carmen contra Ferrariam in recessu papae Eugenii

Testo base di riferimento: D. Manzoli, 2000

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


Laurenti, nisi nos omnis facis illico Tuscos

      Et trahis, in mediis ecce perimus aquis.

Nonne vides quot sunt hic undique et undique mortes,

      Hic ubi Romani principis aula sita est?

5

Omitto pestem, caecas sine fine tenebras,

      Et taceo hoc hominum Ferrariense genus,

Non etiam narro carnum macilentia frusta,

      Quas canis horruerit, quas lupus horruerit,

Et talpis similes pisces et livida vina

10

      Et vanos ignes et mala multa simul:

Quae magis humanae res est inimica saluti,

      Quam tali vino mergier usque gulam?

Vt nemo dubitet Stygias has esse paludes,

      Praeter tristiciam, quid sapit ista palus?

15

Florentes populi Tusci, florentiaque arva,

      Florentes colles, quid nisi porta Iovis?

Illuc ire, illic demum consistere mens est,

      Et volt Eugenius maximus ipse patrum.

Tu tamen auriga es, tu dux datus aethere nobis:

20

      Te decet hoc munus, te petit iste labor.

Perge <perinde> magis nec te via devia tardet,

      Vel si quis circum forsitan hostis adest.

Qui virgam Moysi caelestiaque arma paravit,

      Ille tibi virgam praesidiumque paret.