1. ad Caesarem
Accipit Oceanus septena per ostia Nilum
Nec minus exiguo quicquid ab amne fluit.
Sic tibi dent alii, quanto decet ore, libellos
Teque deum cithara fertiliore canant,
5
At mea te minimo fumo veneretur acerra
Et placeant agni non minus exta bove.
2. ad libellum
Nunc iterum veneranda, liber, Palatia cernes
Nec manibus forsan reiciere dei.
Si qua refers passim non sanctius ore iocoso,
Virginibus teneris aspicienda minus
5
Et quae Cecropia caruissent laude sub arce
Nec bene sunt Latio digna supercilio,
Omnia sub rigidis abigat censura lituris,
Virgineam ut castus ingrediare domum.
At minus ex aliqua fueris si parte pudicus,
10
Censurae subitae crimen habere refer.
3. ad Glaucum
Dum sequitur celeri choreas Entilia passu
Et leviter saltu iactat utrinque pedem,
Collecti in nodum sensim cecidere capilli
Collaque sub niveis delituere comis.
5
Quae fuerit lapsi quaeris iactura decoris
Aut quid profuerint tempora culta prius:
Quae formosa fuit tantummodo credita cultu,
Incepit lapsis gratior esse comis.
4. ad Coluscum
Nunc te palliolo tegis, Colusce,
Nunc erras tunicis superbus albis,
Interdum Tyriis nites lacernis,
Interdum trabeis togisque pictis.
5
Sic pannos varias die sub omni
Et non, est habitus tibi perennis,
Idem sed tamen omnibus diebus
Sunt mores tibi pessimo, Colusce.
5. ad Echinum
Dum puer ingenuas artes ediscere differs
Innumeros menses et superesse putas,
Improba venturos tibi iam mors auferet annos
Coget et ad Stygios te properare rudem.
5
Poplitibus teneris non parcit dira sororum
Et quem constituit servat, Echine, diem.
Sic tibi sit, moneo, tempus pretiosius auro,
Cuius in arbitrio singula lege pari.
6. ad Probum
Quod sileat semper tanquam lapis esset Opheltes,
Quod superat picas garrulitate
Quod nihil hic loquitur, nimis ille, in dispare facto
Ambo odium populi par meruere, Probe.
7. ad Card. Papiensem
Si veneranda rudis liber ad Palatia tendit
Nec timet augustis auribus esse gravis,
Non ego nescivi nec sum tam mentis egenus,
Conveniunt tanto qualia dona deo,
5
Sed mihi nota fuit placidae clementia mentis,
Illa meo iussit pectore abire metum.
Quis credet? Bonitas tua me peccare coegit,
Si scelus indigna est mittere dona tibi.
8. de passere Silviae
Quot fletus moriens Catullianus,
Tot risus habeat, iocos, cachinnos
Vivens passerulus meae puellae.
Nam cum sit solitus sua valente
5
Hera perpetuum melos movere
Et mecum cavea libens iocari
Ac parvo digitos fricare rostro,
Nuper non caput hinc et inde versat,
Non aegram dominam canens salutat,
10
Sed maestus cavea silet, quiescit.
Illinc non pedibus nec ore pendens
Torquetur dominae dolore passer
Maeretque immeritum notasse febrem
Vultum, purpureo prius colore,
15
Qui vicit roseae deae quadrigas.
Crudeles superos miser vocaret,
Si linguis volucrum daretur usus,
Quo possent hominum referre voces.
Tam bella domina nefas carere
20
Ducit passerulus morique mavult
Et tegi pariter sepulcro in uno.
9. ad Caesarem
Cum tua sustineat regalia fercula mensa
Qualeque nec stillant prela Falerna merum,
Saepe tibi ponunt silvestria pruna ministri
Rustica quae nec sint, sed quia rara placent:
5
Et mea sic aliqua poterunt novitate placere,
Plurima sint quamvis nobiliora tibi.
10. ad Creticum
Vilia cum donas, tunc plenas, Cretice, corbes,
Tunc mittis lances, cum pretiosa mihi.
Hinc cupio mittas mihi semper, Cretice, lances,
Plura licet corbes munera sustineant.
11. ad Lucullum
Infidos alios tibi, Luculle,
Non est quod doleas fuisse semper,
Cum nulli fueris fidelis unquam.
12. ad Caecilium
Radices herbaeque Lupi domicenia cum sint
Et careat totis mensibus igne domus,
Cum iaceat gelidus sine plumis tempore quovis
Vixque rudes paleas stragula trita tegant,
5
Sordidulis thalamum cum velet aranea telis
Et leviter digito scrinea tacta sonent,
Rides quod tunica, quam mendax tinxit ahenus,
Vndique per populos conspiciendus eat.
Cum tu sumen edas, perdices, ostrea, rhombos
10
Assiduo et caleat nigra culina foco,
Pocula cum tingant crystalli vina Falerna
In plumis iaceas purpureoque toro,
Te Lupus irridet gelidis errare lacernis
Quodque tua est pecudis tincta colore toga.
13. ad Cardianum
Cum tussis loquerisve, Cardiane,
Si te non video, puto Gigantem,
Cum sis vel puero minor bilustri:
Qua grandis potes omnibus putari,
5
Ocello tibi carior sit auris.
14. ad Lupercum
Saepe cibo dominae catulum reticere coegi,
Prodita latratu ne mea furta forent.
Quin etiam pastis feritas deponitur ursis
Escaque difficiles lenit amica lupos.
5
Cum Carolo cenas turdos, mullos leporemque
Ac bibis annoso condita vina cado,
Non tamen ipsius vitium narrare, Luperce,
Desinis et mores enumerare malos.
15. de Perilla
In latus faciem Perilla vertit,
Solo prospiciens procos ocello.
"Cur - quaeris - quoniam Perilla lusca est".
16. de Carphinia
Annuit et renuit capitis Carphinia nutu,
Si qua petit cupidus nocte dieve procus
Verbaque nulla movens tacito silet usque palato,
Ne vitium blaesi sentiat oris amans.
