Giovanni Michele Alberto Carrara bucolicum carmen 3
Other sections


Ludovicus et Alexander invicem litigant,
Croton sedet arbiter

 

Alexander

Vera qui rauco ducis per gramina versu

Huc, Ludovice, veni mecumque sub illice canta;

Stridula disparibus si sit tibi fistula cannis

Certemus, dum prata pecus ridentia tondet,

5

Dum comedunt ederas viridi de monte capellae.

Sunt mihi bis denae flexis cum cornibus agnae,

Sunt totidem pecudes longisque testibus hyrcus,

Deliciaeque animi coniunx formosa Luala,

Quae quotiens mentem incurrit cadit omnis in illo

10

Vis animi, subeunt optata [?-??] quando

Tegmine sub patulo fagi requievimus herbae;

Nec lux sola meis oculis, haec gloria Luci,

Quae cum forte venit per devia lustra ferarum

Congaudent frutices, arrident floribus herbae;

15

Lac si forte novum pendenti ex ubere mulget

Exultant Fauni, Satyri nemus omne frequentant,

Expectantque procul quia dulci corpora somno

Tristia tu dulci refovebas candida lecto;

At tu, ne campis nimium spaciemur apertis,

20

Io propero pede, Ludovice, da dulcibus antris!

Naiades sanctas, te monstratore, choreas

Concelebrent, tugurique gemens in culmine turtur

Passer et inde salax imittentur carmina passim.

Ipse ego Panna canam, biiugique in vertice pastor

25

Me docuit Choridon cum forte arderet Alexim;

Ipse ego - nam memini - quercus securus in umbra

Oraque, defendens ardenti ab sole galero

"Quid facis oh vacue, et ranarum carmina sentis;

Cur versus faciles rauca et cur carmina discis?

30

Huc converte gradum!" dixit "Tibi carmina texam

Qualia neo Poliphemus agat, nec Graecia, nec qui

Centioculo iniecit somnos caducifer Argo."

Accessi et didici calamos coniungere ceris,

Et mollire feras, rapidumque sistere flumen.

35

Saepe meos coryli summaque ex arbore glandes

Fraxinus et cornus cumque his viburna salixque

Mirantur versus et Apollinis esse fatentur.

Vrsula et in Siculis visa est quae collibus olim

Quae domuit forti iuvenilia colla ligone,

40

Abstulit et mihi me; cantus laudare solebat

Atque optare meos, ulnisque innectere collum

Et mea divino praeponere carmina Delpho.

Postquam Lombardos tetigit mea tibia montes

Rustica nescio quae pastoria sibila sensi,

45

Nec potui sufferre diu quin plectra moverem

Incultumque meo caperetur carmine vulgus;

Tunc primum pueri Nymphaeque amplexibus aptae,

Pastoresque senes sibi me voluere magistrum.

Invidit Firmus, quo nec deformior alter

50

Huc vexit pecudes nec stultior arte canendi,

Et procul e saxi despectans culmine fontem:

"Quid pueros seducis? - ait - quid subripis aedos

Praemia doctrinae?" Quos cum numeraverit agnas

Pastor et orbatam matrem cognoverit aedo,

55

Confringit ferulas et silvas vocibus oplet:

"Huc converte gradum, tenuesque inflare cicutas

Non pigeat: multa (et ne nos contemne) docebo."

Intimui, fateor; nitidam deponere vaccham

Constitui: capram tantum mihi praemia ponat,

60

Certemusque simul referat sua praemia victor.

Erubuit victus, nec cedere turpe putavit;

Riserunt pueri, manibusque ad gaudia pulsis

Dedecus in stulti pelves mulctrasque sonarunt.

Ludovicus

Desine, Alexander, tanto sermone canendi

65

Doctrinam iactare tuam; mihi fistula collo

Bis septem pendet brevibus compacta syringis;

Formavit digitos illa ipsa ad munera nostros

Ipse meus Choridon; nec sum cessurus honorem

Non tibi, non si Pan nemorum deus ipse veniret.

70

Et mihi parta satis laus est, et praemia victor

Saepe ego praeposita ad tuguri fastigia fixi.

Ipse ego nam memini dum festa Palilia pango

Transilioque pios illaesis cruribus ignes,

Et stipulam messemque fero, de astantibus unus:

75

"Salve, o cantor, - ait - templis numerande deorum!"

Tolle minas, veniam tecum certare cicutis,

Deponamque pecus modo ni tibi pignora desint;

Fistula nec tantum nota est mihi, cornua novi

Lascivo perflare sono: tu delige quali

80

Nobiscum plectro libeat committere bellum.

Alexander

Quid dicent docti blattent cum talia stulti,

Fistula rauca tibi; sed tu raucidior illa!

Nonne ego te sensi stipula sub sole canentem

Stridentique feras propellere carmine silvis,

85

Vt nec saevus aper viridi securus in antro,

Abdita nec nido mediis in sentibus ursa,

Perstarent, tantum causant tua plectra fragorem!

Ludovicus

Vis igitur tenui iam iam certemus avena?

Fronde sub hac sedeatque Croton qui pignora servet.

