Ugolino Verino panegyricon 1
Other sections


Ad Ferdinandum regem et Isabellam
reginam Hispaniarum de Saracenae Baetidos
gloriosa expugnatione

Gaudeat alma fides, crucifixi sacra propago

Exultet, felix laetetur Hiberia: Tandem

De caelo plausit niveis Victoria pennis.

Maumetti deleta lues omnisque nefandi

5

Sentina erroris Libycas secessit in undas.

Occiduas demum vidit sine sordibus urbes

Luciferis sol laetus equis vultuque sereno

Extremos adiit, purgata cubilia, Gades.

Da, pater omnipotens, caeli terraeque creator,

10

Crescat ut ingenium, maiores ingere vires,

Christe potens rerum, iam te dimisimus Evam,

Liquimus obscurum Cirrhaei daemonis antrum.

Fas mihi Christiparae, mea numina, virginis aram

Amplecti et certum divae sperare favorem.

15

Magnanimi interea sileant victricia Carli

Bella mihi longo nondum perfecta labore.

Fert animus magnos regis celebrare triumphos

Ferrandi sociaeque simul Martisque torique

Gesta Sophocleo reginae ornare cothurno.

20

In dubio est, seu pace magis, seu clarior armis,

An morum probitas, an sit sapientia maior,

Officiumne pari virtute exercet utrunque.

Impia pestiferi iam dudum secta tyranni

Foedarat miserum sceleratis legibus orbem,

25

Exitiale nefas Arabum prorupit ab oris,

Romanos regeret victrix cum Graecia fasces

Ac rerum Heraclius summas tractaret habenas;

Tartareis tunc atra lues emersa lacunis

Latius ac serpens tanquam contagia morbi

30

Apprendit Syriam et Nilum Libyenque propinquam

Moxque freti tranans celeri compendia cursu

Non procul Herculeis vicinas Gadibus urbes

Corripuit pestis. Pudet enarrare, quot annos

Christicolum in medio erroris possederit arcem

35

Prona voluptati, quanquam laxavit habenas,

Gens effrena, tamen longe est acerrima bellis,

Seu densos cuneos invadit comminus ense,

Sive equitans certas Parthorum ex more sagittas

Torquet, seu iacta funda ferit eminus hostes.

40

Nec mirum, didicit vicinos inter Hiberos

Pugnare et capta sic aevum ducere praeda.

Ter deni longa serie per saecula reges

Litoreas magnae tenuerunt Baetidos oras

Granataeque illic urbem posuere superbam,

45

Quae caput, imperii et Saraceni nominis horror.

Iura dabat populis Christi cultoribus hostis,

Sacrilego ritu temeravit virginis aedes.

Nec quondam centum longe clarissima portis

Tot bellatores habuit Nilotica Thebe,

50

Quot solitae in bellum Granata erumpere turmae

Et quatere hostiles magnis terroribus urbes.

Hanc nunquam potuit delere Hispania labem,

Acre genus licet est hominum duroque labori

Assuetum et vitam, quam longa est, transigit armis,

55

Attamen invicti tenuerunt oppida Mauri,

Quae cepere semel, nunquam expugnavit Hiberus.

Hactenus occidui meruerunt crimina regni

Et neglectus honor spretique iniuria Christi.

Impius ut sacri Maumettus dogmatis hostis

60

Cresceret effundens late, velut hydra, venenum.

Sed deus hanc belli molem tantumque triumphum

Invicti tribuit peragi felicibus armis

Christicolum regis, donec duo lumina torvae

Iustitiae et veri cultores numinis ambo

65

De caelo lapsi Ferrandus et inclyta coniunx

Sordibus eluerent primum gentilibus urbes

Infectas. Varia sub religione latebat

Illuvies hominum, crucifixi nomine quidam,

Re Iudaeus erat, nec gens est foedior ulla,

70

Pars Veneris primas horas ritumque propinquae

Haereseos fictaque deum pietate colebat.

Haec scelerum exquirens curvis portenta latebris

Regina insequitur; ferro flammisque trucidat

Indicitque diem, qua sordes eluat omnis,

75

Immundum foedumque pecus scelerata propago.

Rex quoque Ferrandus divino percitus oestro

Purgabat patriae delicta domestica terrae.

Vt quondam celso Sinae de vertice Moses

Desiliens fregit tabulas iratus et ense

80

Arrepto turbam, quae fusum oraverat aurum

Proque deo vitulo supplex erexerat aram,

Delevit, iustam ut placaret numinis iram.

Arripuere fugam, quos non consumpserat ignis.

Migravere omnes, quos non confoderat ensis,

85

Pars ad vicinos hostes et Tunetis urbem

Enavit positoque metu sine tegmine Christi

Moribus et lingua Iudaea apparuit omnis.