17. ad Tacitum
Cum foliis dubiis et longo stipite crescit
Radicesque minus altius ornus agit,
Funditus exiguo quovis divellitur Austro
Et ruit incassum pondere pressa suo.
5
Sic cecidit subito, nulla radice retentus,
Rumor qui vatem dixerat esse Magum.
18. ad Baptistam rusticam
Baptista, montis gloria Belluli
Nec digna vitam ducere villulis
Tectis, Minervae perita
Ruricolis melius per artes,
5
Frondes virentes aspice ut arbores
Postquam dederunt, floribus emicant,
Tum poma mittunt colonis,
Mitia cum fuerint legenda,
Certo racemos tempore colligunt,
10
Putres ne ab ipso palmite decidant
Vsuque nullo cadentes,
Quas genuit, fleat arbor uvas.
Sic et comosis undique frondibus
Spirante fulsit vere Favonio
15
Stipes tuus, pernitentes
Tum peperit posuitque flores,
Nunc poma ramos mitia degravant
Vltroque carpi protinus appetunt,
Ipsos sequuntur fugaces,
20
En, digitos cupiuntque velli.
At si resistes, praeterient dies
Et te senectus sordida circuet.
Nunc, qua potens nunc, favilla
Non tibi, non aliis placebit.
19. ad Chlorim
Commendo tibi Cosmici tabellam,
Commendo tibi Cosmicum poetam.
Quem tu, si sapis, tuo parenti
Aut si quid tibi carius parente,
5
Praepones, etiam tuis ocellis.
Nam quid candidius beatiusque
Vatis molliculo putas amore?
Is te versiculis suis beabit,
Is aequam faciet subinde divis.
10
Et te fulgidulos habere ocellos
Et te candidula valere forma
Et te lucidulo colore dicet,
Crines aureolos tuos vocabit
Et quae pars superest eburna fiet
15
Corporis tibi, Cosmico volente.
20. ad Asclepiadum
Est nihil in cunis senio seu ponere vitam,
Cum tibi sit nulla mors fugienda via.
Sed bene non nihil est vita decedere ab ipsa
Namque aliquid superest exsequiasque fugit.
21. ad Glaucum de Archesilao
Qui modo malus arcuum magister,
Nunc est causidicus malisque tantum
Causis asseritur suis patronus,
Quam malus fuit arcuum magister.
22. ad Archesilaum
Saepe lupo raptas pecudes vorat ipse Molossus
Praesidiumque gregi non minus hoste nocet.
Tu quoque Corvini causam defendis, at ille
Dat tibi divitias, iugera pauca, suas.
5
Te sine quam tenuem causam perdiderat ille,
Sed sibi pars etiam nunc superesset agri.
Tu facis, ut causam teneat, sed perdat agellum.
Vtilius quare succubuisse fuit.
23. ad Glaucum
"Quod petis hoc habeas" - dixisset sponte Lupercus,
Si subito potuit sponte dedisse quidem.
Sed totiens petii, quod iam non sponte, coactus
Assiduis precibus, quod dabit, omne dabit.
24. ad Leonicenum
Languores varios levans Machaon
Infirmis aliis parat medelam
Non unam et variat salutis artes,
Ad pestes quotiens novas vocatur.
5
At laudes nivei Luperciani
Quovis Gellius audiente narrat.
Has dicit pariter bonis malisque
Et servis dominis satellitique
Ac regi, pediti, duci, colono
10
Et civi, illepidis simul venustis,
<In> cunis pueris, togis severis
Et canis maribusque feminisque.
25. ad Probum
Ad Probum
Vt Tyria in popu1o procedam sindone cultus
Luceat et circum sardonychata manus,
Vendere sollicito suades me verba clienti
5
Inque foro trepidi dicere iura rei,
Tu tamen exerces numerosi fenoris artem
Et fieri dives vis sine lite, Probe.
26. ad Hiulcum
Pelle merum fracta si quis committit, Hiulce,
Insanum certa se ratione probat.
Et tibi non grato quisquam si munera mittit,
Multiforis cribris credere vina potest.
27. in cervam pictam
Tam similem verae cervae me pinxit Apelles,
Vt similis vivens sit mihi cerva minus.
28. ad Lucidum
Cum sis lucidior manu Lyaei,
Sponsae candidulis Iovis papillis
Et vultu Veneris comaque Phoebi,
Bellorum clipeo deae corusco,
5
Dictynnae pharetra colentis umbras,
Vasti lumine fulgido Cyclopis,
Gemmis Oceani marisque rubri,
Squama pisciculi cavisque conchis,
Guttis Heliadum, nitore gummi,
10
Auro casside pallido micante,
Splendenti gladio, thorace levi,
Astrictis Borea furente lymphis
Et terso digitis diu metallo,
Saxis Phidiaca manu politis,
15
Apellis tabulis, nitente fonte,
Intactis violis rosisque primis,
Pomi cortice, vasculis eburnis,
Mollis deliciis simul puellae
Et vitro speculi, dedere nomen
20
Quam belle tibi Lucido parentes.
29. ad se ipsum
Astrologus fatis natum me dixit amicis
Et bona praemonuit multa futura mihi.
Non ea proveniunt, sed quod non vidit in astris,
Afficior multis nocte dieque malis.
30. ad Cicutam
Non multis studeat placere, quisquis
Vult dici lepidus suis libellis.
Tu nulli penitus places, Cicuta,
Credo, sis lepidissimus poeta.
31. de se ipso
Callimacho fortuna brevis fuit usque, sed heu heu,
Quae iam parva fuit, incipit esse nihil.
32. ad Glaucum
Inter continuo ambulat peritos,
Dum doctus rudibus cupit videri
Et parvos socios Cicuta ducit
Et maior sibi creditur Cyclope.
5
Sed non fit socius tamen peritus
Pygmaei brevior Cicuta planta.