Alexander

90

Accingamur age; hoc tersum tu fictile sume

Poculum, amice Croton, victoris praemia quod sit.

Ludovicus

Suntque sinu nobis duo pocula fagina, quorum

Accipe quod malis, quod, si certamine vincar

Vel si vincetur qui me pertraxit ad arma,

95

Praemia victorem cum pace et laude sequatur.

Croton

Est mihi propositum nullorum tangere pignus,

Sedula quod quondam sic me Lays ipsa monebat,

Sed quia lis memoranda agitur dignusque levari

Impetus, inflandae tanta ad luctamina mentes,

100

Accipio. Faveant Dryades Panque ipse secundus

Adveniat. Sic saepe truces preludere tauros

Aspexi, et teneram per vim per vulnera vaccham

Victorem vitulum patulis implesse sub ulmis.

Ludovicus

Incipe iam, versusque tuos mentesque resolve.

Alexander

105

Me quondam Dryades mediis in sentibus unum

Comperiere decem perflantem pectore somnos,

Et geminos laqueo tenui de vimine sensim

Implicuere pedes: utque alto in culmine montis

Constiteram, fontis declivi in margine tractum

110

Constituunt ima qui se de valle ferebat.

Nil valuere preces nec blandimenta nec ira

Candida nec viridi vestis maculanda veneno;

Detraxere tamen, nec eo contenta Pomilda

Pectoribus descripta meis sed plena cachinno:

115

"Precipitem, Dryades, gelidum mittamus in amnem

Ni sibi quot pecudes, quot nati ad ubera cantet!"

Conveniunt omnes dominae quo iussa facessant

Ni cantare parem. Quod tum mihi forte putatis

Mentis erat; praestat cantus quo fonte levari

120

Accingar; praebere locum de cespite Nymphae;

Et quibus obliquo connectens colla lacerto

Haerebat captans cantus mea nympha sonoros

Ore legens quam vox cantantis fuderat auram

Ipse ego tunc tali - iuvenes advertite - voce

125

Carmina concelebrans dominae sum iussa secutus:

"Si quisquam est cui forte foco precordia flagrent

Ipse ego sum. Sed tu, quae humeris felicibus haeres,

Nil pendis lachrimas, totidem mea vulnera pendis,

Et laceras ardore iecur. Proh, perfida! quid sic

130

Exagitas miserum? cur me, pulcherrima, torres?

Quid furis, o pernix? quidquid pulcherrima, formam

Mentiris feritate tuam? Da foedera victo,

Da pacem veniamque, mihi quid bella parabas

Cum mihi nulla forent tanto pro munere tela?

135

Pone modum, iam pone modum! Si queritis agnas

Sunt bis mihi septem: totidem dant ubera matres

Lascivae, et septem detondent prata capellae;

Estque canis quo non nostris in montibus alter

Expugnare lupum latratu est doctior atro,

140

Et quo Romanus non est vigilantior anser.

Haec ego cuncta tibi mea, pulchra Pomilda, parabo,

Quae tu fastidis, sed enim si lancibus aequis

Aspectes, non sunt viles mea dona paratus.

Ingrediare casam palearum tegmine curvo

145

Insignem, quam non montis magalia dices,

Sed pastoris erit gregibus cui summa peculi

Bis centum constet lactis qui mulgeat amnem.

Ingrediare, precor, teneras mirabimur agnas,

Et caprum dum terga premit villosa capellae;

150

Ipsa tuis manibus servata coagula lacti

Impones, sudesque focum, cumque arserit ignis

Ampullas breves summo monstrarit aeno,

Ipsa eadem manibusque tuis cubitoque trementi

Exceptum summo spissum quod margine prestet

155

Concinges circo, atque serum iam cortice pressum

Excipies, quod deinde canis desorbeat ipse;

Est fiscella mihi sirpis contexta pusillis,

Et mihi, si nescis, Bacchi est bona copia; nuper

Cantharus ipse gravis, medio praesepe repostus,

160

Abditus et feno pueri ne poccula siccent,

Plenus erat; cepi ipse parum, tibi caetera servo;

Curre, precor, tugurique mei contingere limen

Nec pudeat, quia nec tauri nec numina vitant;

Pan deus ipse meos ridens intrare Penates

165

Est solitus; quid tu refugis mea limina, nympha?"

Caetera quid referam? Victa est cum voce puella,

Basia et in tenero fixit non pauca labello.

Fare age tu tantos si scis, Ludovice, triumphos

Vel credas; sine Marte mihi non creddere turpe est,

Ludovicus

170

Si possent animum verba expugnare ferocem

Duceret Herculeos pater Achelous honores;

Sed virtus lingua nec frangitur. Ecce duellum

Ingredior. Tu perge, Croton; da protinus aures

Cantanti. Mea bella licet memorare canendo;

175

Nam Cachus, quondam, tenui de plebe colonum

Consitus, ingentes sumpsit sibi stultus amictus

Inque urbem properans medici sibi iura superbus

Intulit, et plantas nostris de collibus egit

In predam, morbosque illis superare ferebat.