Pars Italas oras longis petiere carinis

Ac tanquam morbus Romana per oppida serpit,

90

Hellespontiacas pars plurima fugit ad undas

Et veteres ritus antiquae legis et umbram

Amplexa evomuit Christum recutita caterva.

Postquam tam dirum patriis Ferrandus ab oris

Atque Isabella nefas telo flammisque fugarunt,

95

Protinus invitant populos sanctumque senatum

Magnanimosque duces; nec fit mora, protinus omnis

Confluxit coetus magni ad praetoria regis.

Atque ubi suspensi fecere silentia linguis,

Iustitiae fulgor, solio rex infit ab alto;

100

Hesperiae proceres, nostri fiducia regni,

Gens dilecta deo, gens invictissima bello,

Quid facimus resides? Quo nos spectavimus usque,

Ritibus, heu, sacris populum frenare rebellem

Et procul Europa Maurorum avertere turmas.

105

Proh pudor! ante oculos, quotiens sol nascitur, hostem

Errare et magnis Granatam implere rapinis

Cernemus nurubusque Arabum famulentur Hiberae

Inque diem gliscente malo patiemur inulti

Ditari Mauros, abigi de litore, praedas,

110

Audire in Christum foedae convicia linguae.

Maumettana manus tot nobis abstulit urbes,

Bis quater centum quas victrix possidet annis,

Vt linguam et patrios mutarit Hiberia mores,

(Romanos ritus Arabum praeverterit error,)

115

Sed nostra et regum forsan delicta priorum

In sincera fides et religionis honores

Polluti tantas merito peperere ruinas,

Quod si poeniteat scelerum, leviore flagello

Corripit errantes superi clementia regis.

120

Ponite corde metum, Christi placavimus iram,

Semina nequitiae patriis evellit ab oris

Regina et sacro fidei succensa furore

Impura haereseos labis portenta cremavit.

Vltima Maumettus vobis provincia restat

125

Vertenda, ut soli Christo referantur honores.

Quod si etiam certam manifesta pericula mortem

Incuterent, alacer quis non discrimen adibit,

Cum mors empyreum forti det praemia caelum,

Egregiam ut felix pariat victoria laudem.

130

At vos, cum numero plures et Marte probatos

Iustior induerit temerati numinis arma

Impetus, eventum iam nunc sperate secundum.

Nobiscum deus est, huius certaminis auctor,

Certa salus igitur, praeda ingens, magna trophaea,

135

Immortale decus, quod nullo abolebitur aevo.

Vestra sit utilitas, mea cura laborque regendi,

Noctes atque dies vigilare ad commoda regni,

Extirpare malos et praemia ponere iustis;

Ipsa etiam nostros aequat regina labores.

140

Praecipitate moras, ut primo vere phalangas

Victrices auctore deo ducamus in hostem.

Dixit et ingenti gavisa est regia plausu.

Mox proceres abeunt alacres et iussa facessunt.

Martia floruerit quanvis Hispania telis

145

Assiduisque aevum victrix contriverit armis,

Tunc tamen aspicias totam fervere tumultu

Martis et horrentes renovari incudibus enses.

Pars solidum incudit taurorum tergore ferrum,

Loricas alii nectunt ex aere trilices,

150

Ardentes poliunt galeas cristasque comantes

De torvo efficiunt variarum horrore iubarum

(Sit licet Hispanis cassis rarissima turmis,)

Spiculaque exacuunt chalybem scissura rigentem

Fraxineosque aptant nervis stridentibus arcus

155

Et gravidae telis resonant post terga pharetrae,

Lancea quin pennis et cuspide fulget acuta.

Indomiti frenantur equi campoque volantes

Exercent, urget cari praesentia regis.

Nec leve reginae nomen: nulla oppida cessant,

160

Ne fuga per pontum pateat, neve Africa possit

Praesidium ferre et fruges vectare carinis,

Instruit egregiam robusto milite classem.

Quae Malacae portum vicinaque litora servet.

Interea volucri denuntiat omnia lapsu

165

Ac maiora canit Saracenas Fama per urbes

Innumeras equitum turmas peditumque cohortes

Christicolum armari totumque triremibus aequor

Consterni, iurasse duces telluris Hiberae

Nomen et imperium totamque excindere gentem

170

Maumetti; diris quatiunt terroribus urbes,

Portenta haud dubiae populis manifesta ruinae;

De caelo tactae turres et culmina templi

Deiecta et lemurum simulacra horrenda per umbras,

Quae genti exitium lachrymosa voce canebant,

175

Crebrior et solito pestis regionis amoenae

Et proprii totiens demens discordia regni

Quodque seges vanis miseros elusit aristis,

Vt neget innumerae victum penuria turbae.

Concilium celebrant, ruit omnis Turdula pubes

180

Praeceps, Alphamae primum rex inclytus urbis

Accepit trepidos et sic est farier orsus:

Cernitis, o cives, ventura pericula, quantis

Coniurata fremat telis Hispania ponto

Et tellure simul nos obsessura reclusos.

