Ugolino Verino carmen de Christianae religionis felicitate

Vgolini Verini carmen
de Christianae Religionis ac Vitae Monasticae foelicitate.
Ad Hieronymum Ferrariensem,
theologum Ordinis fratrum Praedicatorum insignem

 

Ducere tranquillam qui vult sine crimine vitam

Exortemque mali, coelumque in fine mereri,

Mortales contemnat opes, totumque recessum

Religionis amet, Christo duce et auspice Christo.

5

Inclyta victoris Crucifixi signa sequatur,

Armatus clypeo Fidei, spe certus, et ardens

Igne Dei; deserta petat, portumque salutis

Obscurum quaerat sylvis frondentibus antrum,

Aut munita petat sacris coenobia turmis;

10

Colloquio ut Christi foelici mente fruatur.

Quis tam mentis inops ut terram praeferat astris?

Praeponat vitae ut mortem, lucique tenebras?

Contemptoque Deo (qua maior abusio nulla est),

Aut hominem, aut fulvum longe plus diligat aurum?

15

Omnia labuntur montani fluminis instar;

Stat nihil in terris, fugit irreparabile tempus,

Nec revolat delapsa dies. Cuncta orta senescunt,

Aucta cadunt; fibrae caprificum marmora rumpunt,

Praefixusque manet ruituras terminus urbes;

20

Aedificata altis miranda palatia saxis,

Quae mox sunt alios aliosque habitura patronos,

Aut belli evertet rabies aut longa vetustas

Delebit: mortale nihil durare videmus.

Solus homo aeternus, coelestis Patris imago,

25

Non humilem prono despectat lumine terram,

Suspicit erecto radiantia sydera vultu;

Affectat coelum, superisque asciscier oris:

Nanque plagae aethereae civis non incola terrae est.

Quare age, quisquis ades, fallacis desere saecli

30

Illecebras: dulcis saevo latet esca sub amo.

Ah miser, ignoras quis te deceperit error!

Tunc magis insidias timeas cum blandior hostis.

Occupat extremus pereuntia gaudia luctus.

Improba mortifero nunquam sine felle voluptas.

35

Foelicem reddit nullum invidiosa potestas.

Plerumque ante diem non sicco funere Princeps

Occidit; innumeris vexatur vita tyranni

Tormentis: nunc ense cadit, nunc gemmea perdunt

Pocula, nunc atro Phasis maculata veneno

40

Hunc perimit; famulumque manus vel perfida coniunx

Strangulat, et vitam celsa deponit in arce.

Quem Darii armatae timuerunt mille phalanges

Securum imbellis pincernae dextra necavit:

Cui non unius spatium suffecerat orbis,

45

Sarcophago iacuit parvo, dominator Eoum.

Heu heu, cur miseros invasit tanta phrenesis,

In nemorum dorso securi ut carpere somnos

Vicino possint serpente? et naufraga rursus

Audeat Euripum nullo terrore carina,

50

Scyllaeique freti fluctus transire tremendos?

Surgite, quis somnus, quae vos lethargica pestis

Opprimit, ignaros coeli vestraeque salutis?

Brutorum tellus, nobis est mansio coelum.

Sordescat terrestre solum, stabulumque ferarum

55

Linquamus pecori; stellantis gemmea coeli,

Post obitum, electis mansuro regia muro

Angelicas inter dabitur sine fine cohortes!

Illic aeternam turbabunt nulla quietem

Classica, tumque aberunt morbi tristisque senectus,

60

Et metus et quicquid patitur mortalis egestas.

Aurea sydereos cingent diademata cives.

Nullus in aethereo servus famulatur Olympo:

Sunt reges omnes, nullo discrimine sexus,

Matres atque viri: merces est omnibus una,

65

Visio clara Dei. Meritis sed gloria dispar.

Cui charitas maior, qui legem impleverit omnem

Limpidius cernet qui cernit cuncta videntem,

Celsior assistet iuxta subsellia Christi.

Non mihi si totidem linguis mille ora sonarent,

70

Vix minima exprimerem coelestis gaudia vitae.

Quod si parva suis promittunt munera reges

Terreni famulis, quae dant si iussa sequantur,

Tunc videas alacres nullum evitare laborem.

Ille opifex mundi, qui nos et cuncta creavit

75

Ex nihilo, si parva iubet, si magna rependit

Praemia, tum iustis horrenda piacula poenis

Expendit. Nulli peccatum impune peractum est.

Cur ita tam segnes homines praecepta facessunt

Iusta Dei? Num parva fides et prona libido

80

Mortalis vitae certissima causa ruinae est.

Ipse Deus nobis regnum promittit Olympi,

Et dubii haeremus! Quid Christo maius habetur?