33. in simulacrum marmoreum
Quid mihi marmoreis manibus gestare libellos?
Corde caret pectus usus et oris abest.
34. ad Candidum
Crimen inest Cauno, simplex quod fallitur usque;
Candide, tu fallis et tibi crimen inest.
Ille sibi tantum, multis sed inutilis es tu,
Hinc odio dignum te graviore putant.
35. ad Candidum
Quem carum dicas, non est tibi notus in urbe
Nec qui te carum praedicet esse sibi.
Cum te nullus amet nec ames tu, Candide, quemquam
Deterior nulla est conditione tua.
36. ad Tuccam
Tucca, manum summam suades imponere nugis
Quaeque canam monstras fortia facta ducum,
Non tamen ostendis sumpti mihi lucra cothurni
Quisve meo calici iunget Alexis aquam.
5
Si nihil ingenuos prodest celebrare triumphos,
Est satius quae me scribere, Tucca, iuvent.
37. ad lectorem
Assiduo pretium quodvis corrumpitur usu
Vnaque non semper dentibus esca placet:
Sic quater et totiens nugas si legeris istas
Et repetes totiens, lector amice, puto,
5
Taedia tu tandem dices afferre legenti
Et lepidas spernes fessus ineptiolas.
Quo magis ut placeant, aliis ieiunus inhaere
Et mea post epulas vinaque multa lege.
38. ad Dindimum
Interdum magni subeunt magalia reges,
Non ideo parvi conditione loci.
Corpore in exiguo maius quam dicere non est,
Dindime, non miror, si manet ingenium.
39. ad Celerem
Mellitas epulas cucurbitarum,
Quis segnem poteras movere gustum,
Foedavit Celer, improbus minister.
Nam dum vult lepidus nimis videri
5
Vrbanus nimis et nimis venustus,
Coniunxit xenio iocos amaros
Et fel Cecropio addidit liquori.
Hinc nullas tibi gratias habebo,
Ni tantum mihi mellis ante mittas,
10
Quantum munera fellis attulerunt.
40. ad Glaucum
Si timet acceptam quisquam deponere vitam,
Munera naturae nesciet ille suae.
Quod natura iubet, vacuum decet esse timore,
Nam timor hic vitae commoda multa rapit.
41. de Lysippo
Hostis blanditias amat Lysippus,
Fastidit patrias monitiones.
Insanum merito vocant Lysippum.
42. ad Pamphilum
Cum tibi sit nihilum modicum seu, Pamphile, cordis,
Seu nihil aut prodest bibliotheca parum.
43. ad Titum
Capra, pecus, vitulus depastas ruminat herbas,
Vtilis ut ventri sumpta sit esca magis,
Nec cibus is prodest, subito quem guttura reddunt,
Sed quae sunt stomacho fercula cocta diu.
5
Conditio est eadem scriptis, Tite, Callimacheis,
Lecta tibi ut placeant, sed repetita iuvent.
44. ad Caesarem
Non ego depositis videas gravioribus opto,
Quas mea Musa tibi dictat, ineptiolas,
Nec puto ducatur vacui tibi temporis hora,
Credita nam rerum portio magna tibi.
5
Fercula sed postquam removerunt prima ministri
Et properant celeri ferre secunda pede,
Has poteris nugas anima percurrere sola
Atque aliis horti iungere poma mei.
Quodsi tunc etiam parvis tua cura negatur,
10
Haec tibi, quae misi, somnia vana puta.
45. ad Aulum
Quod bonus Corydon malus videtur,
Nulli profuit obfuitque nulli.
Aule, quod malus optimus videris,
Nulli profuit obfuitque multis.
46. ad Barotium
Non mihi tanta meae fuerat fiducia Musae
Tanta nec est tenuis credita fama lyrae,
Auribus ut doctis etiam placuisse putarem
Et tibi, quae canerem, carmina grata forent,
5
Divitis interdum sed rustica fercula mensa
Sustinet et dulci gratior unda mero:
Hac ratione tibi, studio meliore remoto,
Forte minus nugae displicuere meae.
47. ad Dindimum
Scribis et, ut scribam, mihi semper, Dindime, dicis,
Fers tamen ex scriptis praemia nulla tuis.
Est nihil aut modicum scribendo perdere verba,
Tempora cum chartis perdere non modicum.
48. ad Probum
Cum voces totiens Calliope mea
Incassum societ lyrae,
Cur ponam sterili semina litore,
Poscis nunc etiam, Probe.
5
Non spe sollicitor muneris aurei,
Ingratum referens Lycam,
Sed narrare meae facta puellulae
In ripis Zeruli placet,
Vt me basiolis ipsa beaverit,
10
Risu, blanditiis, iocis.
49. ad Nestorem
Quot ver liliolis rosisque fulget,
Quot silvis redeunt caduntque flores,
Quot litus teretes habet lapillos,
Quot pisces alit undecunque pontus,
5
Tot rus delicias mihi paravit,
Tot risus, pariter iocos, lepores.
O rus, splendidius beatiusque
Magnis urbibus oppidisque bellis,
Regnis omnibus et domo Tonantis!
10
Tu das cum domina mihi sub uno
Sim tecto et capiam cibos eosdem
Et sermone fruar manusque tangam
Et ludam et prope dormiens quiescam,
Illius satiem decore ocellos.
15
Et tot det mihi basiationes,
Quot nec Lesbia praestitit Catullo.
50. epitaphium avari
Qui iacet hic, vivus nulli bene fecit, avarus.
Mortuus est aliis utilis atque sibi.
51. de spe sua
Exoptata dies aderit tempusque petitum
Et mea iam placidis cymba natabit aquis.
Quam cupio, fessus iam grex requiescet in umbra
Et meus optata gramina carpet equus.
5
Sic mea fata volunt: post mille pericula rerum
Excipiat facilis languida membra quies.
52. ad Caesarem
Si Fortuna meo faciet me vivere voto,
Est animus de te scribere multa tibi;
Si minus, externos invitus quaerere cogar
Atque aliis de te scribere versiculos.