185

Ne nos confestim fruges atque arma paremus,

Vt tolerare famem longeque arcere pericla

Possimus. Veteres cingamus et aggere muros

Contra fulmineos bombos faucesque malignas

Vallis et aethereos praemisso milite montes

190

Firmemus, ne quos aditus et limen apertum

Castulo deprendat, nobis ut longior hostis

Existat, sic tutus ager praebebit aristas

Atque intacta dabunt suavem pomaria victum.

Per patrios ritus, nostri per sacra prophetae,

195

Per libertatem vestram vitaeque salutem

Obtestor properare; nocet differre paranda,

Principiis obstare licet. Nec plura locutus

Mulleum regem rogat, auxiliaribus armis

Vt properet Martis nascentem extinguere flammam,

200

Mox haec Granatae accipient incendia turres,

Sic sua tecta peti, sua credat moenia cingi,

Nequiquam captis sociis sera agmina iunget,

Nec nisi deletis Mauris regina quiescet.

Quin subito, Libycas, iubet ut legatus ad urbes

205

Alter ad Aegyptum populosae Memphis ad arcem

Orator celeret soldani ad regia tecta,

Edoceat, quantis insurgat Cantaber armis

Christicola et quanto Mauris terrore minetur,

Vt Tartessiacis Saracenum numen ab undis

210

Et regnum evellat, cum nulla fidelior ora

Maumetto extiterit. Bellum commune parari,

Commune excidium. Neque enim contentus ab omni

Europa Mauros pepulisse invadet Eoos

Victor et excindet Solimon. Sic vovit Hiberus,

215

Religio quaecunque suo contraria Christo

Vt pereat, caeli crucifixo ut dentur honores,

Et faciet, nisi iam properatis advolet armis

Africa praesidiumque ferat Syriaeque cohortes

Aegyptique acies tantis conatibus obstent.

220

Nec mora fit dicto, conclamant, itur in arma.

Explorant putres muros fossasque profundas

Evacuant, capiunt saltus et robore firmant

Oppida, si qua labant, et stipant frugibus arces.

Quales post longam brumam iam vere tepenti

225

Exercentur apes per florea rura frequenter,

Excussum foliis nectar caelique liquorem

Venturae memores hyemis sub tecta reportant:

Pomiferos sic turba frequens Saracena per agros

Excurrit, quam praecipetem metus urget amorque

230

Antiquae patriae, pueros iuvenesque senesque,

Matres atque viros nullo discrimine fasces

Lignorum ingentes frugumque alimenta videres

Longius ex agris humeris ad moenia ferre.

Terruerant pavidos portenta horrenda deorum

235

Fatalemque diem certamque instare ruinam

Imperio et legi sortes cecinere tremendae.

Ast alacres contra et praesenti numine freti

Christicolae arma parant regisque exempla secuti

Religione prius mentes, quam corpora ferro

240

Imbuere et geminis nituntur viribus hostem

Enormemque notam terris depellere Hiberis.

Nulla profanatis haesit victoria castris.

Dic, precor, alma dei genitrix, dic, virgo, supremi

Regina empyrii, quantis exercitus armis

245

Sudarit, da, virgo, novas ad carmina vires,

Nil ausim sine te. Ferrandus, gloria Martis,

Iustitiae exemplum, sanctae pietatis imago

Primus init bellum, cui Castulo paret et omnes

Arragonum Siculaeque urbes Sardoaque tellus.

250

Proxima florentes duxit regina cohortes

Femineum transgressa decus, pars maxima belli

Inferior nulli regum pietate vel armis;

Excivit populos regnis Isabella paternis.

Filius at, quanquam vix pubescentibus annis,

255

Arma tamen sumit iuvenesque hortatur et ambit

Admirante patre et procerum plaudente senatu

Quadrupedem indomitum frenis et calce fatigat

Inque orbes flectit cogitque per arva volare,

Quanta patris tacitum subierunt gaudia pectus;

260

Sic olim magnum Pellaei regis alumnum

Bucephalum domuisse ferunt, cui regna Philippus

Non sat nostra tibi dixit, maiora parabis:

Indole non alia Hispani spes altera regni

Surgit, iam Libyes populis formido, Ioannes,

265

Teque Palaestinae trepidant horrentque parentes.

Cresce, puer, tenero iam nunc maturior aevo,

Principis egregii apparet prudentia rerum,

Per te religio est Christi effundenda per orbem

Latius et dirae frenanda superbia sectae.

270

Duxit et insignes equitum peditumque catervas,

Purpureum sacra qui portat fronte galerum

Cardineique apicis merito decoratus honore,

Gloria Mendotiae sobolis pariterque propinquus

Hispalis antistes phaleratum protulit agmen

275

Quique regit ditem Zebedei martyris aedem

Non pietate minus, quam bello fortis et armis.

