Castellano da Bassano poema Venetiane pacis 1
Other sections


Exsurgant Venete preconia clara per orbem

Digna cani et lauto decorari carmine gentis

Et vigilent, sopita diu, terrisque sub omni

Climate distinctis exempla celebria donent:

5

Ecclesie matri parere patrique favere

Pontifici summo, crucis ad vexilla subesse.

Area scribendi pateat latissima, quamquam

Res gestas Venetum si prosequar ordine, qua sint

Parte soli pelago felici sorte profecti

10

Et sua si referam primordia bella triumphos;

Que mundi variis e partibus ante tulerunt,

Rebus et immensis mea mens, mea cederet etas.

Nonnisi nunc lites tractataque federa pacis

Per Venetos dicam, rubre quas nomine barbe

15

Commovit princeps adversus principis almam

Naviculam Petri moderatoremque verendum

Lintris Alexandrum qui, tertius ordine patrum,

Istud Alexandros post binos nomen habebat.

O pater omnipotens, o fili, o spiritus alme,

20

Vna Dei paritas personis insita ternis,

Exhilarare animum vatis, quo metra decenti

Nostra cheli resonent. sed tu, clarissime fili

Christe patris summi, cuius specialior hic nunc

Res agitur, - pulsus fuit ille vicarius alma

25

Sede tuus tandemque tua pietate reductus, -

Annue principiis, medio concede potiri,

Fine tibi grato vigeat per secula carmen.

Et tu, Marce, Dei verax historice nati,

Cuius in ecclesia gratissima federa pacis

30

Facta fuere sacri patris cum principe rubro,

Fautor ades linguamque tuo largire poete:

Vt quoque per seriem tribuisti dicere quondam

Gesta michi, dum te canerem, vitamque necemque

Adventusque tuos Pellea ex urbe revulsi

35

Teque sinu Veneto pretiosa sede repostum,

Nunc et in hoc presta Venetorum carmine vires.

Vocibus Imperii concordibus inclitus heros

Assumpsit sceptrum Fredericus et Vrbis et orbis,

Cui tribuit rutili prenomina barba coloris.

40

Huic Adrianus, erat qui summus in Vrbe sacerdos,

Imperii diadema dedit capitique coronam

Inposuit pedibus, magni piscantis in aula;

Quem simulac sumpsit Fredericus primus honorem

Grandia diversi peragebat partibus orbis

45

Vtpote magnifici cordis vir clarus et, alta

Nobilitate virens, dignus diademate tanto.

Huius in historiis vates si scribat Homerus,

Non erit artis iners, operi sed debita nostro

Expediam nostrisque canam referenda libellis.

50

Construxit quasdam, quasdam destruxit et urbes

Funditus et turres et menia maxima vertit

Equavitque solo, quas inter celsior olim

Vrbs Mediolanum sua diruta pergama flevit,

Flevit et extinctos crudeli Marte colonos

55

Ipsa suos et damna fide graviora tulisse,

Thesauros et flevit opes sibi milite raptas

Theotonico, sed damna magis sunt fleta Magorum

Munera qui Bethlem nato tibi, Christe, tulerunt:

Aurum thus mirram regique Deoque viroque.

60

Baldesar et Gaspar cum Melchior haud decuisset

Vrbis in everse tantos mansisse ruinis.

Hos tunc Radulphus, quem celsa Colonia vidit

Archiepiscopii proprii dicione potitum,

A Mediolano, commisse providus urbi,

65

Transtulit et celebres celebri sub sede locavit,

Non tamen ignaro Frederico principe facti.

Iste fuit sacre fautor defensor amator

Sedis apostolice Fredericus, vixit ut ille

Qui sibi Romani dederat prelustria regni.

70

Ast Adrianus ubi, moriens, discessit ab alma

Sede Petri et mantum reliquo dimisit habendum,

Sedit Alexander tertius qui sanguine tusco

Claruit et claris descendit origine Senis

Dogmatibus legis divine plenus et equi

75

Dilector fideique pugil non territus, acer

Defensor veri, constanter ad ardua tendens.

Multa suis gessit memorari digna diebus

Hic sacer antistes, hereses radicitus omnes

Catholica virtute fugans, donabat honestos

80

Muneribus largis, Simonis despector avari.

Isque pater sanctus convicit quatuor inter

Cetera scismaticos fidei fulgore coruscans:

Octavianus enim primus Guidoque secundus,

Tertius ac Laudo, quartus fuit ipse Iohannes.