53. ad Paulum
Discipulum nullus meminit vidisse Matonem.
Qua ratione refer, Paule, magister erit.
54. ad Faunum
Quis me carior optimo deorum,
Quis stella regitur beatiore,
Dum ducit ignotas per undas
Et dubios scopulos carinam?
5
Me quidem puero parentis ustae
Nullus carior et deo volucri,
Qui spargit immensum per orbem
Sollicitis manibus sagittas.
En laudat mea Silviella versus,
10
Quos scribo, et niveis suis papillis
Coniungit haud duras tabellas
Meque suum vocitat poetam.
Per me post cineres novissimamque
Lucem non rigidis viris placere
15
Pergestit et clarae susurros
Non nihili putat esse famae.
55. ad Caesarem
Quod multi de te dictant tibi carmina, Caesar,
Maeoniaque audent enumeranda lyra,
Non facit altisonae Musae fiducia nec te
Promeritum superis iungere posse putant,
5
Sed pretium laudis suadet vigilare lucernam,
Nam decus in magnis succubuisse ferunt.
56. ad Caesarem
Quod mea pacato legisti carmina vultu,
Nescio quem rumor dedoluisse refert.
Vt graviore iterum tumeant praecordia bile,
Quae cecini, nullus sit repetisse labor.
5
Dicta minus lepide quamvis, rudiuscula quamvis,
Affirmes placeant et repetita tibi.
57. ad Caesarem
Quem pater aethereus caelo vix circuit orbem,
Exiguis arctat cum color in tabulis,
Tunc brevitas mundi mensuras contrahit omnes
Et propriis errat singula limitibus:
5
Sic quicunque tuas temptat describere laudes
Et tua vult paucis scribere versiculis,
Nititur hic minima tabula perstringere mundum
Inquinat et demens, quem celebrare cupit.
58. de Silvia
Qualis erat, gremio pluvium quae sustulit aurum
Aut quae mendacis tergore vecta bovis,
Qualis olorina facie, quam lusit adulter,
Pulchrior aut talis Silvia visa mihi.
5
Et cycnum falsumque bovem timuique metallum:
Tantum erat aeterno digna rapina Iove.
59. ad Lucullum
"Negasti pedibus meis cothurnum,
At soccum mihi" Silviella "carpe"
Dixit, et teneras colas Camenas.
Hae solaciolum dabunt laborum,
5
His tu molliculos tuos amores
Cantabis, vacuus perenne curis.
Et laeto modicis tibi licebit
Quantum est hominum videre multis
Semper sollicitum diesque nullos
10
Laetis ducere mentibus terendos.
Namque hic fervidulas timet procellas,
Dum merces fragili vehit phaselo,
Hunc solis rapidi favilla torquet,
Ne fruges male praecoquat timentem,
15
Hic caelum piceo colore cernens,
Maturis pluvias timet racemis.
At pastor queritur minus salacem
Esse lanigeri gregis parentem,
Latronum pavidus manus rapaces
20
Per silvas dubias tremit viator.
Nec miles propria quietus exstat
Sorte et se miserum vocans sub armis,
Felicem penitus putat colonum,
Laudat militiam colonus aeque.
25
Sic quivis alium vocat beatum
Et culpat propriam subinde sortem.
At solus nimium superba vitans
Et quae sunt humili nimis repellens,
Quicquid est medium probans, utrisque
30
Exstat candidior beatiorque
Cunctis caelicolis magisque carus.
Is totos poterit notare mores
Naturae et varias vices referre,
Cur nunc se attenuent, subinde crescant
35
Phoebi cornua fulgidae sororis,
Vnde et exoriens dies resurgat
Et qua, cum latitat, cadit sub unda,
Quis frondes prohibet deus perennes
Silvae ne teneant comosiores,
40
Cum larex, hedera ac oliva, myrtus,
Laurus ac abies, cupressus, ilex,
Buxus, iuniperusque ros marisque
Semper sustineant comas virentes,
Iris cur vario colore dicat
45
Venturas pluvias salumque litus
Cur non praetereat Noto furente
Et quantum dubii creavit usquam
Natura, is poterit referre clarum,
Is nec pocula subbibet veneni
50
Et spernet gladios potentiorum,
Nam vitam sibi liberam paravit.
Hoc tu si sapies iter beatum,
Extremum fugiens, utrumque rerum
Carpes et Veneres Cupidinesque
55
Dices molliculis prius libellis,
Aetas dum teneris vacare Musis
Parcet, post gravior canes severos
Versus, quos homines legant venusti".
60. ad Platinam
Aspiciens turpis Veneris committere crimen
Cum bove privignum Popiliana suum:
"Rusticus ingenio superat te, Daedale - dixit -
Artibus et caelis parcere disce tuis.
5
Cuditur incassum mendaci machina ligno:
Sic melius monstrum carnea vacca feret".
61. ad Paliscum
Plumbo sculpsit opus, tuos
Vultus tam simulans optimus artifex,
Quod quicunque laboribus
Confert artificis nunc faciem tuam,
5
Restat quam dubius sibi,
Quis vestrum alterius sumpsit imaginem.
62. ad Paliscum
Virgilius multi fieri voluere, Palisce,
Et tibi versiculos concinuere suos.
Tu multis fieri Maecenas velle negasti,
Cum pretium tulerit nulla Camena suum.
5
Sed sapis atque equitem Tuscum te vincere constat
Ingenio: pretium carminis ille dedit,
Tu pretium non das, versus tamen accipis ultro,
Quo fit habes carmen carminis et pretium.
63. epitaphium Philippi
Dum mergis laqueos struit Philippus,
Vt mergos avido voraret ore,
Mergis in liquidum natavit esca.
64. ad Ligurinum
Quemvis versiculis beas
Et frangis Stygiae robora ianuae,
Cantu restituens tuo
Vmbras corporibus, quae vada livida
5
Nigra transierant rate.