180

Sperare incautum coepit miracula vulgus;

Accersivi virum; portant simphonibus omnes

Vrinas, requiemque suis languoribus orant:

Ille scelus cunctos longo sermone trahebat,

Gramina tunc vinumque capi mandavit aeno

185

Protinus ingenti et Vulcani bella subire

His implere femur stomachumque implere Falerno;

Tum pulchros vario traxit sermone puellos

Ludere taxillis et palmis stringere clunes

Incipiens: magnosque sibi poscebat honores.

190

Non tulit hunc tanto tumefactum flamine Mopsus,

Meque vocat, poscitque iocos risusque precatur.

Illicet accepi tua quod per carmina, Mopse,

Optares, volucerque ad proelia lecta cucurri,

Mincturamque suis scaphio quoque forte parato

195

Ad medicum porto, et requiem precor ipse dolori.

Ille oculos tollens tria post suspiria fatur,

Meque caput ventremque refert pectusque repletum

Et parat urgenti stomachum vexare medela,

Atque uterum pingui totum mulcere paratu;

200

Ast ego confestim risu illa silentia rupi

Indita, et ingenti tandem sum voce locutus:

"Discite, ruricolae, quantum sapientia possit,

Quid faciant divi, quid carmina sancta, quid herbae!

Namque hic insulsus porchorum signa videndo

205

Exposuit quid nos media in precordia vexet!"

Mira loquar, quamvis stultus vanusque fuisset

Erubuit scelus ille tamen linguamque remordit.

Tum Paulus veneta pastor venerandus in urbe

Corripit ad laqueos et tristia vincula sontem,

210

Vulcanusque petit membra extirpare petulcha,

Quod ni fata deum coelestia sydera Paulum

Abstulerint, toto pascebat corpore flammas,

At postquam in melius formosus creverit orbis

Germanum aspicies Pauli pastoris in aula

215

Cantantem et summi pastoris iura tenentem;

Hunc et Aventinus pulchra et Capitolia patrem

Spectabunt cunctique greges quos sydera lustrant,

Quos quoque de celso prospectat culmine Phoebus,

Et dominum et sancta cantantem voce sequentur.

220

Ille suo reddet felicia tempora sceptro,

Ille oculis faciet spicas prorumpere iuncis,

Castaneas lotho, et sterili de vimine poma.

Oh me felicem si tempora in illa reserver,

Sique oculis divum si dulcia tempora cernam!

225

Scandite iam volucres nostra usque ad tempora stellae

Ferte deum nobis qui postquam fregimus agrum

Aurea poma ferat, dulcesque in pectore somnos

Inspiret, teneraque sinat gaudere puella,

Et pacem aeternam miseris agrestibus addat.

230

Nullus erit tunc orbe labos, nec rastra iuventus

Quassabit, nulloque gement sub vomere tauri,

Sponte sua silvester ager messemque feracem

Parturiet; Panque ipse pater frumenta parabit;

Poma ferent hederae, gaudebunt floribus ulmi,

235

Bacchus et ipse pater non tonsis vitibus uber

Exibit, tantoque gement sub pondere tyrsi;

Solia tunc vinum franget, sicque horrea messis.

Currite felici coelestia lumina cursu,

Ferte deum nobis qui - ni praesagia fallant -

240

Agricolae extincti capiet sibi nomina pius;

Aurea tunc aetas duro iuvenescit in aevo;

Otia cara domi: bellum et certamina nusquam;

Errabunt pecudes nulla vigilante licischa,

Securamque nemus praestabit et umbra quietem,

245

Et nullae incurrent ad tristia vulnera fauces;

Consistet medio sol formosissimus orbe,

Ver erit aeternum, nullique in nubibus ignes,

Nusquam Eurus Notusque ferox, sed dulcis ad herbas

Eveniet Zephirus, flores et gramina pascet,

250

Tuncque gelu nullum glacies nec flumina sistet,

Prorsus hiems aestasque ruent ad Tartara, nec nos

Syrius obscuris vexabit nubibus ardor,

Nec coquet ardenti Phoebus cum lumine terras;

Tunc longos dormire dies, tunc ludere lecto

255

Cymbala pulsa seque segetes spectare iuvabit.

Ferte tamen vati non parvula dona, coloni,

Felices si vos veniens invenerit aetas,

Quosque scrobes nullique trahent in pascua sulci.

Nos quoque tunc cives opibusque ad culmina plenos,

260

Vendere nec pecudes nec raptos matribus agnos,

Tondere nec pecudes, pratum nec tondere falce

Expediet. Nullum lassabit brachia pondus.

Tu quoque, care Croton, quem tot ventura monemus,

Munera da vati: sic te illa in tempora Parcae

265

Conservent, Lachesisque trahat tua stamina dum tu

Aspicias summa Paulum consistere Roma,

Inveniasque tuae pacem requiemque senectae.

Croton

Surgite iam pueri: ventrem implevere capellae

Dum canimus, matresque quater suxere tenelli;

270

Dum ludunt agni ruit ima in Tartara Phoebus,

Et crescunt umbrae silvisque et montibus haerent;

Sed victor Ludovicus erit frontemque virenti

Ornabit serto laudemque et praemia sumet.