85

Pestiferos omnes diversis urbibus ortos

Hos pius ad sacre fidei perducere normam

Papa putans magnis donis donavit et auxit:

Tres etenim rubri donavit honore galeri,

Nec fuit illius quartus sine munere, sed quid

90

Contulit in gremio colubres fovisse ferentes

Toxica pectoribus? papa fugere relicto,

Mox et adheserunt Frederico: scisma veneni

Spargentes totam rubicundi principis aulam

Accusant culpantque patrem referuntque minacem

95

Imperio et, verbis odiosis, undique motus

Irarum inveniunt inter duo sidera mundi

Italieque urbes magnorum mole dolorum

Oppressas turbasse patrem nimiumque gravare.

Et sic falsa levi miscebant plurima vero,

100

Ne quicquam fictum fictos dixisse putaret.

Ardet ut admoto leviter de sulphure teda

Illita, sic animus calidas declivis in iras

Principis ardescit minimis dirosque furores

Intus agit, sed causa odii fuit altera maior:

105

Quippe sacer pastor Frederico plura iubebat

Vel fieri vel non fieri, penalia subdens

Opportuna, quibus princeps parere negabat.

Immo ferens graviter quicquam sibi patre iuberi

Prorsus Apostolico mandataque fortia vinctis

110

Interfusa minis, papalia iussa reiecit

Promptior in vetitum, nichil pia grammata pendens.

Processit contra pater, hunc anathemate nodans

Rite, gravi Ecclesie gladio quoque trusit eundem.

Hic anceps gladius bis acuta cuspide cedit,

115

Ex prima feriens animam corpusque secunda;

Sic gravis exemplo Simon ille veneficus olim

Per piscatoris iactus sub Tartara clavem.

Ipse sed ulcisci cupiens Fredericus acerbum

Edictum statuit ne tellus ulla vel ullus

120

Substineat papam princeps, sed deferat illum

Imperio. ut tali succederet ultio culpe

Addidit et penam: deleri aut morte piari.

Vrbibus italicis dedit hec ducibusque latinis

Causa metus tantos ut nemo sumere patrem

125

Sive sibi tentarit opem conferre, sed una

Forte suum tentans urbs Spoletana favorem

Pendere pontifici grave proh! tulit ipsa favoris

Munus ad exitium sub principe ducta minaci.

Sed nec Roma suis confisa est viribus, olim

130

Theutonica memorans quantum sit territa pugna:

Nempe coronari cum venerat ante? Neronis

In prato posuit Fredericus castra vetusto.

Tunc lis orta fuit Romanos inter et ipso

Theutonicos peiusque tulit Germania primo.

135

At postquam virtus dispersa revenit in unum,

Romulidas longis invadunt ensibus Arcto

Deducti proceres. durissima pugna resurgit,

Ausonidis animos dant menia proxima terre,

Germanis tutela sui. ceduntur utrinque,

140

At male Romanos levis armatura tuetur.

Sed nec turba minor crescentis prelia turbe

Sustinet, ad reditum cursu coguntur anhelo:

Non fugiunt qui tecta petunt sua, plurima cedes

Vrbis ad introitum Romane est edita gentis

145

Ante quidem portam cui prebuit angelus olim

Nomina. conciderat gladii Romanus in ore

Plurimus et plures tunc sunt sine morte retenti.

Clauduntur porte, repetit tentoria miles

Et fortes infrenat equos armisque coruscans

150

Exspectat si qui veniant ad prelia rursus.

At probus antistes proprios ex ordine cives

Arguit et pacis pertractat federa grate

Captivosque precum multa vix mole redemit.

Hec sub Adriani lis edita tempore patrem

155

Movit Alexandrum male fidere viribus urbis,

Inspectisque locis ubi tutus viveret, altum

Francorum regem fidenter cautus adivit.

Rex pius et fortis sacre per secula tutor

Ecclesie patrem regaliter usque receptans

160

Sumpsit et ut papam voluit papalibus uti.

Omnis enim clerus patri parebat et omne

Regnum ceu Rome papali sede potito.

Sensit ut illa ruber Fredericus, protinus ira

Ferbuit et misit Letis et grammate regi

165

Vt sibi vel papam reddat vel cardine regni

Pellat et alterutrum si spreverit arma parentur.

Inclitus imperio rex neutrum velle remittens

Adicit ante suos atavos per secula reges

Ecclesiam fovisse Dei totumque per orbem

170

Augmentasse fidem sacram, se nunc quoque iustum

Velle pati bellum pro religionis amore

Seque, Dei fisum, regnique potentis honorem

Et palmam tanti laturum credere belli

Ac pro se pugnare Deum fideique rebelles

175

Sternere et eternam Petri deducere sedem.

Hec ubi percepit Fredericus, primus amicas

Vndique concivit gentes ad bella, Bohemos

Evocat et Dacos Ghotos superque feroces

Theutonie populos Francorum invadere regem.