Sic vatis potuit Bistonii chelys
Inferni rabiem canis
Et cinctas Furias tempora viperis
Et quantum est per Stygias domos
10
Tormenti, modulis flectere dulcibus.
Sed magnus citharae labor
Est res ista tuae: vivida concine
Interdum et titulos meae
Componas lepido carmine Silviae.
65. ad Philadelphum
Dum tibi discipulus et erit, Philadelphe, magister,
Non tu discipulus nonque magister eris.
66. ad Platinam
Tu licet Alcinoi dives verseris in horto;
Quam cupida carpens aurea poma manu,
Non ideo spernas celata Cydonia lana,
Qualia pauperior noster agellus habet.
5
Nam tua sunt oculis tantum gratissima poma,
Nostra quidem stomacho luminibusque placent.
67. ad Chlorim
Quid dura fetus dilaceras tuos,
Chloris, tenaci filioli manu
Carpens nitentes capillos
Molliculas genulasque plangens?
5
Nescis medullis an genitum tuis,
Quem sic fatigas verbere livido,
In teque fuisse nescis,
Dum novies reparata luna?
Nescis labores innumerabiles,
10
Quos hunc tulisti visceribus ferens
Quantumque nascens doloris
Cunniculo dederit tenello?
Nescis lacertis et quotiens tuum
Collum ligavit, mollibus appetens
15
Labris eburnas papillas,
Quas digitis teneris fricabat?
Curis gravatam saepe tenacibus
Ridere fecit blanditiis suis
Verbisque ludens iocosis
20
Basia corripuit negata.
Heu saeva belli filioli comis
Iam parce, Chloris, verberis improbis
Vsum relinquens, reponat
Statione manus capillos.
68. ad Cyparissum tonsorem formosum
Tam leviter ferro barbam, Cyparisse, recidis,
Vt gravius cum flas, spiritus ora terat.
69. de lacrimis Ambroseolae
Quas modo per genulas tristibus exsequiis
Fundebat lacrimas Ambroseola patris,
Non equidem lacrimae, sed puto nectar erant,
Quod Iovis assuevit Phryx puer in calice
5
Ponere, caelicolas cum vocat ille deos
Solemnes mensis et iubet esse dapes.
70. ad Glaucum
Mollia cum legerem carmina Quintilio,
Ille ait: "Hic video plurima digna lini".
Tunc ego: "Sunt doctis munera, quae rudibus".
Ille refert: "Fiat nulla litura tibi".
71. ad Cronicum
Quo latus armatum semper tibi, Cronice, ferrum
Ambiguum forma nomen habere puto.
Illius est acies curvata simillima falci,
Quod superest, gladii quo teneatur, habet.
5
Non tamen est gladii nec falcis nomine dignum,
Sed neutrum cum sit, inter utrumque manet.
72. ad Musam suam
Iam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
Quisnam finis erit facetiarum,
Quas legant Veneres Cupidinesque?
5
En laudant tenerae meas puellae
Nugas, molliculo sinu reponunt,
Chartas manciolis terunt tenellis
Et me nequitiae meae poetam
Dicunt. Quae Latiis puella: vivit
10
Oris, versiculis magis decora
Quam quae concinitur meis libellis
Et quam plus oculis amare dicor?
Hanc permirificam vocant Latini,
Cunctis deliciis venustiorem,
15
Ipsam lucidulum putant ocellum,
Quo caecus meus ambulat Cupido.
Ponas sordidulis modum tabellis.
Iam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
20
Tandem turpiculas relinque villas
Et frondes nemorum comosiorum,
Infer Thespiadum manum choreis
Et ducas gelidum pedes in antrum.
Illic Gorgoneus liquor capillos
25
Hinc inde aridulos tuos rigabit.
Non omnes humiles iuvant Camenae,
Quam multi numeros probant severos.
Iam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
30
Tandem molliculos sinas cachinnos
Et surgens gravibus Thalia chordis
Deponat numeros libens procaces.
Nam sat, rupula pervicax, iocorum
Cantasti lepidae meae puellae.
73. ad Chiriacum
Nil pro versibus accipit poeta,
Qui nostri titulos canit Perotti,
Mendaces quoniam Perottus odit.
74. ad Theophrastum
Quod nulli memorant prius poetae,
Quod nullus didicit prius nec ipse,
Quod per me cupio sciant nepotes:
Pisces Gorgonea natant sub unda.
75. ad Septumuleium
Si qua movet Manes cineris bona fama sepulti,
Carmine laeta tuo nobilis umbra Titi est
Nec dolet Aonii titulis ornata poetae
Ante diem corpus deposuisse suum.
76. ad Quintilium
Quid me lyrulam tangere rursus,
O, mihi luminibus anteferende, iubes?
En Sergiolus dissona chordis
Nescio quo pacto carmina nostra refert.
5
Si Sergiolus vera recenset,
Iam lyra non doctis concidat e manibus,
Si Sergiolus falsa recenset,
Quem non vult patula sentiat aure sonum
Et Callimachi nomen in orbe
10
Cantetur merita laude perenne sibi.
77. ad Paliscum
Vt referant facies fabricant simulacra sepultas
Verbaque pro lingua littera picta facit.
Tu facis, ut vivus gelida videare figura
Et loquitur quod tu sculpta tabella taces.
5
Seu dubitas, quin te faciat tua Musa perennem
Et fieri plumbo debiliore putas,
Seu cupis effigiem proprii discernere vultus
Nescius hanc umbram posse referre tibi,
Te faciet clarum melius tua Musa metallo
10
Et faciem vitro verius inspicies.
78. ad Lollium
Quam multo capitis dolore torpes
Intrare et strepitum negas senatus,
Vt talos moveas manu valenti,
Non istud medicae sciens Machaon
5
Artis instituit, tuum sed exstat
Inventum et cupio sciant nepotes,
Si quando ut capitis dolore languent,
Tractet dextera tesseras, fritillos.