Nec quisquam maiora suis dat praemia Princeps

Militibus; sed opus durum tolerare laborem,

85

Nec trepidare metu, Christique relinquere castra,

Si quando ut tigris violentior urgeat hostis.

Audaces fidosque Deus fovet, odit inertes.

Non decet imbelles equites timidasque phalanges

Invicti esse ducis: capiti sint consona membra.

90

Inclyta coelestis sequitur qui Principis arma

Effugiat miseri damnosa negocia saecli.

Victor ut extremos premeret velocius Indos,

Ingentes praedas Amonius igne cremavit.

At Christi invictus miles, ne pondera rerum

95

Impediant volucres cursus, animumque retardent,

Nudus opum aethereis audacter militet oris.

Sirenum elusit cantus Laertius aure

Occlusa, et dirae vitavit murmura Circes.

Tu quoque claude aurem, irrepit si blanda voluptas,

100

Astuta vel te Daemon tentaverit arte.

Nemo picem tangit qui non turpetur ab illa.

Vna salus certa est: domibus rebusque relictis,

Amplecti vexilla crucis; lacrimisque parentum

Neglectis, ad tutum religionis asylum

105

Confestim properare pium est. Mora nulla retardet.

Non hoc sicariis nascentem ut Romulus urbem,

Sed Deus electis posuit munimen et arcem;

Quam nulla evertent bellantis Daemonis arma.

Proinde metum ponas, velox sacra templa subito.

110

Quicquid dulce fuit quondam vilescat amore

Aeterni Regis, qui te dilexit ut ipsum

Diligeres solum (humanos Deus induit artus,

Vt te divina vestiret carne beatum);

Qui nos captivos tam grandi a foenore solvit,

115

Debita nostra luens pretioso sanguine fuso.

At nos vecordes defosso incumbimus auro,

Transversosque tenet fallacis gloria fuci.

In Venerem hi putres mentem cum corpore perdunt.

Surge, homo, quid cessas? currunt non segniter horae,

120

Pullaque iam tetricae confringunt stamina Parcae.

Rumpe moras, nigris nox vecta per aera bigis,

Apportat tenebras: dum lux est, ire necesse est.

Surge homo, quid dormis? pulsat tua lumina Christus,

Et tecum coenare cupit; sed fercula manda

125

Vultque assam carnem, cristallina pocula nullis

Deturpata notis. Scopis pavimenta nitescant,

Nec turpes tecto suspendat aranea capses.

Nauseat ad minimam sordem, super omnia laetos

Exquirit vultus, odit refugitque coactum

130

Servitium et tardum. Rari, fugiente senecta,

Placavere Deum: qualis tibi vita peracta est

Exitus esse solet. Sed nulli crastina lux est

Cognita: perpetuo claudes tua lumina somno,

Cum minime reris. Stultum est: Non ista putaram,

135

Dicere. Rumpe moras, Christi coenobia quaeras.

Hac inquam tutus fraudes vitabis in arce.

Mille nocendi artes crudelis repperit hostis.

Noctes atque dies nostram, vigil, ense salutem

Aggreditur, spiratque atrum velut hydra venenum.

140

Non habuit (rebus volumus si credere fictis)

Corpore tot vigiles oculos iunonius Argus

Pernitiem in nostram quot servat pervigil hostis;

Nec tot achaemeniis armatur turma sagittis

Parthorum, instructis si quando exercitus armis

145

Persarum horrendis populatur caedibus urbes,

Quam quot Christicolum fixit praecordia telis.

Tutius aestiferae Lybies deserta peragres,

Quam si migdoniis habites suffulta columnis

Atria; sis conviva frequens et Caesaris hospes.

150

Oportuna magis tunc est occasio fraudi.

Nullus, crede mihi, labor est superare iacentem,

Vndique cum strident crebris hastilibus aurae.

Non habet unde suos humeros tueatur inermis,

Sopitum vigil, incautum cum providus urget.

155

Non secus exagitata fame fremit horrida tigris,

Nocturnusque lupus mandram circumdat anhelis

Faucibus, ut vacuus saturetur sanguine venter,

Quam nostram horrendo caedem disquirit hiatu

Aeternumque obitum spirat feralis Erymnis.

160

Sed quae tam stolidas cepit vecordia mentes,

Finis ut obliti nostri dulcisque quietis,

Quid sumus ignari, unde sumus quorsumque creati,

Vt spreto coeli regno, peritura sequamur?

Quaeruntur tristes per mille pericula nummi,

165

At dulcis nullo praesto est discrimine Christus.

Exhibet hic vitam, funesta pecunia mortem;

Et nullus Christi servus reperitur egenus.

Nam servire Deo, regnum quis nesciat esse?

Vincit opes Craesi qui crimina vincit, et optat

170

Dissolvi ut Christo superis copuletur in astris.

Rumpite segnitiem, iuvenes, dum tempus habetis.