180

Francigeneque pio vires dedit Anglia regi,

Rex quoque pugnaces secum tulit ipse Britannos,

Flandria belligeros a pectine misit in arma,

Nec longinqua dedit regi Burgundia robur

Et nondum titulo felix Vasconia sacre

185

Sedis Apostolice vicinaque Gallia misit.

At pius ut tantos belli consurgere fluctus

Sensit Alexander solam seseque furoris

Esse videt causam, varie tot milia gentis

Noluit in tante discrimina mittere cedis

190

Clamque sibi socio sumpto per cuncta fideli

Egreditur fidique sinit munimina regni.

More sacerdotis modici per Gallica tutus

Oppida descendens Italas pervenit in oras

Lombardasque urbes silvestris imagine capri

195

Transiliens tutam Venetorum contigit urbem

Cenobioque Dei genitricis in ede receptus,

Clericus ut simplex, divinis usque vacabat

Obsequiis durum satagens transcurrere tempus.

Hic Augustini monachorum ex ordine sancti

200

Conventus celeber viget et tunc usque vigebat.

Vtque capellanus residebat papa locello

Sollicitus viteque gerens exempla beate.

Hanc pater ecclesiam postquam fuit agnitus ipse

Rite suis manibus venia testante dicavit

205

Marmor ut ecclesie residens in fronte fatetur.

Tunc dedit egloceros annales mille ducentos,

Christe, tibi, tribus et viginti exinde remotis.

Venerat interea Venetam peregrinus ad urbem

Ex voto nutuque Dei, qui noverat ipsum

210

Pontificem viditque patrem sua sacra gerentem

Officia et viso quid agat deliberat ipso.

Moxque ducem peregrinus adit, narrat quoque summum

Se vidisse patrem verum et se noscere papam.

Tunc Venete dux urbis erat Sebas-que-tianus

215

Inclitus, egregia genitus de prole Ziani.

Hic per multa sciens papam residere vetusto

Argumenta loco, mox consiliare vocavit

Concilium tractantque geri quid convenit et quid

Expediat. cetus fuit hec sententia docti:

220

"Omnia que sancto expediunt insignia patri

Ocius efficiunt clamidem mitramque pedumque

Ornamenta, quibus pater insignitur in alta

Sede Petri". et posthac venit patriarcha Gradensis,

Cui Castellanus sociatur episcopus, omnis

225

Clerus item, veniunt meliores urbis et inde

Procedunt, iubilant, crucis et vexilla levantes

Pontifici properant duce se prebente secundum.

Ergo ubi pontificem pervenit ad usque verendum

Duxque comesque vie clerus Veneteque senatus

230

Vrbis et ulterius gentis pars multa minoris

Ostensusque pater fuit et bene cognitus, ante

Sese dux, genibus flexis, prostravit et almi

Dat de more patris pedibus dux oscula dicens:

"Salve, papa sacer, pater et sanctissime, salve;

235

Pone metus; non tu fragili concluderis urbe

Sed Venetis tutisque locis; depone pusillos,

Indue papales habitus animosque resume;

Ecce tuus clerus, en gens devota parentis

Ecclesie, iam nunc tibi non dubitare necesse est;

240

Non decet hoc humili te iam residere locello:

Papa, decus mundi Christique vicarie, nostris,

Immo tuis, potius succede penatibus, hospes

Non eris, at propriis veluti potiere theatris".

Papa notans se iam cognosci et verba ducalis

245

Maiestatis, ait: "fili carissime, surge

Et bene te venisse libet; vos, turba fidelis,

Dextra Dei patris benedicat servet agatque".

Nec mora; iam rudibus proiectis vestibus illas

Induitur quas dextra ducis sibi prebuit, exin

250

Progreditur textis in pontificalibus. omnes

Ordine procedunt: primates classe, minores

Terrestri venere gradu, Marcique verendam

Ecclesiam repetunt iubilantes cantibus almis.

Ast ubi vestibulum templi subiere verendi

255

Papaque duxque potens, sumpsit sibi tortile lumen

Providus antistes quod candida cera liquavit

Idque duci tribuit tunc dicens: "optime fili,

Accipe et hac tali quotiens processio fiet

Vtere materia. cere candore notamus

260

Candorem fideique tue fideique tuorum,

Quam geris Ecclesie signumque perennis honoris".

Hinc est quod ducibus, quotiens proceditur, albus

Cereus ob memorem prefertur in agmine causam.

Inde pater scandens super alta palatia sanctus

265

Qua sunt marmoreo Marci contermina templo,

Exsultat Veneta cum nobilitate recumbens.