79. epitaphium Helenae
Hic Helene miserata proci pereuntis amores
Conditur, immiti non lacrimata viro.
Nec poterat tenerum nunquam violare pudorem,
Sed pia cui pietas inde negata fuit.
80. ad Silviam
Tandem parce tuis, Silvia, luminibus,
A quibus e nostro sanguine gutta cadit.
Non refugit Venetos nausea gurgitulos,
Vt te destituam, tam neque lentus amo.
5
Nil tibi sed demptis ars mea basiolis
Et dare per trivia murmur inane potest.
Heliadum fletus tu tamen usque petis
Et cupis articulos cingere chrysolitis.
Quid faciam? Cultus vis tibi lucidulos
10
Et laus in Veneto vix mihi sola luto.
Desine me lacrimis attenuare tuis.
Non ego te fugio, postmodo sed veniam,
Cum faber aut praeco seu citharoedus ero.
81. ad Corannum
Iam paucos numerat menses tua vita, Coranne,
Vmbraque per Stygios iam tua quaerit iter.
Et puer es puerique putant te nomine dignum.
Non facit hoc aetas, sed tua simplicitas.
82. ad Avitum
Dum quereris canos nimium properare cutemque
Ante diem, dicis, ruga senilis arat,
Quin te poeniteat scelerum testaris, Avite,
In vitiis quereris teque fuisse parum.
83. ad Tacitum
Quid mihi si messes Arabas et iugera Paesti
Eoique ignes Silvia turis olet,
Si nivibus primis matutinisque ligustris
Dentibus est Indae candidiorque ferae
5
Si bene culta comas, quantum licet esse puellae,
Nec nisi delecta conspicienda toga,
Munera vult ea; nulla mihi; nihilumque ferenti
Non exoratum ianua robur habet.
84. ad Philadelphum
Semper avos atavosque tuos, Philadelphe, recenses
Illorumque loquax multa tropaea refers.
Quis etiam iungis celebris benefacta parentis
Egregium fecit quicquid et enumeras.
5
Sed bene nil narras unquam quod gesseris ipse
Teque putas veterum laude nitere satis.
Falleris: illorum probitas tibi dedecus affert
Et vitium accusat terque quaterque tuum.
85. ad Caesarem
Rerum Platina temporumque custos
Scriptorque Euganeo secundus ad me
Accedit quotiens, salute nondum
Dicta nec bene spiritu quieto,
5
Quem passus, puto, mille concitarunt,
Hortatur, monet et precatur, instat
Per Manes cineresque proximorum
Et quodvis superum inferumque numen
Ad te, quem dominum deumque dico,
10
Vt secum veniam, sed ipse, ne te
Ad risum moveam meis ocellis
Hiulca et pariter locutione,
Venturum nego. Platinam monebis,
Ne me sollicitet rogetque, tandem
15
Aut vatem, moneo, tuum videbis,
Lippum rusticulumque sordidumque.
86. ad Iulium
Sunt illinc tibi, Iuli, et hinc ministri,
Quales non tulit Ida Graeciaeque
Quicquid abluit undecunque pontus,
Et manes tamen integer, pudicus,
5
Tanquam sis gelidus senex et inter
Tithonos Priamosque Nestorasque.
Aut alter, puto, Tantalus sub undis
Vivis perpetuo siticulosus
Et mus in medio horreo esuritor,
10
Aut es Hippolytus pudiciorque
Si quisquam Hippolyto fuisse fertur,
Cum peccare queas minusque pecces.
87. ad Papiensem
Dicebam placuisse tibi mea carmina nuper,
At mihi "mentiris" unus et alter ait.
Erubui, neque enim potui tunc dicere: "munus
Hoc mea sit testis, si Papiensis amat".
5
Da mihi, quo liceat linguas cohibere profanas
Aut opus hoc fatear displicuisse tibi.
88. Iacobus Papiensis Card. ad Callimachum
Non es mentitus, placuerunt carmina: munus
En tibi, dic teste hoc: "Carmina nostra placent".
89. ad Papiensem
"Numquid nunc etiam negare, Livor,
Audebis, cithara licet saligna
Dictem rusticulus poeta carmen?
Me laudat Papiensis et placere
5
Affirmat sibi, quicquid oscitavi.
En testis tibi distichon, quod ille
Ceu domum mihi misit, o beatum
Munus, quod neque temporum vetusta
Corrumpet series nec imber instans
10
Aut saevi maris impotens procella.
Non istud tineae voracis ora
Seu furum minuent rapacitates".
Riserunt comites superbientem
Et carmen digitis tuis negarunt
15
Scriptum, quod neque gemma fateretur
Hoc nomen; rubui subinde; rursus
In te, si cupis, albeam repostus.
90. ad Philippum
Invitas; venio; dapibus tua mensa superbis
Instruitur fastis et seniore mero.
Nam quaesita paras diverso fercula sole,
Hospitibus possent quae satis esse deis.
5
Illic Tarpeiae custos mihi ponitur arcis
Et cum perdicis pectore chortis aves
Quicquid et Aetolo lautus laudaret in apro
Et proles nondum fronte timenda bovis.
Addis et involucres Dodonae matris alumnos
10
Quamque prius Phasis impia novit avem.
Magna quidem et magno sunt haec te digna, Philippe,
At pretium mecum solius assis habent.
Quid iuvat innumero mercata numismate cena,
Cum possis solo lautior esse cibo?
15
Da mihi buccellas et sobria pocula pone;
Si Lepidum addideris, omnia cara dabis.
91. ad Platinam
Quis furor est auro totam vacuare crumenam,
Dum vates vati prandia lauta paras ?
Iuppiter ambrosias epulas et nectaris haustus
Spernat, ni Phrygius pocula tractet amor.
5
Nil Corydon laudat, fuerit si demptus Alexis,
Tu procul a Lepido prandia grata putas.
Castaneas mallem montanaque corna dedisses
Atque olerum quicquid rustica mensa probat,
Dummodo cum niveo Lepido conviva fuissem
10
Et lateri haesisset strictius ille meo.