Mille equites duxit duro sub Marte probatos

Misit et insignes bello Cantera cohortes

Traxit et armiferos ductor Calatrave maniplos

280

Et totidem fortis praefectus ab arce Leonis,

Dux quoque Medinnae turmas eduxit equestres

Invictosque viros Christi inflammatus amore

Contra Maumettum rapuit Limphantius heros,

Qui regit Herculeos maiori nomine Gades,

285

Affuit et plures sub se venere phalanges,

Tresque alas equitum rexit dux Martius Alvae,

Multa Placentinis dux agmina traxit ab oris,

Ipsa suo tribuit rectori Castulo turmas

Instructas armis, fortissima pectora bello,

290

Quin Biliana phalanx thorace insignis et arcu

Iuravit, nunquam nisi victo abscedere Mauro.

Hoc quoque promisit reginae Astorgius heros,

Nec non belligeris suffultus Morius alis

Accessit dominusque Ari, cui Castulo fortes

295

Exhibuit peditum cuneos, ad regia castra

Venit et auxilium pariter Beneventia pubes

Attulit et validis rector Zifontius armis

Regis iuvit opes iuvenesque Corugnius acres

Ad bellum movit galeisque insigne tremendis.

300

Impiger eduxit princeps Vrognius agmen

Bellatorque Caprae, Saraceni principis horror,

Ensibus ac longis pedites exercuit hastis,

Qui volucres rapidis praevertunt cursibus auras.

Nec tu carminibus nostris indictus abibis,

305

Eglige, Tondilii sceptri clarusque vetustae

Nobilitatis honor, dudum suscepit ovantem

Te mea, dum transis laeto, Florentia, vultu.

Tu licet Aonio biberis de fonte liquores

Et tua Socraticis ornaris tempora chartis,

310

Tu quoque Bistonii nosti fera proelia Martis,

Sub duce te fortes bellum subiere cohortes.

Praeterea multi insignes fulgentibus armis

Diversis venere locis gentesque ducesque,

Qui Sicorim potant amnem fontemque Sueri

315

Auriferumque Tagum Larsenisque incola saxi

Militiae assuetus, quam longa est, ducere vitam.

Nec Nova Carthago, quondam Phoenicia sedes,

Scipiadum statio, sumptis cessavit ab armis

Saldiniaeque omnes gentes Octanaque pubes.

320

At quid plura canam? Conspirat Hiberia tota

Non procerum iussu, precibus non concita blandis,

Sed tanquam ad certae ferretur praemia palmae,

Certatim ante diem Ferrandi ad castra cucurrit.

Tantum reginae praeclarum nomen amatae

325

Religioque dei potuit laudumque cupido,

Vt dulci patria, natis, uxore, parente

Desertis tolerare nives et sidera Cancri

Terribilemque optent invadere comminus hostem.

Aere merent nullo, solo sed regis amore.

330

Decrevere luem Saraceni abolere veneni

Aut pulchram Christi pro nomine quaerere mortem.

Convenere duces animisque et viribus omnes

Armati, quocunque velit regnator Hiberae

Ducere telluris; procerum nec defuit unus,

335

Qui non ante diem regis venisset in aulam.

Sublimis postquam solio regina paterno

Arma repercusso longe radiantia sole

Vtque simul turmas alacres rex vidit et omnem

Hesperiam tacito poscentem pectore bellum,

340

Ne qua mora impediat coeptum, sic ore locutus:

O genus electum, fortissima pectora bello,

Quis nos Maumetti ritus abolere nefandos

Impurumque nefas nostris expellere terris

Fidimus, en animos vestros roburque paratum

345

Cerminus. Ite alacres, felicia sumite bella.

Nunc merito grates agimus maiora daturi

Praemia, cum coeptis aderit deus ipse secundis.

Quid moror? Ite citi, medio quae consita regno est.

Diripite Alphamam Saracenae Baetidos arcem;

350

Mox iter ad magnae Babylonis moenia tutum

Pandetur, tum litoreas incursibus urbes

Praedari Almeriam et Malacam expugnare licebit.

Nec plura. Insonuere tubae clangore sonoro.

Corripuere viam volucresque per arva cohortes

355

Ibant et laudes Christi regisque canebant

Reginamque suam ceu numen ad astra ferebant.

Hispani interea praenuntia Fama tumultus

Maurorum excierat populos celeresque manipli

Praemissique equites servabant litoris oras.

360

Vt vexilla procul viderunt regis Hiberi

Victricisque crucis rutilantia signa per auras,

Maumettana phalanx paulo conterrita cessit,

Ni dictis Anemar ductor firmasset amaris:

Quo fugitis? telum nondum contorquet, et enses

365

Christicola enudat. Tanti quae causa pavoris?

State, viri, firmate gradum, non terga, sed ora

Sunt hosti vertenda: Alphamam credite muros

Granatae. Hic belli moles, hic impetus omnis

Sistendus, donec coepto delusus inani

370

Expulsusque petat patrias inglorius oras

Cantaber; et vanos nunc nunc prosterne furores.