Quis numerare queat memorande gaudia lucis

Qua pater assumptus Venetis magnatibus et qua

Se videt egressum Frederici ex ungue rubentis?

270

Alterne cumulos michi vix conscribere fas est

Letitie, dignis causis letantur utrinque.

Interea celsi pater una parte palaci

Sistitur et pro se comites dignosque clientes,

Accipit ut propria Laterani sede maneret.

275

Cogitat interea Venetorum industria patrum

Imperio sedare patrem tunc dulcia scribens

Grammata. legatos dux pacis honore petende

Solemnes iussit Fredericum accedere primum.

Hec ut Alexander prudens pia grammata vidit,

280

Prebuit assensum Venetorum nutibus et mox

Iussit ut ex plumbo fundatur bulla superque.

Effigiem geminam sancti Marcique ducisque

Luna superficies habeat, ducis altera nomen

Atque genus referat, sic et sua grammata signet

285

Canabis incusso corde dux verbere plumbo

Pendenti, semper papalis imagine bulle.

Ecce characteribus signatur epistola plumbi

Missa Frederico, quam summi gratia patris

Sic signare duci concessit et omne per evum

290

Signandas sic esse notas clementia iussit;

Hoc auctore duces bulle potiuntur honore

Plumbifere signantque datis epigrammata formis.

Moxque ducis Veneti legatio clara, volanti

Navigio, Adriacum mare navigat. ille secutus

295

Patris Alexandri rubeus vestigia princeps

Apulie planis iam nunc residebat in arvis.

Vt legatorum ducis attigit ancora portus,

Imperialis ubi residebat curia, rumor

Ille Frederici subito pervenit ad aures;

300

Letatur letosque ciet, quos ordine cunctos

Sumpsit honorifico gratosque vocavit amicos.

Hi genibus flexis, Romano principe coram,

Exposuere ducis iocunde verba salutis

Parte sui, post hac sibi scripta ducalia tradunt.

305

Ipse salutifere gratanter verba loquele

Acceptat scriptumque legit. dum denique ventum est

Ad loca que pacis tentabant federa, torvo

Illa legit vultu, cordis quoque signa dolentis

Exprimit et Venetis manifesta voce profatur:

310

"Ite, duci vestro nostrum reddatis amorem

Ac pro parte salus nostra sibi reddita detur

Et licet hec nostre referat sibi pagina carte

Latius et nostram mentem per scripta videbit,

Ore tamen nichilominus hec referatis amico

315

Verba duci vestro: nostrum non amplius hostem

Substineat, mittat, fidis custodibus, illum

Perque modum talem nostros augebit amores

Inque suis fiet sibi gratia nostra gerendis

Pronior Imperiique sibi trahet usque cacumen.

320

At si forte neget fugitivum tradere papam,

Expulsum toto velit hunc defendere mundo

Illius et sic se fugitivi cladibus hostis

Misceat et nostros tentet relevare rebelles,

Credat amicitie dissolvi federa nostre

325

Norit et Imperio se contradicere sancto

Isque rebellis erit pariter. paret arma virosque

Securum se dux faciens quod in equora classes

Iniciam, cum tempus erit, tantisque galeis

Propulsabo fretum, Venetos quod remige portus

330

Ingrediar, Marci sancti figamque plateis

Victrices aquilas non ante in secula fixas;

Procedam validaque manu papamque ducemque.

Captivabo meis arctans utrumque catenis.

Nec sibi profuerit mediis sua tecta procellis

335

Imposuisse: freto veniam, si terra negatur.

Forsitan Imperio poterunt obsistere? regem

Francorum nostras vires timuisse coegi

Qui retinere meum formidans repulit hostem".

Dixerat. at tristes legati mentis amare

340

Celantes habitum simulabant gaudia vultu

Spondebantque duci quecumque referre iubebat

Inque quibus verbis suffecit promere lingua.

Imperio fecere vale ratibusque paratis

Vix maris aspiciunt fluctus flatusque Magistri,

345

Ascendere ratem legati velaque remis

Adiciunt celeresque vias fecere per equor.

Nona dies pelagus vexit moderantibus Austris

Orta ratem qua sunt Nicolai templa beati

Litore frugifero fessis gratissima nautis.

350

Nec mora, proveniunt qua prepetis ora leonis

Irrequieta vident fluitare per equora puppes,

Cernitur unde procul celsa leo luce columna

Percusso radians radiis solaribus auro.

Obvia prodierat plebs nobiliumque carinis

355

Turba revertentum rumores discere vectos.