92. ad Ravennatem
Si memini, tua iussa prius pallensque tremensque
Volvebam tacito terque quaterque sinu
Vnguibus et morsis multum vigilare solebam
Singula censurae postmodo danda tuae.
5
Sed fuit in cursu tunc spes studioque placendi
Quodlibet his humeris non grave pondus erat.
Nunc piger archetypis mandata negotia chartis
Exsequor et coepit fervor abire meus.
Qua fiat ratione, petis: labor urget arantem,
10
Credita si parvo fenore reddit ager.
93. ad Fabium
Nugarum studiose congregator,
Quas vinum mihi dictat et Cupido
Inter tot strepitus negotiorum,
Quid gratus tibi debeam tuisque
5
Membranis, miniis et umbilicis,
Quis cultus meus ambulat libellus
Inter manciolas tenerrimarum,
Novi et veisiculis meis rependam.
Scribam quod neque negligentiorum
10
Rubigo neque deleat vetustas:
Non est Callimachi perennis ore,
Sed cura Fabii, libellus iste.
94. ad Ravennatem
Danti erat exiguum munus, sed grande petenti,
Quod mea nunc petiit plena rubore chelys.
At mihi, quod mitto, magnum, tibi vile fatemur:
Sic tribuens rubeo, nec minus ante petens.
95. ad Papiensem
Natali Domini Deique nostri
Aurum non leve sponte liberalis,
Cum nihil peterem, dedit Ravennas.
Misisti tacito nihil; videbo
5
Quid dabis, Papiensis, ecce posco.
96. Papiensis
Si dedit, ut perhibes, natalia dona Ravennas,
Dona, quod a nobis expedit, accipias:
Non bene, cum satur est, modulatur carmina vates
Nec bene, cum plena est, fictilis olla sonat.
5
His modo contentus non poscas altera: mavult
Saepe tumens venter stertere quam legere.
97. ad Papiensem
Non mihi quod dederit natalia dona Ravennas,
Sed quia non dederis, expedit, accipiam.
Ieiunus ieiuna tibi dictabit Homerus
Nec bene, cum vacua est, fictilis olla sapit.
5
Non est cena satis, poscuntur prandia, mavult
Esuriens venter rodere quam legere.
98. ad Caesarem
Quod legis atque probas quicquid mea fistula lusit
Et quod me vatem Romula terra putat,
Quod non ad Scythiam propero Pontumque rigentem
Quodque mihi vitae spes melioris adest,
5
Hoc tibi me semper gratus debere fatebor
Meque tuum dicam non opus esse Iovis.
99. ad Sigismundum Malatestam Imperatorem
Iam diem veri similem reducet
Arcus ardentem reserans Olympum,
Horrida in summos properare montes
Nubila cerno.
5
Extulit se iam tenus umbilico
Nereus, ventos fugat et reponit
Quicquid undarum tumuisse cernit
In statione.
Rursus e sicco referent in undas
10
Te, ratis, venti, meliore cursu,
Quas seces, tonsas nemus hoc et illud
Transtraque reddet.
Fervet ingenti nova pix aheno
Qua tuae puppis coeant hiatus;
15
Quam minus reris, tibi silva malum
Porriget ultro.
Consuit Pallas tibi vela, Brontes
Ancoras cudit Siculo camino,
Vt vehas reges iterum Latinos,
20
Punica navis.
Creditos reddes tibi constitutis
Finibus, spargent latus omne flore
Integris mixtae pueris puellae,
Non sine cantu.
25
Ordinum summus minimusque factus
Concolor, sumptis niveis lacernis,
Lusibus festis tibi blandientur
More triumphi.
Teque post centum reducem coronas
30
Pendulam templo medio dicabunt
Et tuos sculpent memori tabella
Vndique casus.
Naufragus de te media procella
Multa post securo repetet dabisque
35
Spem fatigatis quoque posse palmis
Tangere litus.
100. ad Augustum Card. Mantuanum
Dum pater eloquii semesos Platina fastos
Excutit a tineis pulvereoque sinu,
Ac illos renovat mansuros tempus in omne,
Qui modo vix gemini gloria mensis erant,
5
Et meminit structa divi genitoris ab urbe
Omnia, ab Etruscis semina prima petens
Semideosque atavos omnes prolemque tuorum
Ingenio Euganeo nobiliore refert,
Haec semel aspicias vacuus post tempora cenae
10
Et placeat posito nectare lympha tibi.
Illa quidem fessa dudum cervice legenda -
Nec brevior valuit tanta referre liber -
Haec anima decies poteris percurrere sola
In quibus, exempto te, nihil aspicies.
15
Quid mihi cum proavis; cum sis augustior illis
Stellaque maiori luceat igne tua?
Munera, consilium, probitas, convivia, mores,
Quis superas divos, enumeranda mihi.
Sed non unius facit hoc iactura quietis,
20
Promissi testem nunc tibi carmen habe.
101. ad libellum
Commodius dornire fuit quam scribere nugas,
Ni fueris vati fratribus utilior.
102. ad clarissimum virum Augustinum de Maffeis
Maffeae sobolis decus perenne
Et nitor proavo nitore maior,
Fratrum gloria patriaeque sidus,
Quo possit merito superba cristas
5
Vna exserere altius suosque
Per te crescere Plinios, Catullos
Laetari et veteres redisse partus,
Hic quodcunque mihi licentiosus
Dictavit iocus inter eruditos
10
Marsos, Septumuleios et Planellas,
Bassos,Chiriacosque Platinasque
Do munus tibi tutius subinde,
Vt rhonchos valeat severiorum.
103. ad libellum
Augusti subiture domum nugose libelle,
Comprime nequitiae libera verba tuae,
Ne nimium petulans, cithara dum ludis acerna,
Turpiter a casta reiciare manu
5
Inficiatque tuum festiva licentia vatem,
Vnde putent vitae crimen inesse meae.
