Castellano da Bassano poema Venetiane pacis 2
Other sections


Iamque dies ierant quidam cum Spiritus almus,

Qui, spirans, ubi vult sua munera dividit inter

Optima terricolas, in cor descendit Othonis

Inspirans pietatis opus papamque patremque

5

Reddere pacificos et amicos nectere caros.

Colloquium patris atque ducis petit hique benigne

Acceptant. venit ecce levi sub compede vinctus

Mitis Otho tantisque viris hec verba profatur:

"Dum reputo mecum qualis victoria vobis

10

Contigit et quanta fuerim virtute subactus

Vtque meam vidi stratam per vulnera gentem,

Vix Venetis lesis, humanum non reor esse

Istud opus: Deus, immo Deus, nos ipse profecto

Stravit et ex equo. te contra iusque piumque

15

En genitor meus impugnat sanctamque molestat

Ecclesiam, venerande pater, nimis invius errans.

Hunc Deus errorem punit, numerosa ruine

Agmina dum forti dextra dedit agmine parvo.

Ipse ego qui patri sum filius unicus, arctor

20

Captivus vivoque tuo, dux, munere salvus:

Namque tuo leviter poteram succumbere Marti,

Cum michi servasti vitam quam nunc quoque servas,

Gratius ac merear. si me permittitis, ibo

Atque patri referam belli vestrique tenorem

25

Vobiscumque velit pacem tolerare rogabo.

Vtque puto peragam cupiende federa pacis

Tecum, sancte pater, tecum, clarissime princeps.

Quod si forte michi genitor non prebeat, acer,

Assensum pacemque neget, captiva redibo

30

Tempora laturus. de me tunc vestra voluntas

Se satiet, vitam malit vel tradere mortem

Vel si quid medium est; sicut placet omnia fiant,

Perque meam sic firmo fidem, sic firmo per illud

Militie specimen quo fulvo munior auro".

35

Hec adulescentis tam verba salubria pape

Atque duci fecere fidem fisique dederunt

Remigium iuveni quo patrem fultus adivit.

Nec mora longa maris. patrem probus Otho dolentem

Repperit et gravibus bellorum insistere curis.

40

Hunc pater ut vidit, sedato nubila cordi

Expulit et claro signavit gaudia vultu.

Vt cum multa dies tenebrosis aera nimbis

Clauserit et Phebum denso Notus expulit imbre,

Si nebulas veniens Aquilonis incutit horror

45

Extersitque polum, tunc Phebus purior exit

Exhilaratque diem; Frederici sic prius atram

Letificat nati felix speculatio mentem.

Accipit amplexu natum, vix gaudia verbis

Dant aditum, tandem: "fili, bene veneris" inquit

50

"Sintque Deo pro te salvo laus gloria grates

Proque tuo reditu". flexa cervice parenti

Grata vovet genitus, tunc patrem poscit ut eius

Consilium veniat. quos sic affatur ephebus:

"Non, ut rere, pater, dimissus carcere veni

55

Nec fugiens; pepigi sancto patrique ducique

Sponte reversurum, michi ni tu digna roganti

Prestiteris. proceres, quid poscam advertite, magni.

Non ego nota loquar: bello que damna maligno

Pertulimus quantoque fuit gens nostra vigore

60

Strata ducis Veneti veluti vel credere dignum est,

Plus virtute Dei. veniam, pater inclite, dones:

In papam non iusta geris fera bella tot annis,

Improba causa tua est, bello censore probamus.

Concidimus pauco sub bellatore, pudendum est

65

Quanta fuit nostre narrari copia gentis.

Et nisi, mi genitor, resipiscas, teque tuosque

Deteriora manent. nunc, o pater, effuge summi

Flagra Dei: cesses papam infestare sacramque

Ecclesiam summoque stude concedere pacem

70

Pontifici Venetumque ducem cupias in amicum

Sumere: provenient ex his tibi fama decusque".

Tunc genitor nato: "mi fili" reddidit "huius

Regibus et mundi mos est primatibus acri

Vincere nunc bello, nunc et succumbere: nobis

75

Si fortuna fuit nunc aspera, postmodo fiet

Prospera. centenas ter vel quater ire galeas

Instructasque viris pelago faciemus et armis.

