Giovanni Michele Alberto Carrara bucolicum carmen 6
Other sections


Carmen anniversarium et lachrimosum est

 

Philaretus

Cynthius, heu misero, totum se flexit in annum,

Et bis sex celeri lustravit signa volatu.

Nix truculenta fugit, nuda est in finibus Aestas,

Et subit Autunnus. Mox quinque crepuscula ducent

5

Septembrem. Lux tristis adest, luctusque reportat.

Choridon

Nuper ab ingenti prospectans gramina saxo

Auribus extensis primum sentire videbar

Ballantum voces vel nati ad proelia tauri;

At postquam erexi mentem vox visa gementis

10

Est, Philarete, tua; et subiit consortis imago.

Novi: equidem charo solvis suspiria topho;

Perge age, da violas, dominae da lilia pulchrae,

Da vitulam, nidorque poli converberet axem;

Sed lachrimas compesce tuas, mentemque virilem

15

Indue, et ingenti gemitus sub pectore conde;

Fulget diva polo, summoque in culmine sydus

Emicat, et flentem ridens pulcherrima cernit.

Philaretus

O sors infelix gemitu dignissima nostro,

Si spectet lachrimas mea Margarita mariti

20

Arridens, nostrique ferant sibi gaudia luctus!

Sed tu, quem misero prestarunt fata magistrum,

Hac sodes sub rupe iace, et mea vulnera dele,

Dum sol praecipiti nos meridianus ocello

Despicit, et resident umbrosa in valle capellae:

25

Hoc radios nobis poterit depellere saxum,

Fons quoque, si nescis, quem circum ludere Nymphae

Saepe solent, imis cantans radicibus exit,

Et reddunt dulces redolentia gramina cantus.

Choridon

Nil mihi, crede, potest fieri te dulce remoto.

30

Adveniam. Sed tu lachrimas compesce fluentes.

Philaretus

Est locus extremi, Choridon, sub culmine coeli

Quem veteres dixere polum, quem verberat axis,

Quo fulgent geminae matres in nubibus Vrsae;

Huic procul obliquo discurrens ordine Phoebus

35

Aspicit Arturum: genitor nam nubibus Orion

Considet ad dextram, gelidos pellitque Triones:

Illuc vecta dea est; illic formosa videtur

Coelicolis, illic mundo spectabilis omni

Emicat, aeternumque effundit numen Olympo.

40

Hanc ego cum specto, quamvis per pectora rivi

Exultent, imoque ruant de pectore luctus,

Laetam atque ingenti gaudentem lumine cerno;

Nec satis est: radios divinis viribus urget

Corque meum dulci perfundit saeva dolore:

45

Nec clam est composta polo residetque sereno

Exaltata thoro; camposque et cuncta tuetur,

Datque pecus messemque mihi, pellitque leaenas;

Sed quia complexus non dat formosa petenti,

Hinc mihi descindi pectus mucrone videtur.

50

Ah quotiens, Choridon, rabidis cum dentibus herbas

Divulsi quae saepe iocos spectare solebant!

Et quotiens, somnos caperent dum caetera, lecto

Emicui, et magna consortem voce vocavi!

Senserunt Satyri, respondit vallibus Echo:

55

Illa meos gemitus repetens lasciva dolorem

Instigare meum mentemque instare videtur.

Et quotiens dixi: "Fer opem, sanctissima coniunx!"

Ipsa quoque ingeminat: "Fer opem, sanctissima coniunx!"

"Desine", si dixi, "vacuis e vocibus, Echo,

60

Et miserere mei, lachrimas ne temne pudicas!"

Illa eadem repetens raucum de collibus effert;

Tunc gemitus crevere mei, tunc pectora rupi

Vnguibus, et miseris resonarunt saxa querellis!

Sic rident mea fata dei. Quis ferre petenti

65

Possit opem, Superi si nostra pericula rident?

