Albertino Mussato somnium

Testo base di riferimento: J.-F. Chevalier, 2000

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Somnium in egritudine apud Florenciam
et commendacio uenerabilis patris domini
Antonii de Vrso, episcopi Florentini,
cuius beneficio liberatus fuit

 

Iam Phebi currus exceperat hospita Virgo

Vixque sue mediam partem peragrauerat edis

Accelerans breuiare dies sub lege perenni

Et sibi contigue uenienti cedere Libre,

5

Cum decimi noni cultum susceperat anni

Virgo Dei genitrix elapsis mille trecentis,

Cum luxit male fausta dies michi pergere iusso

Supplice pro patria fautrices querere Senas.

Depulerat rores proles Iouis atque calebat

10

Directo temone premens super alta meatus.

Tunc primos petit hora cibos omnisque uiator

Ad prius inuente declinat signa taberne.

Descendo facieque decens uenit hospita circum

Affatuque libens placide conducit in edem.

15

Decumbo, oblatas uiolati palmitis uuas

Incipio incautus uacuam demittere in aluum,

Cum tergum contorsit hyems atque improba serpens

Atque furens imo prefixit ab inguine pectus.

Auellor mensa sine me, licet ipse renarrem,

20

Ad penetralque uehor subitoque in strata reuoluor.

Quid uestes auiumque thoros, fida hospita, iactas

In me? Quid, famuli, lateres carbonibus ustos

Conicitis? Non, qui liquidum facit igne metallum

Fornax, sulfureos uel qui uomit ipse liquores

25

Cis Patauum, nitidi qua defluit unda Timaui,

Fomes ab extrema remouerent frigora spina.

Tinxit in Occeano postquam sua lumina Titan

Atque suam celo circummicat Hesperus oram,

Ignis edax totum iam ceperat urere corpus.

30

Quondam Cadmeos non tanta incendia fratres

Aoniis ussere rogis; Veseuus et ille

Non tam torrentes emittit sulphure flammas.

Sic, inquam, et tota mecum sub nocte reluctans

Excitor ad modicam splendentem luce fenestram.

35

Iam matutinos explebat Lucifer ortus

Atque sequens Cephalo plumis Aurora relicto

Pulcra nimis roseis fuscabat sidera bigis

Purgabatque omnes excussa nocte tenebras

Sponteque de toto fugiebant sidera celo.

40

Exclamo: "Famuli, quis me sic abstulit horrens

Turbo rapax? Vbi sum? Vita num perfruor ulla?

Hocque meum celum? Consumit pectora uiuus

Ignis et exusto nigrescit lingua palato."

"Vos inuasit heri, dulcis pater, impia febris

45

Dira furens longe per cuncta silentia noctis.

Hec est uestra dies, sub celo uiuitis uno

Assueto. Vestram uirtute resumite mentem,

Dum licet et fas est uestram curare salutem."

Sic aiunt famuli. Redeo paulisper et unum

50

Exquiro medicum uenitque placentior unus

Sub facie leta. Post tactum denique pulsum

Extemplo suadet comunem tangere uenam

Et laxare parum nimios exire uapores.

Interea trito sociauit amigdala farri

55

Iniecitque meo famulanter sedulus ori.

Ast ubi quid sensi, famulum petere ocius urbem

Precepi dominoque meo decernere casum.

Ille nichil uerbi; subito lectica parata est

Vectoresque simul stramenta per omnia circum:

60

Tale ministerium comitiuaque digna parentis.

Tunc ego, cum primum nobis apparuit Arthos

Et sua solicitus giraret plaustra Boetes,

Prouehor ad callem, prestabat Cinthia lumen

Maneque florentem summo delatus ad urbem

65

Altaque presulee patuerunt limina porte.

Aduehor in thalamum, lecto deponor in alto,

Squalidus, informis, uisuque animoque stupendus,

Omni parte rigens, faciesque similima morti.

Adueniunt medici duo, quorum iunior alter

70

Dinus, forma alacer, uultu quoque amabilis ipso,

Pretereo laudes; Alter maturior euo

Lapus, uoce humili uisaque afferre salutem.

Hi super incumbunt alternis tactibus ambo,

Mirantes taciti totumque a uertice corpus

75

Ad pedis extremum dudumque uolubile lustrant.