Nos quoque cum totis veniemus viribus ultra

Dalmaticos montes, Venetas populabimur oras,

80

Vrbem ipsam ingressi per vim superabimus, ipsi

Cultores vel morte dabunt vel carcere penas

Hosque duos quos ipse petis nostraque precaris

Pace frui, penitus scelerum mercede luemus.

Ambigimus nos lesit uter violentius, ambos

85

Pena decet, sed, quam nondum decrevimus, equa".

Rursus Otho loquitur: "non bellum incendere veni

Sed pacem tractare, pater. nil gratius illa

Mundus habet. Dominus testans heredibus inquit:

Pacem dono meam vobis pacemque relinquo,

90

Thesaurum veluti quo non pretiosior alter.

Hanc peto, care pater, tradas papeque ducique

Vt meritis peneque reis nullius habende.

Quod si forte neges pacis michi tradere munus,

Ad dominos tantosque viros iam sponte revertar

95

Et vitam tristem captivaque tempora ducam".

Vt pater audivit tam fortia verba loquentem

Et novit natum non delirare, cohesit

Talibus in nati verbis, quid proferat anceps.

Marcinicus veluti, molli qui lapsus in equor

100

Flumine, dum sentit dominantis tempore lune

Augeri pontum, nequit obvius ire marinis

Fluctibus, immo retro violato gurgite cedit

Et variat cursum, sic mens genitoris, ad alta

Verba sui nati retrusa, revertitur equo

105

Et posito mentis Fredericus turbine fatur:

"O michi care prius fili, nunc carior, audi:

Gaudeo quod tanto virtutis ductus amore

Me superas mentemque meam secedere cogis

Nequitie iustique facis me credere libre.

110

Ecce tibi pacis permitto federa, vade.

Nam quecumque placent peragam, tibi nulla negabo,

Omnia concedam que iure gerenda putaris

Pacis ad augmentum solidi quoque robur amoris".

Ille Deo laudes solvit patrique rependit

115

Multifidas grates pro munere pacis adepto.

Ergo ubi formande concessa licentia pacis

Plena fuit iuveni, letatur curia magna

Letitia festusque dies celebratur ab omni.

Moxque beatus Otho puppes patrique sibique

120

Ad Venetos portus reparari mandat ituras,

Quodque pater veniat ducibus comitantibus ipsum

Hortatur pacemque pape Venetisque daturus.

Vtque placet mox fit. Fredericus classe parata

Navigat Imperii fastigia clara reportans.

125

Sed precedit Otho, non his quas vexerat ante

Vestibus, at gemmis, ostro presignis et auro

Inque habitu quem ferre decet tam sanguine clarum.

Dum ceptum peragebat iter pelagusque secabat

Regia classis, Otho celeri currente carina

130

Secessit liquitque patrem cursuque peracto

In Venetum subito pervenit remige portum.

Quem simul ac videre duo sanctus pater et dux

Hunc habitu vultuque hilari novere ferentem

Federa vivifice pacis post oscula patris

135

Lata pedi, iuvenem recipit dux clarus amico

Amplexu iuvenisque sibi data federa narrat

Pacis ab Imperio patremque venire per equor

Haud procul, ut firmet pacem fedusque sigillet.

Ascensum Domini celebrem lux illa preibat,

140

Cum tetigit portum fuit et susceptus honeste

Clarus Otho Venetis: misit lux altera patrem

Visendum. dux ipse prior Venetusque senatus

Occurrere sibi freto diademate sacri

Imperii; dux ipse suum sibi reddit honorem.

145

Imperio flexere genu gens altera sancto,

Inde sed ascendunt, Marci petiere nitentem

Ecclesiam, sed papa sacer sublime sedebat

Vestibulo templi pastoris imagine summi.

Intranti templum Frederico et flexa tenenti

150

Colla patri, pater hunc tangens pede protulit illud

Daviticum: "perges super aspida seu basiliscum

Et conculcabis", superaddidit ipse, "leonem

Carminis ut series contexitur atque draconem".

"Non tibi, sed Petro" Fredericus reddidit. "immo

155

Tam michi quam Petro" sanctus pater ipse resumpsit.

Illic firmatur pax et concordia felix

Partibus a geminis non infringenda per evum.