Tunc reduces missi populo super alta feruntur

Atria, papali thalamo Venetoque potiti

Culmine pontificis tribuerunt oscula plante,

Inde Frederici fulgentia grammata bulla

360

Legati prompsere probi summamque dederunt

Pontifici Venetoque duci, spectanda priusque

Narravere duci Frederici iussa minacis,

Verborum tandem seriem logotheta ducatus

Sumpsit et exposuit quid epistula, parte priori,

365

Narret, amicitie veteres ut firmet amores,

Vtve petat medio vinciri compede summum

Pontificem trudique patrem sub carcere mandet

Ac in fine minas si non ea gesserit addat

Carta duci gravibus concludens grammata verbis.

370

His pater auditis expavit, nullius unquam

Sunt audita rei sibi verba molestius ex quo

Ecclesie suscepit onus vitale gerende

Inmensosque metus vultus pallore notavit.

Vt provisa ducis sensit discretio tanto

375

Corda patris trepidare metu frontisque tenore

Signa notat magne formidinis, ingemit et sic

Orsus ait flexo, velut est mos, poplite patri:

"Sancte pater, depone metum vanosque minarum

Imperii strepitus ne cures, fidito nobis,

380

Nam nec nostra fides blando sermone movetur

Nec duro quatitur, stabili sed singula nutu

Disponens, iusta preponderat omnia lance.

Tu deus in terris Christique vicarius, in te

Firma basis fidei, totus tibi credere mundus

385

Debet et Ecclesie collum submittere matri.

Nos igitur quos vera fides regit et quibus est mens

Hanc augere, sacre sedis defendere causas

Tam volumus quam posse datur. iubet arma parari

Si te non dabimus manicis et compede nexum:

390

Arma parata quidem pugne sunt semper apud nos

Navigiumque recens et pugnax turba virorum.

Sique ruber nobis Fredericus bella movebit,

Non nos inveniet clausos sed in equore lato.

Obvius ibo sibi, Venetis comitantibus armis".

395

Sanctus ad ista pater, posito rancore pavoris,

Reddidit innumeras spondenti talia grates

Seque repensurum Domini de munere munus

Spondet et augmentis Venetorum intendere semper.

Sensit ut Ecclesie devotio quanta ducalis

400

Quanta sit et pape, Fredericus protinus arma

Evocat ac septem decies et quinque galeas

Precipit armari Germanis Apula miscens

Agmina, diverse ritu distantia lingue.

Et iam tempus erat quo Phrisis vector et Helles

405

Sole recalfieri sperabat et equore Triton

Placatis currebat equis ventosque minaces

Clauserat et placidis permiserat equora ventis,

Eolus et Zephirus florentia rura tepebant,

Quando mari classes princeps Romanus in alto

410

Exposuit fartas variis idiomate turmis

Prefecitque suum natum Fredericus Othonem

Classibus et gentem numerosam ducere iussit.

Nec minus et Venete gentis dux inclitus armis

Intendit, sed non numero concurrere tanto

415

Ipse galearum voluit: triginta paratas

Flore iuventutis Venete iubet esse galeas.

Non illis pretio ductus, non barbarus ullus

Intrat, sed Veneta quivis oriundus ab urbe.

Non opus his fuerat mandato: sponte subibat

420

Quilibet in belli pronus discrimina iusti.

Papa quoque in cunctis conspectus cuique profecto

Indulsit venias pene culpeque reatus.

At caput et princeps Venete fuit ipse caterve

Strenuus et bellis patrie dux gloria terre.

425

Non magis ad sponsi properant convivia leti

Cognati iuvenes cognatorumque puelle

Quam Veneti properant ad iuste prelia cause.

Interea fera mens Frederici nescia longas

Ferre moras belli portu consistere classes

430

Iussit et interno concentu quemque tubarum

Presto fore et celeri motu celerique quietum

Remigio pulsare fretum. tamen ante maniplos

Alloquitur iustamque suam facit undique causam

Pontificis reprobans crudelia facta, profanos

435

Excessus, contra quos maiestatis honores

Gesserat Imperii, libram rationis omittens.

Ad genitum post hac sermonem vertit et inquit:

"Et tu, nate, graves offensas excipe nostras,

Immo tuas, gladioque scelus dissolve pudendum:

440

De Venetis vindicta quidem facienda, rebelles

Qui refovent nostros et se fecere nocentes.

Ite igitur, vos qui mecum vicistis, et istos

Vincite. de Venetis facilis victoria restat".

Dixerat, et patris dictis respondit ephebus:

445

"Facta, puta, genitor, fieri que precipis, in me

Commissum est. quicquid tibi displicet, iste parabit

Vindictam gladius". capulo manus heserat ensis.

Tunc avide pugne gentes avideque rapine

Vociferant dextrasque levant ad bella paratas.

450

Collaudat natumque pater collaudat et ipsos

Quos ad bella videt promptos et pergere mandat.