Miles ait stimulisque urget pungentibus armos

Quadrupedis teloque Degum transfixit acuto

Mendotiae claro stirpis de semine cretum.

375

Hoc ducis exemplo Saracena accensa iuventus

Crebra procellosae iaculatur grandinis instar

Spicula. mox stricto propius mucrone cohortes

Irruit Hispanas, sed non Astorgius heros,

Nec Medinneus retro secessit Alonsus;

380

Regius omnis eques medius prorupuit in hostes.

Non secus Aeolii patefacto carcere montis

Ventorum vis atra furit caelumque serenum

Nubibus obscurat, vertit mare, sibilat aer,

Decussae strident violento turbine silvae:

385

Regia sic primos deiecit turma furores.

Nec mora, nec requies datur, urget Martia pubes

Insistitque ferox Mauris ductore perempto

Perque agros omnes Saracenum sternitur agmen,

Praecipiti cursu pauci elabuntur ad arcem.

390

Insequitur victrix non tardis passibus ala

Reginae et portas Alphamae cuspide pulsat

Disquiritque aditus urbis murosque minores,

Qua scalis penetrare queat, frendensque minatur

Exitium, stabulis clausis ceu turba leonum

395

Mane urgente fame discurrit ovilia circum,

Vnguibus ac rabido frangit magalia morsu;

Stat mutum pecus et tuto munimine valli

Ostia non audet pastor reserare molossis:

Sic Maumettani pedites in turribus altis

400

Missilibus certant, neque enim se credere campo,

Nec rursus stricto tentant concurrere ferro,

Subsidium frustra expectant, nam protinus omnes

Christicolae densa muros cinxere corona.

Nam trabe ferrata portarum robora frangunt,

405

Ardua fulmineis nunc scindunt moenia bombis,

Pars tollunt altas castella aequantia turres,

Decutiunt altis stantes pro moenibus hostes,

Noctes atque dies alternis viribus urbem

Oppugnant, instant proceres, praesentia regis

410

Vrget et impellunt speratae praemia palmae

Conspectu in tanto certatim ascendere turrim.

Saxa, sudes, flammas protecti umbonibus arcent;

Vrbs triplici quanquam muro est munitaque fossis,

Vt mos est Mauris, paene insuperabilis hosti,

415

Cuncta tamen Martis superat discrimina virtus.

Portarum vectes et claustra morantia frangit,

Irrumpit victor densis exercitus armis

Alphamam, luctus, caedes clangorque tubarum

Auditur, saevis reboat clamoribus aether;

420

Sic olim captam Poeno irrumpente Saguntum

Exortus fremitus caesorum urbisque ruina,

Obvia turba cadit, numerosa cadavera passim

Sternuntur. Celsa vexillum attollitur arce

Ferrandi dirumque nefas et templa profana

425

Emundat signumque crucis victricis in aede

Suspendit devota cohors lachrymisque profusis

Prona salutiferi exorat mysteria ligni.

Inde ubi solemnes sacrorum ex ordine pompas

Hispani fecere pii votisque solutis

430

Educunt acies ac proxima quaeque metendo

Litoreas crebris populantur caedibus urbes

Ac pelago externas excludunt classe phalangas.

Oceani primum conspersam fluctibus arcem

Et ponto et terra cingunt et amoena vireta

435

Diripiunt, vastant villas et pinguia rura

Expoliant: nullis industria maior arandi,

Tanta nec arboribus datur usquam cura serendis,

Baeticolas quantam referunt posuisse colonos,

Quin etiam adiuvit placidi indulgentia caeli

440

Et natura soli et passim de colle perennis

Ductilis humor aquae fecundos irrigat hortos.

Cedat odoratis nutrix Aeneia pomis

Malaque pervigili Hesperidum servata dracone,

Alcinoi et biferi cedant pomaria Paesti.

445

Haec Arabum extremis demissa colonia terris

Excoluit longa annorum per saecula pace,

Dum se Christicolae fodiunt civilibus armis,

Maumettana lues urbes infecit Hiberas

Permittente deo, propter delicta priorum

450

Discordesque animos invisa potentia crevit.

At postquam vicos castellaque plurima ponti

Ferrandus cepit, Malacensem protinus arcem,

Conventum portumque maris, facile unde carinis

Est iter in Libyen, victrix regina secundo

455

Marte premit, muros numeroso milite cingit,

Qua spectat terram, qua vergit ad aequoris aestum.

Per mare rostratae currunt servantque triremes,

Ne fugere hinc possint frugesque inferre carinis,

Quin etiam turres celsis de puppibus urgent

460

Sulphure fulmineo, telis quoque moenia nudant.