Inde leuant seseque trahunt de parte seorsum

Alter in alterius iactans sua lumina uultum

Multaque continuo mandant medicamina ferri.

Vidi ego presuleis manibus stillare liquorem

80

Confectum uiolis olim super equora uectum

Apponique ori. Sumptum pietate ministri

Expoliant corpus circumque calentia cingunt

Lintea et antidotis uariisque liquoribus ungunt.

<Vos> omnes audite uiri tuque inclite presul,

85

Credite iam ueris, nec enim michi fingere fas est,

In caput euoluor suppressaque lumina condo;

Tuncque meum uideo subito plumescere pectus,

Brachiaque extensas sese conuertere in alas

Astrictosque pedes unam coniungere caudam.

90

Os quoque mutatum rostro se extendit acuto.

Iam sum auis et facto gaudens noua tegmina quasso.

Aspicio uertoque caput, specularia specto,

Si forte aereas possem conscendere in auras.

Paruus eram et flaue species michi uisa columbe;

95

Audeoque antique resecare foramina rime.

Aspicio celos, celum super ardua tendo,

Dum nostram quasi nocte diem nigrescere cerno.

Efferor ad medios celi terreque meatus.

Semideos manes uideo nunquamque nocentes

100

Permissos illic celo gaudere sereno,

Et roseos placidis flores decerpere campis.

Vt uidi et nimium me conscendisse putaui,

Permitto fessas deferre laboribus alas

Cedoque et obscurum uideo caligine mundum.

105

Scire uelim qua parte ime sint intima terre.

Tunc uideo fumos et Ditis regna superbi

Surgentesque rubras ad sidera summa fauillas.

Scire uolo qua parte animas ad Tartara portant

Et, si forte uie quauis michi sorte paterent,

110

Infaustos tentare locos et regna uidere.

Cumque satis caui, uenit innumerabile uulgus.

Qua iacet Occeanus mergens Yperiona fundo,

Inde ruunt populi sine fine, sine ordine, quotquot

Tempora narrares non mille per annua natos.

115

More auium ueniunt modicarum, ut forte cicade.

Murmur apum sonat ista cohors celeratque meatum;

Namque loco se queque timet succedere tarde.

Ante superuolito dum tristia limina cerno.

Larga uia est, cursu tendit tamen ipsa deorsum;

120

Per decliuem aditum subeo, temeraria, gressum.

Tuncque per incessus serpentum mille figuras

Inuenio quorum nonnulli pectora tollunt

Remigio alarum flammis ardentia sursum.

Dum uenio ad ualuas (dictu mirabile) latas,

125

Ad postes sub lege canis iacet ore trifauci,

Monstrum fedum, ingens, rubei quem mille colubri

Circumstant, uarii linguntque petigine uermes.

Subsisto, recipit dum multo murmure manes.

Paruula dum subeo tetra de parte seorsum,

130

Ad partes reliqui precedo libera regni,

Vagitum dedit ille canis, Sanctissima, quale,

Virgo Parens! Vix, si iam mundi machina magni

In nigrum ruitura chaos erupta labaret,

Sub strepitu tanto rerum se solueret ordo.

135

"Pergito, nescio que te te frustrata malignis

Ingeniis: nunquam consueta sub astra redibis.

Intrauit regina Herebi: non Iupiter ipse

Diique deeque simul potuere reducere raptam.

Exiuere duo, diuum genus unus et alter:

140

Inclitus Alcides, proles Iouis altitonantis,

Et satus Anchisa, Veneris suprema propago."

Dimitto ambages, prepes loca ad intima tendo

Inuenioque nouos limosa ad flumina manes,

Quales iam fuerant humana in corpora uisi.

145

Hi properant subito meritas accedere penas,

Expectant Acharonta suam retrouertere cimbam,

Dum tandem apparet ueniens ore omnia fedans,

Incensis oculis mananti sanguine rubris,

Irsutus sparsis ullaque sine arte capillis,

150

Cui frons terribilis ueteri contecta capello.