Protinus ingressi solvunt a litore puppes;

Imperiale preit vexillum, classica terrent

Equora, letantum clamoribus intonat ether.

455

Fama volans moti Venetos advenit Othonis

De magnis maiora loquens. nec territus est dux,

Nec Veneti proceres, immo fervore calentes

Ecclesie sanctique patris memoresque priorum

Virtutis celeri sumpserunt arma paratu

460

Convenitque suo properantibus undique turbis

Massa duci, Marci qua sunt pulcherrima sancti

Nunc fora. fulgebant auratis eminus armis

Atria, que gemino surgunt circumsita campo,

Papaque duxque sacri stantes in limine templi

465

In populo manuum fecere silentia signo.

Tunc pater armatas auro fulgente cohortes

Alloquitur: "nati" que refert, "o semper amandi

Libertate animi, toto qui ex orbe fugatum

Me suscepistis, me restituistis honori,

470

Ecclesie matris nunc bella subire paratis

Proque sacra pugnare fide pugnare potenter,

Vadite securi: Dominus vos diriget inque

Barbaricas gentes dabitur victoria vobis.

Ipse Deus pro se iam nunc pugnabit, ut olim

475

Vnus mille viros, duo milia dena fugabant,

Nec poterant fidis infidi obsistere bello

Sed numerosa brevi cedebant agmina turbe.

Ille Deus nunc est, eadem nunc causa, sed idem

Cur non finis erit? dubio sine finis et idem.

480

Adde quod ignari belli navalis habentur

Theutonici minimoque freti terrore pavescunt.

Apula sed merces gens plus quam prelia tractant

Cultibus intenti telluris et equore segnes.

Nec se prorsus amant Germanus et Apulus. alter

485

Alterius nescit linguam, vos unio iungit

Et fraternus amor. sunt equora cognita vobis

Formidata parum, navalia bella per usum

Scitis in externis victores undique regnis.

Vix opus est verbo vobis nutuque videtis

490

Alterius mentem: bona vos, illos mala tangunt".

Egregioque duci post se convertit et ensem

Ipse manu sacra nudum retinebat acutum.

Dixit: "et hunc, fili, Venete dux inclite gentis,

Accipe, iustitie tibi ius damus, ecce, gerende:

495

Hoc dissolve nefas scelerataque facta recidas,

Hoc sontem ferias, insontis iura tuere".

Dux, caput inclinans patri, suscepit et ensem,

Ornavit, tenuit carum ducibusque futuris

Servavit, per totque duces pervenit ad istum

500

Dandulea de stirpe ducem qui sceptra potenter

Dirigit et iusti cultor et amator honesti.

Vive, precor, Francisce, diu patriamque quietam

Tranquillamque regas, sub te duce floreat urbs hec

Et duret felix cuncto velut utilis orbi.

505

Hec ait. inde duci primo populoque secundo

Signa crucis sancte benedicens undique fecit.

Mox clanxere tube quas nondum argentea fudit

Materies, lituique sono strepuere loquaci

Plurima cum rauco stridebat tibia cornu,

510

Nachare resonant sinuosaque cymbala clamant,

Terribilis motus simulat symphonia belli,

Omnia tam variis tinnitibus ethere mixtis

Instrumenta Iovis tonitrus simulare videntur.

Processere, mari sociat populumque ducemque

515

Papa potens verboque omnes benedicit et illis

Omne scelus citra baptismum papa remittit.

Conscendere rates. Marci vexilla beati

Precedunt tantumque caput sua membra secuntur.

Classis ut Hadriacas Veneti ducis exit in undas,

520

Qua mare per pharos, angusta fauce, profundum

Intrat et in latas distenditur inde lacunas,

Puppis ab Histriacis veniebat nuntia terris

Que festina duci properantes nuntiat hostes:

Iamque Polam transisse refert, transisse Rubignum

525

Atque, gradu celeri, scopulos superasse Parenti

Et iam Salboie penetrasse per invia linguam

Equora nec Caprolis longe distare vadosis.

Hec ubi dux sensit primates protinus omnes

Convocat armate classis quibus omnia narrat

530

Missa sibi et subito quid agi consultat oportet.

Consilium dant quisque suum iuvenesque senesque

E quibus in summa sic esse necesse redactum est:

"Arma viri capiant, navalibus omnia bellis

Opportuna parent, Cererem Bacchumque parumper

535

Assumant, nec bella gerant nisi sole cadente,

Vt tergo Venetos, oculis sol verberet hostes.

Queque iaci debent ut spicula saxa sagitte

Et tormenta suos ad iactus prompta parentur.

Nec desint latis qui scindant vela sagittis

540

Quique focum iaciant medicatum sulphure vivo.