Bactrorum circum sic prima Semiramis arcem

Pugnavit regnoque viri coniunxit Eoos:

Spumanti sic fertur equo regina per agmen

Fulgenti insignis clypeo lustratque tremendis

465

Moenia luminibus facilesque explorat in urbem

Accessus, nec voce magis, quam rebus ovantes

Incendit pedites maioraque viribus audent.

Noctes atque dies terra pelagoque premuntur;

Nec mora, nec requies Malacensibus ulla dabatur,

470

Quos magis urgebat penuria saevior hostis,

Vt mallet ferro, quam mox sine laude necari.

Dum victor Malacam densis exercitus armis

Obsidet inque dies Saracenos artius urget

Imperiosa fames, Malacensis Mucius arcem

475

Deserit et parva sica sub veste latenti

Castra inimica petit venientique innuit hosti

Enarratque fugae causam regemque requirit,

Cui reserare cupit, quanto in discrimine cives

Versentur, latebrasque urbis faucesque malignas

480

Pandere, quis tuto irrepat Celtiber in arcem.

Tunc Gaditanus, qui primus in aggere custos

Castrorum astabat, vinoque ciboque refecit

Confectum macie et pallentem morte futura

Ad regem ducit. Quid enim timuisset inermem

485

Concipere et tantas moliri pectore vires?

Aestus erat mediusque dies, cum Syrius agros

Torret anhelantes; rex et regina quieti

Se dederant thalamoque ambo interiore iacebant.

Vestibulo in primo coniunx ducis inclyta gemmis

490

Ac Lusitanus princeps insignis et auro

In solio iuxta recubabant limina regis,

Quos ubi conspexit, furiis incensus et ira

Aggreditur Maurus, strictum rotat impiger ensem

Obstantemque abigit nudo mucrone cohortem,

495

Prostratos frustra repetito vulnere caedit;

Reginam et regem nequiquam credidit esse.

Venantum ut densa pardus circumdatus ala

Irruit in gladios venabulaque ore cruento

Rodit et apprenso vitam deponit in hoste:

500

Sic cecidit fossus numeroso Mucius ictu.

At deus a tanto eripuit discrimine regem,

Vt foret invictus temerati numinis ultor.

Acrius arma capit Ferrandus et aurea coniunx

Per medios furibunda globos ad moenia tendit

505

Exclamans: Proceres, Malacensem excindite pubem,

Quae voluit nostrum per fraudem haurire cruorem.

Tunc ruit impulsus furiali exercitus oestro;

Implentur fossae, muros turresque capessunt

Interiusque hostes ad tertia moenia pellunt

510

Crassaque ferratae perfringunt robora portae,

Irrumpunt magnis trepidam clamoribus urbem

Hispani et stricto inquirunt penetralia ferro,

Captiva horrendis innectunt colla catenis.

Sericae vestes, argenti pondus et auri

515

Et quicquid longa Mauri peperere quiete,

Egeritur, fidis replent custodibus arces.

Moxque profanatas Maumetti ritibus aras

Emundat castus caelesti thure sacerdos.

Frendentemque sacris expellit daemona templis.

520

Rex ubi Ferrandus Malacam dicione subegit

Perfectisque sacris una Mavortia coniunx

Interiora petunt valido conamine regni

Oppida barbarici, saltus faucesque latentes,

Ne fraus hostilis coeptis obsistere posset,

525

Per iuga per rupes et saxa per invia dudum

Baeticola expulso celeres tenuere cohortes.

Inde, velut rapidis tempestas acta procellis

Prosternit segetem, populantur ditia rura,

Mox ipsam invadunt inopino turbine Battam,

530

Quae celso muro et fossis munita profundis

Praesidioque ferox valido rectoris Hiberi.

Arma retardavit, quanquam noctesque diesque

Hispani strictis peterent mucronibus urbem

Aereaque evomeret vastos bombarda molares

535

Crebraque letiferis striderent spicula pennis.

Non tamen obsessis cessit fiducia Mauris,

Quin ultro erumpunt portis et comminus enses

Destringunt ipsisque audent concurrere castris

Saepe lacessentes, quod, si violentius agmen

540

Christicolum urgerent sensim Battana relabens

Turma, nec effusis repetebat cursibus urbem,

Frumento et telis et forti milite princeps

Baeticola implerat Battam; quippe altera sedes

Robur et imperii Saraceni et ianua regni.

545

Stabant pro portis equites clypeataque pubes

Christicolasque procul crebris hastilibus arcet.

At matres humeris subvectant saxa trabesque

Et muros replent pueri innuptaeque puellae

Invalidique senes, tanquam in discrimine summo,

550

Tela sudesque vehunt, hortantur voce manuque

Armatos iuvenes, patriam ut tueantur ab hoste:

Cernite, qui casus nostris cervicibus instent,

Quae caedes victis permutatio sacrae

Immineat legis? Nurubus famulentur Hiberis

555

Vxores vestrae? Vincti vos aere perenni

Servitio vitam graviorem morte feretis?