Oh Choridon, casto dulcis medicina dolori

Mecum instaurato lachrimis et munere Nymphae,

Aspice nigrantes viridi sub rupe bidentes

Quae carpunt flores et ventrem floribus implent:

70

Ipse pyram statuas, iugulum mucrone resolve;

Namque ego sacra canam, violasque et lilia saxo

Imponam, nidorque poli penetrabit ad orbem.

Choridon

O felix coniunx tantis celebrata mariti

Carminibus lachrimisque piis peplisque pudicis!

75

At mea quam felix fuerit Galathea profecto

Et sapis, et dulce est nostri meminisse doloris.

Illa polum volvens post tot me lustra loquentem

Respicit, et nostros ridet formosa labores;

Illa etiam, memini, dum nos suspiria vexant

80

Subridet, luctusque pio compescit ocello;

At tibi nec tempus lachrimas nec fata negabunt.

Heu, mihi disce pati quo sis, Philarete, superstes.

Per multos casus, per mille pericula rerum,

Currimus, et lento sequitur Mors dira volatu;

85

Si risus nos forte rapit, vestigia Parcae

Compescunt, mordentque pedes, tacitoque latescunt.

Siste animum, lachrimasque tuas contemne. Volenti

Cuncta parent, nullo violantur corda flagello.

Divitias quondam se contempsisse Tibullus

90

Exultat, carae propter connubia nymphae;

Atque suam multa cantavit voce Catullus;

Et flevere ambo nympharum morte suarum.

Ipse pater vatum, quem dirus portitor Orchi

Viderat Euridicem dira revocare palude,

95

Flevit per septem tam saeva pericula menses

Strimonis ad fluctus, tigres quercusque trahendo.

Quod si nostra licet scriptis preponere priscis,

Et Pastor Perusinus obiit, socerique putatur

Interiisse dolis dum pascua laeta relinquit,

100

Parthenopemque petit Regis ducturus in agros

Armentum preciumque sui sumpturus honoris;

Rex captum immerita mactavit caede bipenne.

Di faciant possis mortales cernere casus,

Et spectare neces dirumque in corde venenum!

105

Heu, gemitus compesce tuos semperque cruorem

Funde manu, et divos fummo precibusque remulce.

Ecce, pyram struxere tui, Philarete, puelli;

Da pecudes flammis gelido quoque lilia saxo,

Daque preces, Nymphaeque polo gratare receptae.

Philaretus

110

Accingor, semperque tibi, dum fata relinquent,

Auscultare iuvat, sanctisque insistere planctis;

Qua te cumque tulit, Choridon, Fortuna poetam

Consequar, ut virides stringant mea tempora laurus.

Spectabit ridens cantantem multa maritum

115

Margarita suum, mediisque in solibus umbram

Conficiet, dirosque extinguet fronte cometas;

In quamcumque poli convertet lumina partem

Diffugient radii diversa parte sinistri;

Gramina si forsan dulci spectabit ocello

120

Producent violas, Cereremque prata pudicam

Exponent, steriles portabunt poma miricae,

Et fundent tristes redolentia pocula quercus.

Felices qui te quondam genuere parentes,

Et tenerae si qua porrexerit ubera nutrix!

125

Atque ego longe magis, qui strinxi colla lacertis,

Dormivique sinu roseo, qui basia vultu

Eripui, et feci risus, sicque omina tecum.

Tu mox cerne animum, summaque ex arce maritum

Respice et interdum iusto succurre dolori.

130

Sis mecum, somnos capiunt si pectora luctu

Lassa suo, mecumque veri si lumina risus

Corripiunt, mecum noctes semperque diesque

Assistas, mecumque mane, et si fata resolvant

Stamina tam multo nimium lassata labore,

135

Accipias coelo, tuaque ad vestigia ponas!

Mors mihi dulcis erit, faciant modo sydera corpus

Exanimum tangant formosae coniugis ossa.

Ornentur tenui tam dulcia funera versu:

"Hoc, Philarete, iaces cara cum coniuge saxo;

140

Quamque fidem - pulchram facerent cum stamina vitam -

Servares, dira consumptus morte monebis

Candida fama tamen; post saecula cuncta superstes

Persolvet stabili dignissima praemia flammae."