Et vive pariter iacentes vascula calcis.

Sint etiam liquidi qui librent vasa saponis

Quique graves curva precidant falce rudentes

Vt super hostiles discurrant vela catervas.

545

Si locus insidiis esset, ponatur ab undis

Nostraque classis eat, nec se tellure coarctet

Sitque aries malo ferrata cuspide vinctus

Incutiatque rates hostiles. hique parentur

Qui terebrare sciunt puppes et stare sub undis.

550

Optimus at modus est, per quem superabitur hostis,

Vt cum noster erit vicinus, protinus hostem

Aggrediamur, in hunc violento Marte ruamus:

Classica tunc reboent trepidas terrentia mentes,

Ingenti strepitu cuncti tendamus in illam,

555

Que gerit Imperii signum prenobile, puppem.

Hanc impugnemus, hanc dirumpamus, ut ipsas

Sternentes aquilas Romanaque signa ruentes

Precipitemus eos. 'ego primus', dux ait, 'ibo

Experiarque michi commissum celitus ensem.

560

Has ubi straverimus, labor exiguissimus inde

Restabit per se; tunc conculcabitur hostis.

Tunc leviter reliquas sternemus si qua resistet

Puppis et hanc forti superemus milite pugnam'".

Consensere omnes et cetu quisque soluto

565

Ad proprias redeunt puppes et corda suorum

Ad provisa parant, firmant animosque feroces

Ad virtutis opus et gliscere bella coaptant.

Namque, levi Zephyro Venetas pellente carinas,

Et sese reficit et bellica preparat arma

570

Quilibet ad subiti gradiens discrimina belli.

Parte sed adversa venientes equora remis

Exsuperant nec bella sibi tam proxima credunt.

Iamque diem medium Phebus transcurrerat, hostes

Vt videre procul Veneti visique fuerunt.

575

Tunc Otho, magnanimus iuvenis redolensque paterna

Strenuitate, sue maiores undique classis

Convocat heroas, quos est affatus et inquit:

"Cernite, nobilitas, quam sit temeraria virtus

Ista ducis Veneti, modica qui classe suorum

580

Obvius ad pugnam, qui simus nescius, exit.

Forsitan ad Grecos iam se pugnare putabit,

Quos solet innumeros minima prosternere gente.

Ignorat vires nostras, qui cedere duris

Nescimus, reliquas gentes qui more leonum

585

Vincimus et non est nobis durabilis hostis.

Non opus est verbis, sed facto. quisque paretur,

Exigit ut bello navali pugna parari.

"Possumus hos nostris includere nempe galeis

Et superare brevi momento. cernite paucos.

590

Ite, viri fortes; gladiis exsolvite pugnam,

Exigite ut noster genitor vos laudet et illum

Letificet vestra victoria reddita pugna".

Collaudant iuvenem cuncti redeuntque parantque

Bella viri et celeri deducunt remige classes.

595

Ergo ubi vicinas iam se videre galee

Et poterant iaculis iam se contingere missis,

Classica que tonitrus superant, hinc inde per omnes

Insonuere rates. mox primam spicula pugnam

Committunt mittitque truces ballista sagittas

600

More nivis dense, sed puppis prora ducalis

Ocius it rostroque ratem concussit Othonis

Sic alie properant et conclusere galeam

Moxque catenatur ferrisque tenetur aduncis

Vndique, qua summi steterant insignia pili,

605

Celsa ratis, quam clarus Otho comitesque regebant.

Tunc Veneti calcem iaciunt et spicula mixtim,

Hostibus obfuscant oculos et vulnera figunt.

At se Germani, quamtumvis capta valebat,

Defendunt iaculis. tandem dux primus Othonis

610

Insiliens puppi donato fulminat ense

Hos hac hos illac sternens, nec substinet ictus

Bractea thoracis, nec texta subucula ferro.

Nobilitas Venetum, quorum sine nomine prolis

Nullus erat, puppi simul insiliere ligate

615

Non veriti longis Germanos comminus armis.

Hos equidem subeunt cedunt superantque necantque

Inque brevi morula puppis tutore relicta est.

Solus Otho victe restabat parte galee

Defendens vitam gladio, quem regius ortum

620

Esse docebat honos regali sanguine. tunc dux

Vt pius ad iuvenem sic, blanda voce, profatur:

"O invenis, miserere tui, miserere parentis,

Te quoque conserva vite mortemque releges,

Arma procul iacito, nobis te redde: manebi

625

Nos pene illesus. socios in cede iacentes

Aspice teque velis diuturne reddere vite".

Audit ut Otho virum, gemmis auroque notavit

Esse ducem, gladium posuit, se reddit et, armi

Exutus, caute servandus traditur hostis.