His accensa furit stimulis Battana iuventus;

Nec muros tantum et portas et castra tueri

Vrbe procul, sed enim nudis mucronibus audet

560

Alipede effreno Hispanos tentare maniplos.

Ardua quin Battae vicini in vertice montis

Praesidium obsessis petraei numinis aedes

Praebuit, hanc muris cinxit Saracena propago,

Haec multos menses urbem defendit ab hoste.

565

Praeterea autumnus letali corpora morbo

Afflixit, nimio sive haec confecta labore

Sub dio pariter tolerabat frigus et aestum,

Seu crudus manans de rupe et noxius humor

Morbida corripuit violento viscera tabo.

570

At pius aegrotis princeps statione remota

Exhibuit gratis medicamina, pavit egenos,

Nec puduit regem accensum pietatis amore,

Vt verum Christi cultorem instarque parentis,

Solari afflictos et visere saepius aegros,

575

Letiferae quanquam serpant contagia pestis

Vulgaturque magis contactu luridus humor,

Nam plures dirus morbus, quam perculit ensis,

Rex tamen instar erat medici miserosque fovebat.

Orta soror bis ter renovarat cornua Phoebi,

580

Iam glacialis hiems Alpinis castra pruinis

Vrgebat gelidoque opplebat vellere montes,

Ex quo Battanas obsedit Castulo turres,

Quem non amovit morbus, non frigus et aestus,

Nec velox totiens inopinis cursibus hostis

585

Reppulit Hispanos; pro Christo ponere vitam

Et caelum vera decrerat laude mereri.

At regina novis remeans in castra maniplis

Hostibus incussit terrorem, gliscit Hiberis

Ardor et optatae renovatur gloria pugnae.

590

Educit structas acies, strepit aere canoro

Buccina terribilis, clamoribus intonat aer.

Ipsa sed antevolans alacres Isabella phalangas

Nunc prece, nunc dictis virtutem accedit amaris.

Sic quondam gelidum prope Thermodonta puellas

595

Penthesilea trahens peltatas agmine magno

Bistonios populatur agros qualisque tremendis

Vallibus inclusum Cyrum Persasque potentes

Vlta necem nati Scythiae regina peremit:

Talis apud Battam Ferrandi Martia coniunx

600

Consilio et dextra populum inflammabat in hostem.

Extimuit Saracena manus, ne concitus urbem

Christicola irrueret victor, ne caede, nefanda

Perderet aut longis vinciret colla catenis.

Ante oculos Malacae strages captivaque turba

605

Venerat et turpis mentes invaserat horror.

Ergo legatos mittunt pactaque salute

Oppida reginae triplici circumdata muro

Pandunt et custos aperit victoribus arcem.

Mitius hic actum est, neque enim desaevit Erinys,

610

Nec Maumettano roravit sanguine mucro.

Atque ubi divino purgavit rore sacerdos

Delubra et cunctis posuit victricia templis

Signa crucis sacraque agnus caelestis in ara,

Hostia viva, deo est flammis caritatis inustus.

615

Tunc rex insigni pariterque Isabella triumpho

Intrarunt Battam procerum comitante phalange.

Qualis Phlegraeae victor, post funera pugnae

Iuppiter Idaeas urbes et regia Iuno

Sublimi in curru valvis penetrarat apertis,

620

Pone sequebantur varia sub imagine divi

Victorisque Iovis laudes atque arma canebant:

Haud secus Hispani reginam ad sidera tollunt

Gestaque Ferrandi Smyrnaeo digna furore

Concelebrant, postquam ceperunt moenia Battae.

625

Imperii Babylona putant caput esse peremptum,

Et merito, validum fuerat munimen et obiex.

Granatae nunquam interius licuisset adire,

Si non Battanum fregisset robur Hiberus.

Interea horrendis stridebat bruma procellis,

630

Abdita quando feras celat spelunca latentes;

At non in luxu captiva per oppida segnes

Hispani ducunt hiemem; sed Martia pubes

Indomitos exercet equos silvasque per omnes

Quaerit apros reparatque novas ad proelia vires.

635

Quo propior palma est et pulsi gloria Mauri,

Acrior hinc stimulus turmam ad certamina raptat.

Vixdum vere novo mitescere coeperat aer,

Cum subito erumpit nitidis exercitus armis

Et nova Ferrandi tollunt vexilla per auras

640

Reginamque omnes proceres uno ore canebant:

Sic olim raris coluit sua saecula ludis

Roma potens rerum: Phoebum castamque Dianam

Alternis cecinit rhythmis intonsa iuventus.

Interea Libye horrendo commota pavore

645

Vt Malacam et Battam sensit cecidisse superbam,

Granatae in magno regnum versare periclo,

Nequiquam sero parat auxiliaribus armis

Maumetti imperium et legem fulcire ruentem.