Flant saniem nares eterno in labra fluentes,

Osque uomit bibitum pasto buffone cruorem,

Barba impexa humet paruis inserta colubris,

Perpetuoque querens animo conclamat iniquo:

155

"Quid festinatis? Vobis loca digna parantur;

At nulli accedant, nisi sub sua busta locati."

Hec ego non longe rima contecta sub una,

Dum redit ille Caron ullo sine pondere lembo.

Digredior longe, supero flumenque lacumque.

160

Ad me uertentem intuitum contumque leuantem

Effugio metuens, et me sub tecta recondo.

Tunc alio uideor, nigro sed in ethere, mundo.

Stat semper resonans imber, nec lumina sursum

Vlla micant. Quidni? Tribuunt incendia lucem.

165

Tum uideo uariis distincta palatia penis.

Dum licet euolito, quantum licet oblita fumis;

Transcendo, et tecti uideo sub tegmine nigri

Quos uiolare thoros incestaque stupra solentes

Non puduit miseros, mundo dum uita maneret.

170

O quantum genus illud erat! Pudet ecce referre.

Sulphur edax urit, subeunt genitalibus ydri,

Admissis iterant mundi serpentibus actus.

Pergo ad contiguam funesti sanguinis edem,

Maior in infando qua non iacet ulla baratro.

175

Hec incontritos homicidas uulnere punit,

Atque iterat semper gladios et uiscera scindit,

Nec tamen inde deest pix atra caloribus urens.

Quot alie tenebris pene uersantur in illis

Cor nullum caperet nec carnea lingua referret.

180

Indeque sub terris locus est non aere dignis,

Qui populos urbesque suas uertere maligna

Proditione sua quique impendere fauores,

Quos sibi quesitos Dis solus uendicat a se

Ingeniisque suis imo cruciantur in Orco:

185

Hic cum complicibus pendunt sua lucra tiranni.

Sunt alie iuxta septem fornicibus edes

In quas diuersis plectuntur crimina penis.

Hic occisores seui matrumue patrumue

Et cognatorum polluti cede suorum;

190

Sunt seue matres scelerum que mole suorum

Oppressere suos crudeli funere natos;

Hicque alii quos mente furor se tradere morti

Egit, ut ulterius nunquam sperare liceret:

Voluuntur pariter tenebrosis igne cauernis.

195

Est locus inferior ueluti spiramen Auerni

In terre centro, cui semper dicitur Orco,

A quo surgit odor, cunctas qui circuit edes,

Letalis, reliquas superans putredine penas.

Sunt prope Cocciti, Phlegeton Stigieque paludes,

200

Quas dii seruande fidei pro federe iurant.

Quis penas referat? Quis tantum exprimere possit

Ora ministrorum et uarias formidine formas?

Quam noceant actu grauius discernere uisu est.

Que pena est ulli gemitus uocesque dolentum

205

Exaudire! Timor qualis merorue tremorue!

Tunc fugere hinc libuit tantisque recedere flagris.

Scandere concipio et regem comitemque uidere

Extendoque meas totis uirtutibus alas

Exuperoque altas turres culmenque subintro.

210

Triste michi uisum est illud uidisse tribunal

Et regem a dextris dominamque astare sinistris.

Nigrescunt omnes atra caligine sedes,

Stat regina Herebi sparsis incompta capillis

Et post terga duo dependent crinibus ydri.

215

Dicere quis scierit faciem Ditisque figuram?

Non uisus sine morte fuit: quid missile iactant

Vrentes oculi semperque uolubilis usus,

Et iuba pro propria surgit setosa corona.

Ora uomunt sulphur, flammas putresque liquores,

220

Cum loquitur penetrant imo Flegetonte tremores.

Emigro, et uideo Radamantem iura tenentem

Pensantemque animas, comitemque in parte sinistra,

Et quascunque uident de mundi crimine lotas

Mittunt Elisii portas exire beatas.

225

Vergor ad ablutas animas exire paratas

Non procul a foribus uenientique inmoror ore,

Cum uenit una cohors fulgens albentibus armis

Preceditque alios regi fidissimus Astroth

Hyrsutus galea, curuum sublimior harpen

230

Attollens dextra, peltam retinente sinistra.

Portant centuplices uarioque foramine claues

In scriptisque uocant manes ad gaudia dignos,

Exoluuntque graues magno cum murmure uectes

Et reserant altas multo conamine portas.

