Giovanni Michele Alberto Carrara bucolicum carmen 2
Other sections


Miles agrarius

 

Gominus

Ecce venit pando Bechanellus vectus assello

Tella ferens arcumque manu pharetramque cruentam.

Quid sibi tella petant, cur tanta insania cordi est

Explorare iuvat. "Quo te furor urgit euntem

5

Armatum, Bechanelle? precor, mihi fare quid audes;

Quis tibi vel messes subiectis ignibus hostis

Consumpsit ? vel quis rapuit tua gaudia capras?

Siste asinum loris; causam votumque doceto. "

Bechanellus

Mars agit armatum; Mars nostro in pectore saevus

10

Exultat, mentemque ad summa pericula ducit!

Quid prodest iacuisse domi? quid vomere terram

Dilacerare rudem? quid semina condere sulco?

Vna dies messem cum tot sudoribus aufert,

Vel sternunt venti segetes, vel dirus aristas

15

Excutit Omnipotens, sternit quoque grandine terram

Dilapsique Polo Satyri Panque ipse feruntur.

Quis memoret pecoris tam multa pericula nostri?

Contigerat segetes alienas vaccha puelli

Forte oculos fallens fuerat qui ad pascua custos;

20

Hanc vix conspectam Dameta ad vincula traxit,

Exposcitque aurum, perpessaque damna rependi

Expetit: utque dies cunctando ducimus, ille

Lac mulsit, mulctumque sibi servavit edendum.

Adsunt et morbi celebres; contagia capras

25

Sollicitant, vexantque lupi, vexantque leaenae,

Atque ursi, dumisque ipsis inconditus aspis

Vbera vel siccat vel ledit dente papillas.

Quae, Gomine, precor, quis vir cum mente putetur

Posse pati? quis non malit sua filla secari

30

Et finire suos morte aut mulcere dolores?

Gominus

Quid facias? si te finxit Fortuna colonum,

Insanire potes, sed erit tibi limus arandus.

Sydera - ni fallor - quales, Bechanelle, futuri

Sint homines, et fata docent spes omnis inanis:

35

Fata movent animos et gramina secta bovesque.

Bechanellus

Falleris! et nescis quantum prudentia possit!

Nulla potest, ni ficta ferat, Gomine, Sacerdos,

Vis animos hominum violare; soluta voluntas

Libertate sua quos vult prorumpit in actus!

40

Et memini, cum nos genitor grandaevus in urbem

Duxisset, nostri properasse ad Praesulis aulam,

Conspexisse virum summa gravitate loquentem:

Accessi; nomenque suum casusque domumque

Exploro. Nam Petrus erat, cui nulla tegebat

45

Barba genas, sed mella suo fundebat ab ore:

Pendebant tacitique senes iuvenesque superbi.

Ipse ego qui cupiam semper, Gomine, doceri,

Provehor in medios et tensis auribus asto.

Dicebat quae digna deo, sed pauca notavi:

50

"Discite virtutem, nec sydera tondite votis,

Nec peplum prestate tholo; nil Iuppiter arcet;

Qui sequitur divos divum gaudebit honore;

At qui segnitiem, qui gaudia stulta protervus

Consequitur, nullo divos incurret in actu

55

Si ruat in praeceps, si Tartara saeva revisat!"

Plura quidem dixit. Nos visa crepuscula tandem

Rus migrare docent : sic divum plura monentem,

Sic praecepta simul lachrimans, Gomine, reliqui.

Gominus

Oh demens, quantum nescis, Bechanelle, doceri!

60

Num docuit iacuisse solo, iacuisse per herbas

Vt monitis patulas implere dulcibus aures?

Bechanellus

Scilicet ipse togam per devia rura ferendo

Alter forte deus Petrique simillimus essem?

Ipse ego dum redeo lituos et timpana sensi,

65

Armatumque ducem quem millia multa salutant:

Bartholomeus erat, Veneti tutela Senatus,

Bergomea civis quondam sublimis in urbe,

Nunc princeps, auroque potens nummoque viroque.

Haud tamen ille mihi lustret si membra duello

70

Fortior assurget, si natae ex corpore setae,

Brachia si magna vix non maiora columna

Vera ferat, rigidaeque comae dentesque lupini.