Quin etiam miseros Afros civilis Erinys

650

Concussit, quotiens demens discordia reges

Evertit patruumque nepos natusque parentem

Fodit et occisis tellus inarata colonis

Horrendam sine more famem causamque malorum

Praebuit et Libyes tenuit penuria gentes,

655

Trans freta ne celeres posset Gaetulia turmas

Iungere Baeticolis bellumque arcere tremendum.

At rex Ferrandus pedites equitesque feroces

Vrbibus educit, petit arva hostilia, qualis

Emicat ad solem sublato corpore serpens

660

Exutus veteri spolio iam vere tepenti,

Exit in arva ferox et sibilat ore trisulco;

Talis in attonitos alacer rapit agmina Mauros

Hesperiae extremae princeps et regia coniunx.

His comes insigni natus virtute Ioannes

665

Haeret et ante annos rerum prudentia velox

Eminet. I, supera Iliacam Pyliamque senectam,

Regna tibi, venerande puer, maiora paternis

Debentur, caeli multum indulgentia favit.

Quid non sperabis natus felicibus astris.

670

Nutritus castris, crucifixi numine tutus?

Si pater et genetrix Maumettum extrudit Hiberis,

Tu Libycis terris Saraceni opprobria caeni

Purgabis. Magnos iam nunc imitare parentes,

Egregiam accendant exempla domestica laudem.

675

Quadorum ut rector turmas instare tremendas

Victricesque in se novit properare cohortes,

Diffisus rebus propriis secessit ad oras

Tunetis, externo patriam si milite posset

Servare aut sceptrum Afrorum discordibus armis

680

Arripere, Incassum Maurus speravit utrunque.

Quis tam mentis inops, alieno ut tradat habenas,

Qui sua nescierit superatus iura tueri?

Interea Quados circumdant agmine denso

Christicolae proceres et crebris moenia bombis

685

Et tecti querna fodiunt testudine muros.

Evolat ante omnes primo sub flore Ioannes

Alite vectus equo, sine casside, vertice nudo.

O fortes proceres, clamat, disrumpite portas,

Ante meos oculos scalis ascendite turres.

690

Cepistis Battam, Malacensis stragis acervus

Roboris est testis, Saracenis urbibus horror.

Quid sperent cives? Fugit rex ipse relicta

Vrbe vagus, trepidant, nulla est fiducia clausis.

Haec vos Granatae victoria ducet in arcem.

695

Dixit et alipedis fodit calcaribus armos.

Primus ut hostilem stridenti cuspide portam

Figeret, at, quanquam genitoris gaudia pectus

Pertentant, revocat tamen invitumque retractat,

Praecipitet temere incautum ne gloria praecox

700

Martis et exponat corpus puerile periclo.

Tunc vero incubuere omnes, praesentia cari

Principis impellit coramque ostendere robur

Prodiga gens animae studet et discrimen adire.

Irrumpit vicum disruptoque obice valli

705

Invadit muros magno clamore secundos

Vrbis et aereas festinat scandere turres.

At cives, ne quid gravius paterentur ab hoste,

Supplicibus verbis veniam pacemque rogantes

Christicolis reserant portas urbemque domosque

710

Ac sese dedunt. Vetuit clementia regis,

Ne fieret caedes, neu res raperentur, et acri

Praesidium imposuit iussitque abolere nefandos

Maumetti ritus: haec prima et maxima belli

Causa fuit sanctam crucifixi extendere legem

715

Atque omnes alias Hispano a litore sectas

Pellere. Tam iusti quae voti gloria maior

Esse potest? Captis Quadis vicina repente

Oppida Fuscariae reginae iussa facessunt;

Litoreaeque omnis regio pulcherrima pomis

720

Paruit Almeriae, tenui quae vellere Seras

Vincit, odoratos malis Atlantidos hortos.

Iamque ultro claves portarum Maura propago

Mittit et imperio reginae paret Hiberae,

Occiduae tantum Babylonis curia restat

725

Frenanda, at quoniam paene insuperabilis urbs est

Innumeraeque manus Granatae moenia complent.

Iam glacialis hiems canentibus arva pruinis

Opplerat longoque aestatis Marte cohortes

Defessae alternam visae spectare quietem,

730

Dum reparent alacres maiora ad proelia vires,

Provida Ferrandi statuit sapientia regis,

Ne qua per occultos calles alimenta ferantur

Obsessis, sperans paucis, sic mensibus omnem

Consumi annonam et venturam aestate sine ullo

735

Marte capi, et, magno quod tunc discrimine caedis

Tentaret, tuta firmum in statione reliquit

Robur, ut observet vicini litoris oras,

Ne quod praesidium externum surrepat in arcem

Munitisque locis venientes arceat hostes,

740

Neu struat in campis acies, sed in aggere tuto

Baeticolum residens nullo terat agmine turmas;

Ipse autem repetit patriam victrice phalange

Purpureique duces altoque Isabella triumpho

Hispanas vehitur populo plaudente per urbes.