Ipse pater sacre celebrans solemnia misse

Indixit veniam pene culpeque professis

160

Crimina, qui sancti venient ad limina Marci:

Ascensus Domini primo de vespere totam

Per lucem vesperque duret ad usque secundum,

Quique per Octavam solemnis lucis adesset

Ecclesie celebri, pars septima sola trahatur

165

Huic scelerum parili pene culpeque tenore.

Et tunc Romanus presul princepsque perennes

Sanxerunt, quos dux Venetus retinebat, honores.

Inde pater populo grato sermone locutus

Hos laudat memorans quecumque recepit ab illis

170

Obsequia et fidei pugiles et matris amicos

Ecclesie propriosque vocat cognomine natos.

Inde refert grates meritas, de munere spondet

Ecclesie dotare ducem Venetosque fovere

Semper, et hec Latiis mandabat scribere libris.

175

Postmodo leta dies semper memoranda per urbem

Ducitur, hac Venetis reserata est ianua celi,

Hac quoque pace data terrarum totus et orbis

Exsultavit, ubi Christi nomenque fidesque

Noscitur et totus concors fuit undique mundus.

180

Reddidit hec Venetos synodi presentia letos

      Anno milleno centeno septuageno.

Cessit Alexander venias tunc papa beati

      Ecclesie Marci, tertius ille fuit:

Si quis in Ascensu Domini convenerit illuc

185

      Confessus vere cordeque perpenitens

Vesper utrumque lavat totum, quod inter utrumque

      Tempus cum culpa penaque nulla manet.

Additur: et rursus Octave tempore toto

      Septima peccati pars relevatur ei.

190

O utinam pax hec ad tempora nostra rediret

Vt foret Imperium nostro sub tempore matri

Ecclesie iunctum nomen partisque sileret

Et velut una fides nobis foret una voluntas.

Totius hic igitur multos duo sidera mundi

195

Festivos duxere dies, ivere per urbem,

Mirantes urbisque situm gentisque decorem,

Aurea sanctorum et fulgentia tecta virorum

Atque super magno numerosa theatra canali

Que deceant reges vel marmore compta vel auro

200

Et percurrentes centum sexteria rivos,

Omnia qui tectis ad vite commoda portant.

Ex universo mirantur et agmina mundo

Ad Venetos congesta sinus, mirantur et unde

Tante sint Cereris vel tanti dona Lyei.

205

Ergo ubi pax acta est et amor coniunxit in unum

Hos dominos quorum fuerat diversa voluntas

In sedem remeare suam pater almus ad urbem

Destinat inque suos Fredericus pergere calles

Quando patrem sanctum sacre sociaverit urbi.

210

Pro reditu denas munit dux ipse galeas

Seque patri comitem Venetis cum grandibus addit.

Vt iam prompta fuit tantorum turba virorum,

Orbis utrumque iubar sanctus pater im-que-perator

Romanus proceresque sui comitesque ducesque

215

Grandis Alemanie cleri laicique nitoris

Duxque potens Venetum cum nobilitate suorum

Et presens urbs omnis erat, scandere carinas

Purpureis textis tectas stratasque tapetis,

Classica mille sonant, exercitus esse videtur:

220

Tot ratium series remis a litore cedunt

Et mox ponticole Boree dant vela secundo,

Anchonitana petunt directo litora cursu.

Precedunt claves, aquile Marcusque secuntur.

Dum fluit Illyricum multa cum classe per equor

225

Vtraque maiestas mundi, volat undique velox

Fama nove pacis, reges Christumque colentes

Letificat populos, at falsi regna Machonis

Territat hec quibus est Sancte custodia Terre

Credita precipue, quorum possessio nobis

230

Dedecus est, sola qui Iesum voce fatemur,

Ast opere abnuimus. proh! quanta iniuria, quantus

Debeat esse dolor nobis heredibus inde,

Quando canum manibus patrimonia nostra tenentur

Vt Christi natalis humus Christique sepulcrum,

235

Quaque suis pedibus lustravit ut incola terre.

Heu michi cur secum tam frustratoria nostri

Bella gerunt reges tam iustaque bella relinquunt?

Forsan sponte Dei sic est vel nostra merentur

Crimina ne patris bona possideamus et alter

240

Carpat que nobis debent, extraneus heres.

Quo se cumque modo vertat res, te, pie Iesu,

Ante meos obitus, oro, da posse redemptam

Tu michi Ierusalem vel sic da cernere saltem.