235

Egredior Partha satis ocior ipsa sagitta

Et gressum extorquens portis diuellor eburnis.

Aspicio celi specimen stellasque micantes

Decernoque polum tali regione secundum

Sollicitumque suis stellis ambire Boetem

240

Lucentemque meum plaustro consurgere solem.

Infra conspiciens terras camposque uirentes

Arboreasque comas uideo, ridentia prata

Et dulces uoces auium sub frondibus altis,

Et uideo letas quocunque ex ordine gentes

245

Pro libitu uariis indutas uestibus omnes.

Inde mares, illinc tendebant agmina matrum;

Pubes turba suis calcabat gramina ludis.

Et tunc ire libet, certum ne perdere solem

Cogar et ignotas errare uolatibus oras.

250

Erigor et rosei teneo uestigia Phebi.

Ventum erat ad columen celi, quo certa patenter

Climata totius uisuntur singula mundi.

Eneadem uideo Romam Capitoliaque alta

Italicasque urbes, quondam Saturnia regna,

255

Quas preclara nouis fuscat Florentia muris.

Desilio extemplo conspecta presulis aula

Et tenui rima positis de corpore plumis

Ingredior corpusque meum mortale subintro.

Mane erat, et Tytan exacta nocte refulsit.

260

Excitor et uideo talamum dominumque sedentem

A dextris strati uisumque animumque tenentem

Si mouear, circumque locum mea lumina uoluo

Et cerno astantes proceres mea fata dolentes

Agnoscoque meos medicos, qui mobile corpus

265

Ecce uident quod iam steterat non mobile dudum.

Exulto uisis, animamque in corde refotam

Letificans hortor proprie sperare saluti,

Conuertensque oculos: "Presul, pater optime," dixi

"Quid tantum dubii de me? Cohibete dolorem:

270

Aspiro et uiuo ducamque in tempora uitam."

"Christe pater nostri generis de morte redempti,

Certa Dei proles celo demissa supremo,

Spiritus et pariter tu, qui procedis ab illis,

Pace tua nostram ne dedignare poesim

275

Carminaque a sancto non discedentia uero.

Si quid adest aliter, uenia concede petita:

Nec dixisse uelim nec, si temerarius ausim,

Fas fuerit laudasse homines mea fata dolentes

Atque ope summissa qua nos potuere iuuantes.

280

Iussisti proprio populis presentibus ore

Impleri sacram tali cognomine legem."

Quid ualuere mei, nisi te efficiente, ministri?

Solus quippe meum uoluisti sistere letum.

O pater Antoni, presul dignissime gentis

285

Fesulee, cuius titulum gens nulla uetustis

Fert ab originibus conpar aut omine tanto

Prefuit Italicis unquam reuerentior oris.

Paruula Fesuleum si seruet uillula nomen,

Sufficiens tantis cum non foret illa colonis,

290

Optio maiorum campos elegit amenos

Hicque sub auspiciis posuerunt menia letis.

Tradere censuimus si digna uocabula rebus,

Gens hec Fesulea est, urbs est Florentia tellus,

Gens dilecta Deo, fidei mitissima cultrix,

295

Diues opum, fecunda uiris, situata salubri

Temperie celi, felici commoda uite,

Regina Etrusce populis reuerentibus ore,

A quibus hec miro quia degustatur odore

Consona quippe suo dicta est Florentia flori.

300

Te ueneratur, amat digneque dat oscula dextre;

Dextre, inquam, miseris nunquam ad pia munera parce.

Qui me nunc certe uetuisti incumbere morti,

Viue, precor, quantumque uelis feliciter ipse

Vitaque Nestoreos superet tua longior annos.

305

Regie quid de te Iacobine uicarie dicam

Istic sceptra tenens regis sub iure Roberti?

Esse tuus uisus torquebat uiscera morbus.

Noctes atque dies, tenuit dum uiscera langor,

Consedere tui circum mea strata ministri,

310

Venisti lacrimans ad me, non obstitit ipsa

Obseruanda nimis grandis reuerentia sedis.

Nate boni patris, superasti gratior illi.

Si bene quid merui † quis quam seruire beatum

Explicet † est ullo non marcessibile seclo.