630

Mox, aquilis stratis et victa puppe, recedunt

Perque alios hostes gradiuntur fulminis instar,

Quaque sacri Marci veniebant signa repente

Hostes aspectu solo vincuntur, ut ipse

Pugnaret: certe pugnabat numine Marcus.

635

Hosque sui capitis privatos robore tantum

Terruit ipse dolor ne pugne tela moverent

Nec fugerent. labor unus erat concidere victos

Alterius partis. prebebat robora princeps

Ipse suis tingens hostili sanguine ferrum

640

Quosque ferit sternens. ut stans halietus in alto

Aere suppositas descendens percutit unam

Et reliquas perterret aves, sic inclitus ille

Dux Venetum peragrans inimicas undique puppes

Omnes terret, at hanc quam contigit ipse carinam

645

Disicit et validis exterminat ictibus illam.

More sui Venetum ducis omnis turba per hostes

Irruit et tinctis cedit mucronibus illos.

Quid moror? Imperii paucis exercitus horis

Obruitur pauceque fugam tenuere galee.

650

At pia cura ducis Veneti legit undique cesos

Immissosque neci tumulandos misit arenis

Captivosque leves iussit deducere classes

Compedibus vinctos et nudis pene lacertis.

Preterit illa dies et clara nocte labori

655

Non cedunt revocantque suas tunc signa galeas

Hostilesque iubent paucis precedere remis.

Excubie vigilant, puppes captasque suasque

Observant noctu. reliqui sumpsere quietem.

Alta ducis probitas, vinclis Othone solutis,

660

Hunc miserata dedit propria residere galea

Primates inter Venetos custode propinquo.

Et iam tempus erat Phebum quo mitis hirundo

Nuntiat ad celeres cursus aptare quadrigas,

Cum reditus castris portendit buccina signum.

665

Incessu remeant docto. quis credere possit

Triginta bis tot captivas ducere puppes

Imperii? reliquas consumpserat unda vel ignis

Vel fuga servarat, summum quod pandit aperte

Pro Venetis pugnasse Deum typicumque leonem.

670

Non ingrata fuit Venetorum muneris huius

Immo pio gens ista Deo pro munere grates

Innumeras tribuunt tanti quoque digna patroni

Munera promittunt templo, que postmodo leti

Solverunt, sua dona sue solvere marite.

675

Iamque propinquabant Nicolai litus ad amplum,

Quando procul Veneti proprias remeare galeas

Excelsis videre locis et nare per altum

Aera vexillum Marci novere beati,

Vnde tamen tot tot contundant equora classes

680

Mirantur, donec hostes didicere subactos.

Tunc omnis Venetus venientibus obvius ivit,

Tam mulier quam vir, terra pelagoque galeis.

Vna dies ierat, tamen hi velut annus abisset

Viserunt sese gaudenti fronte propinqui.

685

Omnibus applaudunt, domino reverentia maior

Adicitur quam si vel sanctior unus adesset.

Ergo ubi telluri iam descendere, verendus

Obvius itque pater sacrasque recepit in ulnas

Ipse ducem, referens: "salsi bene veneris ipse

690

Rite maris dominus". cui traditur annulus auri

Pontifice a summo, quo dux mare sponset habendum,

Vt vir habet sponsam. tunc primum dux mare iacto

Sponsavit tereti magnis in fluctibus auro

Idque duces reliqui fecerunt omnibus annis.

695

Nam mare sic sponsant, Dominus qua scandit ad altos

Luce polos. eadem lux est qua tradita grandis

Ecclesie Marci fuit indulgentia summi

Munere pontificis, nam si quem penitet et sit

Confessus vere, Marci quoque limina sancti

700

Visitet, hic pena culpaque resolvitur omni.

Ergo ubi sponsavit mare dux, exercitus omnis

Ad proprias rediere domos. captiva locatur

Carceribus variis gens ut custodia poscit.

Duxque patri sancto magni dans munus honoris

705

Captivum, Frederice, tuum concessit Othonem.

Ille, velut decuit, conclavi clauditur apto,

Non sine custodum tamen aut consorte clientum.

His ita compositis sunt gaudia magna per urbem,

Vndique divini iuvat hos victoria doni.

710

Rumor ut adversus Frederici contudit aures

Bellorum, sua gens captiva occisaque fertur

Et captivus Otho, proprii pars Optima cordis,

Non lacrimis oculos, non pugnis pectora vexat,

Ast animo forti simulavit gaudia vultu

715

Hortatusque suos fieri solatia mandat

Et cordis leta celari fronte dolorem,

Multa minans hostique necem Venetisque ruinam.