Aspice quam duros poscant mea brachia caestus,

Quam galeam magnumque caput, quam pectora peltam!

75

Est mihi mulctra domi magno quae maior aeno:

Presserat illa comas galeaeque subibat in usus;

Vix cervix non pressa subit; tum forte ligonem

Quassabam: sensere boves, fugiere liciscae,

Et sua latratu pedibusque pericula vitant.

80

Quid si forte tegar, pectusque umbone prematur,

Crura tegant ocreae, cassis qui tempora sudet,

Et crispem lato metuenda hastilia ferro,

Quis pugil a nobis non lesus vulnere abibit?

Adde arcum pharetramque agni de caede rubentem,

85

Immittesque oculos, longamque ad pectora barbam:

Quis queat intrepidus mecum contendere pugna?

Quis conferre manum? quis non dat terga volenti?

Gominus

Nescia mens hominum quid fata sequentia ducant

Concipit innumeros sine caede et Marte triumphos;

90

Sed secus est cum tela vident; cum vincla parantur

Delirant, et tela manu dilapsa relinquunt.

Armigeros quotiens per devia rura notasti

Ferre ignes gladiumque trucem letumque minari

(Quod si vera canam, si nil reticere licebit),

95

Tu quoque sub feno latuisti, et tutus inertes

Intrasti latebras! biduumque moratus in illis!

Et memini cum te coniunx compressa vocaret

Et clamaret opem, non formidavit adulter

Carpere furtivos renuenti ex coniuge fructus,

100

Indennisque suos petivit cum laude penates...

Bechanellus

Quid facerem? Vidi gladium vibrare choruscum

Immittem armigerum vulnus mortemque minari:

Pertinui, fateor, latuique in stramine tutus;

At me cum sonipes fulvo spectabilis aere

105

Perferet armatum scutoque astaque superbum,

Rura petam praeceps, miserosque ad vincla colonos

Abducam, potiarque pari cum laude puellis!

Tum porcos caponesque simul variosque palumbes

In praedam et tauros propria ad tentoria urgam;

110

Nec poterit profugus latebras impune subire:

Omnia perquiram: facit experientia cautum!

Cum mea praecingent varii indumenta colores,

Cumque latus mucro, talos calcaria cingent,

Tum me felicem poteris spectare tyrannum:

115

Timpana praecedent gracili pulsata bacillo,

Praecedentque tubae, iuvenumque senumque caterva;

Ipse sequar forti redimitus tempora quercu,

Vixque movere oculos, vix reddere verba iuvabit.

Cum rapient dulces forsan mea lumina somnos

120

Non mihi fena thoros non stramina dura parabunt:

Componar lecto, et noctem funalia pellent,

Cantabunt pueri, servabit limina custos;

Tegmine purpureo residens non fessa sopori

Membra dabo tangetque rubens mea pectora nympha,

125

Mulcebitque animos, nec basia pulchra negabit.

Gominus

Oh felix si [- v v] si tua vota sequantur!

Si pareant divi, Zephirus si carbasa ducat!

At me falce iuvat viridantem radere terram,

Et truncare comas et fingere gramina rastris.

130

Cantharus ipse mihi Bacchum per prata ministret,

Nec desit mihi dura Ceres, nec flumina desint;

Et valeant tauri, vomer quoque semper aduncus,

Tergora confringat nostro non fractus agello,

Triticeas multo qui reddat fenore messes.

135

Tu sectare deos, tu pocula victa bibendo

Faucibus in siccis absinthia dira vorato.

Ah quanto est melius tenui de flumine limpham

Sorbere! Et vivo madeant tua guttura fonte

Dum securus ames, dum dent tibi gaudia Parcae

140

Dum teneas nudam dulcem sub tegmine [nympham.]

Sed, Bechanelle, vale, et nostro ne cede labori.

Sol ruit in praeceps, crescunt sub montibus umbrae.

Bechanellus

Sis felix! Tu rura colas, tu pascua pastor;

Ipse sequar Martem ; referamque ex hoste tropheum

145

Quo mea venturi celebrent preconia vates.