Giovanni Michele Alberto Carrara bucolicum carmen 5
Other sections


De incontinentia

 

Choridon

Mopse, sacerdotem magna quem voce ciebas

Adventare ferunt divos et sacra ferentem;

Sed mihi fare, precor, quis tanta pericula menti

Intulit, ut tuguri vocites sub tegmine taurum,

5

Vt genus indocile et vitiorum turbine plenum

Optaris castos dudum adventare penates?

Crede mihi, limen si trux contingat adulter,

Confringet gnatam. Nulli scelus ille pepercit,

Non senibus maribusque simul, trahit ille nefandum

10

In scelus omne genus, nihil aspernatur amoris,

Advolvetque tuae splendentia cornua fronti.

Ille meam dudum voluit violare sororem;

Abnuit ipsa, tamen sed basia multa protervus

Abstulit, et collum posuit sua brachia circum.

Mopsus

15

O Choridon, nescis quae me mala numina vexent,

Quae mihi bella gerant, quae me sine pace lacessant.

Nam Venus, agricolis semper contraria fessis,

Quae Cererem Bacchumque suum quaeque otia poscit,

Adversata mihi est: gnatam prius illa peremit

20

Quam nec menbrosus posset lacerare sacerdos,

Nec taurus, nec si tauro membrosior urnus.

Cur tamen ista loquar? Paucis, adverte, docebo.

Bis sex gnata dies bis sex compexerat annos,

Coepit Corsino nimium formosa videri;

25

Hanc tum per silvas per pascua laeta secutus

Connubio thedisque ciet, cunctosque precatur

Suppliciter divos thalamumque facesque pararent.

Nil gnata invito fuerat factura parente;

Arcessor, qualisque mihi sententia poscor:

30

"Immatura nimis - dixi - mea nata videtur,

Sit lasciva licet, celebri quoque tempora fronde

Cingat, et ad sistri moveat sua corpora cantus.

Nam pater ipse gravis, cana gravitate verendus,

Dicebat partus tria post septennia primos

35

Maturos, quos si ante forent, properasse ferebat

Ignavum tenuique ex illis corpore nasci."

Corsinum placuisse tamen, generumque probare,

Quod mulgeret oves quoque lac componere norit,

Et cornu cantare gravi, quod fistula collum

40

Ornarit, saltuque potens coestuque vocetur.

Instabant multi foedus thedasque probantes;

Ipse reluctabar. Cum nos mea nata loquentes

Audiret: "Desiste, pater, nec congere causas! "

Exclamat: (suadet nova res quod tempora nollent)

45

"Passa sui vulnus quantumque ea tela valerent

Cognovi: numquamque mihi suspiria numquam

Ingessere aliquos nisi dulces bella dolores! "

Dixit, et ingenti risit plebs stulta cachinno.

Intimui, gnatamque sequor fustemque paratam

50

Accipio, et quatio repetito vulnere tergum,

Exclamans, fateor, fugientis verbera natae:

Agricolae instigant, augent quoque vocibus iras.

Heu mihi, nympha gravi nimium quassata bacillo

Insidet; ab paleis vix percita reddere vocem

55

Nata potest, gelidique ruunt de fronte liquores,

Nec verbum nisi pressa facit, mortique paratur

Victima. Sic nosti repetat cur tecta sacerdos.

Choridon

Mopse, equidem si via medicamina pulchra docebo,

Quo valeas facili natam revocare paratu!

60

Da paleae flammas; si forte incendia suffert

Da stipulam stipitesque foco, da vulnera natae,

Pelle sacerdotem, Vulcano crede potenti,

Ablatam natae revocet deus ille salutem!

At nefas, quondam cum noctu ad templa cucurrit

65

Ipsa Tonola gravi nimium tentigine victa

Dumque sacerdotis thalamum sic nuda subisset

Explessetque iocos, petiit male sana penates,

Ebria vel vino Veneris vel victa labore

Incidit in fontem, longosque ibi sola sopores

70

Duxit, et a multis clunes madefacta reperta est.

Pelle sacerdotem tectis si sanus haberi

Mopse, cupis, si visque thori servare pudorem.

Mopsus

Parebo, Choridon, donec mihi vita supersit.

Ferte focum, pueri, redeatque ad templa sacerdos!