Iamque propinquabant terris duo maxima mundi

245

Lumina qua celso de colle recluditur Anchon

Depositisque solum tetigerunt remige velis.

Anchonitanorum venit gens prescia tantis

Obvia principibus magno spectanda paratu

Vmbellasque duas vexerunt primaque summo

250

Pontifici, Imperio sed traditur altera sancto.

Papaque tunc inquit primatibus Anchonitanis:

"Vadite et instanter referatur tertia nostro,

Vmbra duci, umbelle quem iam dignamur honore".

Tunc Fredericus ait: "tua sit reverentia salva,

255

Sancte pater, terre tantum duo rebar in orbe

Esse potentatus umbelle nomine dignos,

Tu modo sed ternum sic condere velle videris".

Papa refert: "sic est, Venetum sed dicimus unum

Esse ducem membrum nostri membrumque parentis

260

Ecclesie nostraque frui sibi tradimus umbra.

A modo quique sibi succedent sede fruantur

Vmbella memoresque sciant nos esse recepti

Obsequii gratisque sibi nos esse paratos".

Tunc umbella duci mox est ablata tribusque

265

Vmbellis dominum precedunt ordine terni,

Hic modicas duxere moras dum cuncta parantur

Ornamenta vie terra gradientibus apta.

Mox Ancon terrestre sacro patrique suisque

Struxit iter, munivit equis heroas honestis,

270

Sed patrem niveo de consuetudine manto.

Iam proficiscuntur pater et comitiva celebris

Mundi primatum germanica iuncta latine,

Festinare vias solito de modo coegit

Pontificem germanus eques longasque dietas

275

Transcurrere brevi iuga per salebrosa meatu.

Dumque appropinquarent urbi, quam Romulus olim

Condidit et laterum circumdedit undique muro,

Quos tamen Augustus mutavit marmore Cesar,

Rumor abit totam patris venientis in urbem

280

Tantorumque ducum, gaudens romana cucurrit

Obviam nobilitas sua pignora cara videre:

Cardinei venere patres clerique priores

Imperioque satis proceres et regibus olim

Atque minor populus, maior sed massa virorum.

285

Gratius haud matri redeunti turba renident

Pullorum nido residentum quando reversa

Sera parens pleno saturandos visitat ore,

Quam santo plausere patri romana propago

Imperiique sui Frederico frena regenti

290

Atque duci Veneto qui pacificavit utrosque.

Romulei proceres populus quoque dona tulerunt

Alta patri sancto pulcherrima: sindonis octo,

Exhibuere quidem varii vexilla coloris

Argentique tubas totidem tribuere, sed illa

295

Et duo rite troni, qui dantur rite duobus

Principibus summis, voluit quoque participare

Hoc summi patris clementia cum duce digno:

Precepitque duci quod tertius aduceretur,

Quem tamquam solium sedeat, quod solus eundo

300

Dux prebere facit memor huius semper honoris,

Iussit Alexander Venetorum cuncta beato

Dona duci tribui, cui dux pro munere tanto

Retulit immensas grates cervice reflexa.

Hec sunt ergo tube quas hec in tempora magni

305

Servavere duces hodierna luce profectum

Ante ducem reboant cum grandia festa geruntur

Et vexilla patris bene conservata decorant

Ascensum domini Marci distensa plateis

Et quas solemnes celebrant per tempora luces.

310

Postmodo procedunt pater, imperator et altus

Dux Venetum, multis iubilis succeditur urbi:

Non plus Arsacidum remeans tum victor ab oris

Augustus populo tulit applaudente triumphi.

Ergo ubi papalem Laterani venit in aulam

315

Clarus Alexander propriaque in sede resedit,

Ipse duci Venetum concessos rursus honores

Tradidit affirmans et scripti robore sanxit.

Hinc festiva pater protraxit tempora ducens

Primates tantos loca sacra videre per urbem.

320

Transeo sacratas Petro Pauloque basilcas

Et Lateranensis sanctorum sancta Iohannis

Atque Dei sancte genitricis Pantheon et que

De nivis inditio struxerunt templa Marie

Ne foret heredis substantia divitis expers:

325

Que visere pater, princeps presesque ducalis

Et reliqui proceres. qua sunt Capitolia celso

Structa iugo, veniunt tandem qua Cesaris aula

Perstitit Augusti, sed postmodo fabrica tanti

Principis ecclesie formam de nomine sumpsit

330

Virginis et matris que celi dicitur Ara.

