Ugolino Verino gratulatio christianorum

Gratulatio christianorum de incolumitate Ferdinandi
regis Hispaniarum ab insultu fanatici parricidae

 

Est curae superis regni moderator Hiberi,

Iustitia insignis pariter Ferrandus et armis.

Grata deo est pietas raroque obnoxia fraudi

Exanimata nefas timuerunt saecula diri

5

Daemonis, instanti eripuit divina periclo

Servavitque pium merito clementia regem.

Exarsit livore satan fremuitque superbo

Ore ferox sua sacra rapi sordesque nefandi

Maumetti extergi purgatis Baetidos oris;

10

Accepit sanctum Christi Granata nitorem,

Quin immunda lues regnis excessit Hiberis

Atque omnis sentina mali, Iudaeus abactus

Exulat, his solum cultus divinus in oris

Integer excolitur; tumuit Cocythius hostis

15

Egregii virtute ducis sua regna perempta

Et Libyen similem iam iam spectare ruinam,

Concilium horrendum Stygia furibundus in aula

Convocat, exponit, quantum conatibus obstet

Tartareis pulso, Saraceno Hispania victrix;

20

Tollere iuravit Ferrandus et aurea coniunx,

Quicquid Avernales scelerum sparsere furores,

Signifer ut Stygiae Maumettus corruat alae,

In Tartessiaco regno nil iuris habemus;

Ecce salutiferi celebrant solemnia Christi

25

Occiduae gentes, at nos cessamus inertes,

Ignavum telis vulgus terebramus acutis.

Haec est insignis nostri victoria Martis

In sanctos reges; torpent ad vulnera dextrae,

Ceu desint vires et fraudum effeta voluntas

30

Perdendi mortale genus consumpserit artes.

Cunctamur resides, ai non contatur Hiberus,

Martia nec coniunx cessat noctesque diesque

Prostrato Mauro crucifixi extendere legem.

Africa. quae paret nostris imbuta venenis,

35

Omnia sollicito prospectat carbasa visu,

Hispano quisquis classem de litore solvit:

Hanc quoque perdemus, nisi nostris corruat armis

Rex prius, hoc nobis stabit victoria caeso.

Dixerat. Hoc torvo Stygii simul ore fremebant

40

Daemones atque unus violenta percitus ira

Iurat in exitium regis spatiumque modumque

Deligit, illapsus praecordia repit agrestis

Insanique hominis, vexat miserabile pectus

Horrenda et variis turbant insomnia formis,

45

Arragonum ut perimat regem famaeque perennis:

Sic decus instabit vel parti gloria regni.

His actus furiis collum venerabile regis

Parricida ferox nequiquam vulnerat ense.

Nil agis, infelix daemon, custodia solers

50

Excubat angelica et vigiles pro principe turmae

Amovere nefas. Superabit Nestoris annos

Ferrandus victorque una cum coniuge nomen

Scindet Avernalis Maumetti, diruet aras

Sacrilegi ritus, gladium nec differet ultra

55

Stringere fulmineum Christo duce et auspice Christo,

Victricis vexilla crucis deducet in hostem,

Dire satan, tentes licei artes mille nocendi,

Non prohibere tamen poteris regemque morari,

Quin arma expediat, trans Calpen classe parata

60

Ocius aestiferas ferro populabitur urbes.

Vt crescente fide divum simulacra ruerunt

Sculptilium et caecus stultorum apparuit error,

Sic obscena ruent Saracenae opprobria sectae,

Clarum euangelii iubar exorietur ubique.

65

Christicolae interea tanto pro munere grates

Innumeras animo mundo referamus ovantes,

Solvamus pia vota deo; nil rege timendum est

Tam claro incolumi, cuius tremit Africa nomen

Formidantque urbes Syriae, ne Martia victor

70

Agmina Ferrandus Solimorum ducat in arcem.