Poeniteat scelerum, non expectanda senectus.

Incertus cursusque brevis, breviorque voluptas,

Cuius poena comes saepe est ut corporis umbra.

175

Currite securi ad Christum; dabit ille libenter

Criminibus veniam, gremio fovebit aperto.

Reiecit nullum nisi se reiecerit ipse.

Pro nobis pia Mater adest, atque ubera Nato,

Filius aeterno monstrat sua vulnera Patri;

180

Et dubitatis adhuc veniam deposcere culpae?

Non ita gavisus genitor, si filius exul

Ad patriam redeat quem iam cecidisse putarat,

Quam Pater omnipotens coelique exercitus omnis

Exultat, veris lacrymis si viderit unum

185

Poenituisse suae culpae, et delicta fatentem.

Ne timeas gennam; nam, Christo auctore, paratur

Gloria dilectis. Dantur maiora labori

Praemia, maiori nec crescit foenore census.

Eia age, rumpe moras, dominumque amplectere Christum.

190

Quid loquor? humano nobis est sanguine frater.

I nunc, et dubita quo nos tueatur amore.

Quanta Dei est pietas! aeternus et unicus heres

Cum foret, heredes voluit nos esse secundos:

Sint autem. Ingratos si senserit esse rebelles,

195

Rescindet tabulas; aliis sua regna relinquet,

Si testatoris fuerit despecta voluntas.

Nunc gustate, precor, coelestis pocula mensae,

Quam dulce est servire Deo, quae gaudia nullis

Mixta malis capiat qui religionis ad arcem,

200

Confugit, saecli rebus post terga relictis.

At prodest liquisse nihil, si pectore rursus

Saevit opum sceleratus amor: quae mortua mundo

Viva Deo mens est. Gustato nectare Christi,

Vel semel, uva tibi cretensis fiet acetum.

205

Hanc Sammaritae Iesus promiserat undam,

Angelici quotiens inter convivia coetus

Religionis erunt; quin sacrae ad pabula mensae

In medio conviva Deus discumbet, et una

Colloquium summis coeli de rebus habebit.

210

An sacra mentitur divinae pagina chartae?

Ipse adero, dixit, de me si sermo duorum

Verba facit. Quanto Cleophas ardebat amore,

Dum Deus occulta peregrinus imagine carpit

Vna iter, ac veteris retegit sacra mystica legis!

215

Quid fore, si plures gluten charitatis in unum

Iunxerit, et Christi laudes uno ore sonabunt,

Credendum est? quibus ambrosiis, quo nectare mentes

Imbuet? aeternae prima est haec arra salutis.

Sin vos nulla movet coelestis gloria regni,

220

Terreat at saltem iusti sententia Regis.

Quicquid agam, pavidis semper tonat auribus horror

Temporis extremi, crebrisque tremoribus imo

Depressa aequabunt umbrosas culmina valles,

Astrorum lunaeque nitor tunc fiet opacus.

225

Pallescent solis radii lucemque negabunt.

Bella famesque prement miserandis caedibus urbis,

Cum pecus atque homines consumet tabida pestis.

Bellua nascetur peior serpentibus afris;

Antichristus erit, vas perditionis iniquum.

230

Execranda lues divinae legis, et annos

Tris mensesque ferox senos populabitur orbem;

Virgigenae donec sternatur fulmine Iesu.

Omnia mox diris ardebunt oppida flammis,

Quae nunc tam vano surgunt constructa labore.

235

Atque ubi nil reliqui coelestis fecerit ignis,

Descendet Iudex cum maiestate tremenda

E coelo, nec longa dies, clangore tubarum,

Nos ad iudicium vallem glomerabit in amplam.

Obvia pars altum rapiemur in aera Christo.

240

Integra rescissis prodibunt ossa sepulchris,

Tartareisque animae tristes revocentur ab umbris;

Corporibusque suis iunctae formaeque priori,

Sceptriferi stabunt ante ora minantia Christi.

Tunc manifesta legent cuncti sua crimina, tunc se

245

Quisque reus poenas aeternas teste mereri

Asseret, et veniae prorsus locus omnis ademptus.

Iustitiae tunc tempus erit. Procul ite nephandi,

Formidanda Dei maiestas dicet, in ignem

Aeternum; coelique pios adducet in arcem.

250

Non haec finxerunt veteres mendacia vates,

Nullaque tartareos commenta est fabula manes.

Veridico at nobis Deus haec praenuntiat ore.

Dum veniae est tempus, dum libera nostra voluntas,

Dum coelum virtus, pariunt dum crimina mortem,

255

Quaeramus summi vestigia tuta magistri.

Quicquid mortale est Christi spernamus amore.

Blanda serenati fugiamus murmura ponti.

Religio est tranquilla quies portusque salutis .