Nominis at causam scitanti papa rependit

Hec Veneto grandi: "fili mi care, potestas

Imperii, quam nunc Fredericus possidet iste,

Venit in Augustum qui mundi regna subegit

335

Totius et poterat digne monarcha vocari.

Cum foret in tanto ditionis culmine Cesar

Hunc voluit populus Romanus dicere numen

Et velut hunc orare deum. respondit honeste

Augustus petiitque moras responsa referre

340

Et sibi prudentem iussit properare Sibyllam

Pendere consilium. cui prudentissima vates

Inspirata Deo dixit: 'differto parumper

Ostendamque tibi quod gentes numen adorent'

Virgineo iam nunc aderat clarissima partu

345

Sancta dies. intrant thalamum cum Cesare vates,

Quo poterat solis discerni purior ortus,

Aspiciuntque rotam Phebi nascentis et ecce

Intus erat virgo puerumque tenebat in ulnis.

Mox ait Augusto veneranda Sibylla: 'videsne

350

Hunc puerum quem virgo tenet? Deus ille deorum est.

Hunc et adorari decet, hoc non dignus honore

Alter adest. prohibe ne quis te prorsus adoret:

Tu mortalis enim, puer hic eternus et idem

Filius ipse Dei, Deus hic est trinus et unus.

355

Tresne vides soles? hos iam coniunget in unum

Meridies'. factum est ut vates prescia dixit.

Vtque Deum vidit celesti in sidere Cesar,

Obstupuit visu tanto, ciet inde senatum

Et sibi visa refert, orari se vetat, illum

360

Dixit adorandum qui solis in orbe refulsit".

Hac et in ecclesia iussit monstrare ministros

Mirificum pictoris opus pater, ut puta sacre

Virginis effigiem quam Luce dextera sancti

Pinxerat inque sue doctricis imagine totum

365

Exhausit sensum totius et artis acumen;

Quantaque virgo fuit tabule designat imago.

Pluraque diverso miracula tempore gessit

E quibus ipse pater recitat de pluribus istud:

"Tempore Gregorii qui nos precessit in alma

370

Sede, diu mortis fuerat teterrima clades

Aeris infecti totam communis in urbem

Magnaque pars populi cecidit quod et ultio fecit

Digna Dei, meritis qui dat sua premia cunctis.

Ipse Deo pestem noscens ob crimina missam

375

Gregorius precibus placari iussit eundem,

Ordine procedi septeno fecit et urbem

Circuiens almam iussit preferre figuram

Scilicet hanc laudesque Deo gradiendo canebant.

Quaque ferebatur Christi genetricis imago,

380

Protinus ante illam fugiebat pestifer aer

Vt caligo solet solis fulgore fugari.

Vtque fuit totam processio facta per urbem

Pervenit sacra populus preeunte figura

Angelico qua nunc de nomine porta vocatur,

385

Ecclesie doctor celeber Gregorius alto

Marmoree turris prospexit. vertice stabat

Angelus et tergens gladium quasi cede cruentum

Imposuit forulo. tunc hic sanctus pater inquit:

Finis adest pesti. pesti fuit hic quoque finis".

390

Hec ut Alexander dixit, flexere figure

Colla duces, icon celebri de more locatur,

Nondum cordiferi pater Ordinis ille verendus

Franciscus vite dederat monimenta beate,

Necdum natus erat nec postmodo tempore grandi.

395

Hanc sua Francisci sacrosanctam nunc tenet edem

Posteritas nutuque Dei per secla tenebit.

Inde pater, visu postquam pavere beato

Lumina, secessit tanta comitante caterva.

Postmodo sed relique lucis sub tempore patrum

400

Ipse pater visum comites mirabile duxit,

Carcere qua Petrus Paulusque fuere profundo.

Tarpeio sub colle quidem specus altior infra

Porrigitur saxum, geminis quasi passibus itur

Huc gradibus spatiique brevis iacet area plano.

405

Ex hac areola rursus descenditur et bis

Hinc tantum spatii descendit scala, sed illam

Vel natura dedit vel scalpris ipsa recisa est,

Parvula sub solido latet illic mansio saxo.

