat:

10

      Iunctior efficitur quam fuit ante Deo.

Exuviis qualis positis novus emicat anguis,

      Sic animus, lota sorde, nitere solet.

 

45. exultatio de liberatione a captivitate diabolica

Nubila nequitiae flatus pepulere secundi;

      Laeta serenato gaudia corde gero.

Ecce, ego victor ovans Crucifixi ad castra revertor;

      Ecce, iacet stratus perfidus hostis humi,

5

Qui mea tam validis nodarat colla catenis

      Calcaratque suo pectora nostra pede.

Disruptis vinclis efugimus, hoste perempto:

      Non ego, sed Christi gratia summa Dei.

Nunc mea victrices circundate tempora lauri;

10

      Vicimus: ecce, hostis fusus ubique iacet!

Non ita depulso poeno captoque Siphace

      Gavisa est phrigii Roma superba Remi,

Quam mea delictis prorsus mens gaudet abactis

      Quodque suo et rursus conciliata Deo.

 

46. qui reus est unius peccati,
foelix esse non potest.
Deus totum condonat aut nihil

Esse sibi annexas virtutes asseris omnes?

      Confiteor; pariter crimina nexa puto.

Sobrius es? Laudo. Nullaque cupidine tactus?

      Commendo. Nec te tangit avara sitis?

5

Admiror, fueris quod iudex omnibus aequus.

      Signa haec egregii quis neget esse viri?

Ah, cur in fratrem livore urgeris iniquo?

      Hoc unum carpo, coetera laudo tui.

Destruit ut pulchram tenuissima rima carinam,

10

      Sic animae formam destruit una nota.

Aut nihil aut totum condonat Christus, et unum

      Quod residet crimen, destruit omne bonum.

 

47. quod nemo leditur nisi a se ipso,
et libera voluntas non potest a Deo cogi

Quis sibi non hostis? Quis non contraria quaerit?

      Peccati quis non est sibi causa sui?

Nemo hostis, nisi quisque sibi, nec leditur ulli;

      Esse potes servus, liber et esse potes.

5

Servus erit quicunque malus; sine crimine, liber;

      Stat bonus arbitrio vel malus esse suo.

Quid fata accusas? Vrgetur nullus ab astris;

      Imperii voluit te Deus esse tui.

Terreat ipse licet dolor et lasciva voluptas,

10

      Et gemino tanquam prensus ab hoste tremas,

At regina tamen moderatur sceptra voluntas

      Arbitrioque suo subdita cuncta regit.

 

48. qui divina speculatur, contemnat humana

Incidit in puteum Thales, dum suspicit astra:

      Non tamen ingenii fama maligna sui est.

Threspa licet carpat, sapiens tamen ille vocatur;

      Despiciat terram, qui cupit astra sequi.

5

Hoc quoque testatur sententia clara Platonis,

      Vt sapiens in agris vivat, ab urbe procul.

 

49. qui vult effici dives, diminuat cupiditates

Dives eris vivesque agris contentus avitis,

      Dum modo ne fines transgrediare patris.

Iniustus fies et avarus plura petendo:

      Nulli divitiis imposuere modum.

5

Vis fieri dives? Depelle cupidinis ignem;

      Nam, quaerens semper plurima, pauper eris.

 

50. omnia fecit Deus propter homines,
hominis animam propter se. Non est Deus auctor vitii,
sed perversa voluntas hominis, cum Deus sit finis

Ordine cuncta suo finem direxit ad unum:

      Propter nos fecit cuncta elementa Deus,

Astra quoque et pisces maris atque animantia terrae;

      Servavit solos nos Deus ipse sibi.

5

Cur, scelerate, Deum auctorem causamque malorum

      Accusas? Auctor nullius ille mali est.

At tua peccati causa est perversa voluntas:

      Quoque magis peccas, longior ipse Deo es.

Quippe Dei sedes animas dixere beatas;

10

      Quo magis es mundus, iunctior ipse Deo es.

 

51. contra pigrum, ostendens velocitatem temporis

Labitur, heu, tempus nunquamque revertitur hora

      Quae modo praeteriit; quod loquor, ecce, fugit.

Quid cessas? Disperge moras! Mors instat et urget:

      Cui notum est unum vivere posse diem?

5

Surge, piger, tandem, cui cras est longius anno;

      Fac hodie, quoniam cras moriere, miser.

 

52. ad Polymniam Musam in Pannoniam
proficiscentem, ut Hieronymum de Termo virum
eruditissimum conveniat et suo nomine salutet

Ire placet postquam tam clari ad principis aulam,

      Accipe sint a te quae peragenda prius.

Doctorum invenies illic, Polymnia, coetum,

      Qui te discutiet: "Qualis et unde venis?".

5

Errores minimos suspensa lance notabit;

      Quod si te explodet, quis tibi tutor erit?

Hieronymi Termi prius in penetralia tendas;

      Isti commendes teque tuumque librum.

Hic est argivae et romanae gloria linguae;

10

      Hic Musis loetus fautor et hospes erit.