Iste lacus siccus quondam similatur abysso

410

Nec recipit radios nisi si quos attulit ignis.

Hic sanctos diri iussu posuere Neronis

Et plures aliquo mulctandos crimine, quorum

Auribus infudit Petri Paulique salubris

Lingua fidem Christi et regni celesti amorem.

415

Conversique viri sanctorum voce duorum

Respondent: "nobis cupidis ut simus et ipsi

Christicole, quodcumque opus est facitote, rogamus".

"Sumere si Christi cupitis de nomine nomen"

Petrus ait "vestrasque animas super astra levari,

420

Vosque Deum patrem credatis in omnipotentem

Qui celum et terram verbo qui cuncta creavit,

Inque suum genitum pariter vos credite Christum

Qui patris est verbum patris et sapientia virtus

Baptismique sacro de fonte lavaminor". aiunt

425

Captivi: "quecumque, patres, credenda refertis

Credimus et toto veracia corde fatemur

Et sancto petimus baptismi fonte lavari".

Vtque voluntatem comitum Petrus aspicit et nil

Preter aquam plenis votis utriusque deesse,

430

Ipse genuflectens Dominum, prece supplice, poscit

Vt sibi mittat aquas. solido dulcissima saxo

Mox aqua prosiluit, modicum dedit undula fontem

Et manet usque hodie: quantumvis deme nec unquam

Deficiet quantumque sinis non creverit ultra.

435

His cathecuminos tunc lavit apostolus omnes

Baptizans limphis fidei quoque fecit amicos.

Hunc et fonticulum ducibus pater ipse sacratum

Ostendit visuque duces gustuque probarunt.

Quique per id tempus carcer fuit horridus, idem

440

Nunc locus ecclesie celebrem super accipit aram.

Hinc alios fontes divino munere missos

Principibus monstrare pater qua Paulus ab alma

Dimisit cervice caput, post tempore venit.

Tres etenim fontes Pauli mors lactea fecit

445

Quaque fuit primo caput a cervice recisum,

Prosiluit fons vivus aque saltusque gemelli

Truncati capitis fontes fecere gemellos.

Haud alium fontem pater ille beatus omisit,

Qui natalitio Christi defluxit in amnem

450

Fons olei veri splendente liquamine Tibrim.

Tunc reserasse patrem referunt et federis arcam

Idque, quod intus habet, ducibus monstrasse duobus,

Vt Moysis tabulas, eremique, quod urceus auri

Servat aduc mannam et virgam que floruit Aaron.

455

Sanctaque sanctorum ducibus patefecit eisdem,

Sic fama est. Dominique breves de corpore sumptas.

Particulas: tanti thesauri dona videri

Permisit geminis. que circumcisa remansit

Hebraico de more caro monstrata refertur,

460

Ex umbilico decisa caruncula Christi

Sanctorumque pedum sandalia quicquid et illic

Clauditur archanum reseratum ac ordine visum est.

Tunc Christi vultum quem sancta Veronica pandit.

Et cunas tunicamque suam videre verenter;

465

Et pater et patri libuit quos cernere sancto.

Ergo ubi thesauros quos urbs Romana reservat

Ostendit, Frederice, tibi, clarissime princeps,

Et tibi, dux Venetum, magnis par regibus ipse,

Dignus Alexander papali sede, repleti

470

Muneribus largis a sancta matre receptis

Ad proprium rediistis iter diversa petentes.

Vtque patri fecere vale de more beato

Et sacra totus discessit cetus ab urbe,

Pro commissorum venia Fredericus habenda,

475

Vt Sanctam redimat Terram proficiscitur. at nunc

Historie alterius cui cedimus inchoat ordo

Deque suis gestis non ulteriora canemus.

Ipse quoque ad Venetam remeans dux inclitus urbem

Scriptaque grata ferens, sumptorum pignus honorum,

480

A populo et primis est leta fronte receptus.

Nunc quoque tot donis letatur terra receptis

Dumque fluet circum pontus, letabitur olim.

Fine dato nostris digne tibi sumpto libellis,

O pater et fili cum sancto flamine, grates,

485

Et tibi quem nostro bis sensimus esse favori,

Marce sacer, sumpto pro munere dentur honores.