"Nil - inquis - vereor: peperit Verona Catullum
Et solita est molles saepe videre iocos.
Concivis legit ille sui laudatque proterva
10
Carmina et extincti passeris exsequias".
"Quid tibi cum tanto, demens, est vate? Putasne
Illius exemplo te quoque posse legi?
Erras: Cecropiam passim sapit ille Minervam,
Te melius blaeso balbutit ore puer".
15
"At legar et steriles nugae fortasse placebunt,
Vsus in his quamvis nullus ineptiolis".
104. ad lectorem
Versiculos ne sperne, meae sed parce iuventae,
Lascivum si quid vatis ab ore venit.
Qui cecinit pecudes et villas arma virumque,
Cantarat lusus, nude Priape, tuos.
105. ad lectorem
Quae non culta satis seu quae lasciva videbis
Passim versiculis insinuata meis,
Si minus apta legi pueris castisque puellis
Censes, nil puer hic nilque puella legat.
106. ad lectorem
Clamabam: "Rigidae socrus castaeque puellae,
Oppositae claudant lumina casta manus.
Exuor et prodam nudatis omnia membris,
Cernere sit vobis vel pudibunda nefas".
5
Quid vox profuerit, quaeris. Quae carpserat ante,
Protinus illa meos coepit amare iocos
Et quibus haud rigidae lasciva licentia Musae
Grata minus fuerat, mentula grata fuit.
107. ad Saracenum
Liminis augusti cultor custosque perennis,
Cui patet Etrusci mens taciturna dei,
Et nondum natas curas in pectore noscis
Scriptaque divino cordis in ore legis,
5
Cum regnare rosam noris tempusque leporum
Mensaque Phidiacis cum spolianda cadis,
"Callimachi - dices nostro dominoque deoque -
Quo valet, invigilat parva lucerna tibi.
Quae licet exiguo lychno moribunda tremiscat
10
Duret et ad medium noctis oliva parum,
Quantum fata sinunt, vigili tibi lumine servit:
Sic Tagus et rivos in mare volvit aquas".
108. ad Caesarem
Non decus ut praestent, obducunt stragula muros,
Quae Lugdunensi pectine picta vides,
Haec loca nam melius domino veniente coruscant
Et pallent viso Gallica vela deo,
5
At quia templa subit populus discrimine nullo,
Ad sacra sed paucos ultima ducit iter,
Pendula disposuit Caesar spectacula turbae,
Cui nondum fas est ora videre dei.
109. ad Septumuleium Campanum
Rarus et niveus nitor pilorum,
Qui nunc Luciduli micat per ora,
Non est asperior rigensque barba,
Quae mento Cynicique Stoicique
5
Innasci solet esuritiosi,
Sed lanugo novae virilitatis,
Qua iam femineos trahat calores,
Cum solum maribus placeret ante.
Hanc tu basiolis teres duobus
10
Aut linguae minima fricatione.
110. ad Dindimum
Qualia, quae cudis, sint carmina, Dindime, quaeris.
Id tibi prima notet syllaba facta duplex.
Hactenus auferesim scribendo dextera fecit,
Dum nimis inceptum claudere gestit opus.
5
Sed si currentem gravior frenabit habena
Et vagus in proprio limite sistet equus,
"Carmina" non scribet tua dextra, "cacamina" semper
Teque tibi fuerint iudice nota satis.
111. ad Aesculapium
Vxorem futui videns ab Aulo
Argus continuo pedem reduxit
Et post in thalamum vocavit illum
Et dixit: "Mihi servias, minister,
5
In cena placet, in fututione
Nolo sis mihi denuo minister".
112. ad Iustinum
Non bonus unde vocer, quaeris, Iustine, poeta,
Vnde minus placeant, quos cano, versiculi.
Vellere sub vili non est facundia dives,
Non sapit et pauper conditione mala;
5
Sed si purpurea splenderent veste lacerti,
Facundus, sapiens dicerer atque probus.
113. ad Marsum
Corpore non madido mediis qui stabit in undis,
Inter formosos hic mihi castus erit.
114. ad Nearcum
Quid confise brevi puer iuventa
Spernis versiculos meae Camenae?
Cursu praetereunt dies fugaci,
Aetatem spatio brevi terentes,
5
Sed plus perpetuis perenne saeclis
Hoc quodcunque canet Thalia vivet.
115. ad Nearcum
Pendent vertice candido Nearci
Crines aureoli, micant ocelli
Ceu perlucidulus nitet lapillus.
Et frons est eboris glabella, nasus
5
Et mentum, genulae, labella, collum,
Pectus ac humeri, manus, lacerti
Et quicquid tegit hinc et inde vestis
A summo capitis pedes ad imos.
116. ad Flavium
Nequior assueto cur sit mea charta requiris.
Deterior sors est, quam fuit ante mihi.
Non levis immensum tollit medicina dolorem
Nec satis ingenti est unica gutta siti.
5
Sat fuerat lusisse semel modicumque Lyaei,
Dum potui solo laetior esse ioco.
Nubila nunc adeo mens est et plena malorum,
Quod sibi sat lusus quotlibet esse negat.
117. ad Marsum
Non nocet, incultas habitat dum vipera rupes,
Non quem tunc possit laedere, virus habet.
Nec fuit in silvis facies non hostis Amori;
Castior Hippolytus esse coactus erat.
5
Inter formosos pueros te vivere castum
Hippolyto summam demere laudis erit.
118. ad Nestorem
Dum vellus tibi Colchicum sorores
Producunt facili manu diesque
Electris, adamantibus, smaragdis
Omnes dinumeras nec urbe tota
5
Est quisquam magis aut decorus aeque,
Aetatis volucris memor, poetas
Et Musas cole, postmodum nepotes
Vt spreto Phrygiae nitore formae
Mirentur mage Pisciense sidus.
10
Nam dum stas, loqueris, taces, moveris,
Discumbis, vigilas, legis, quiescis,
Dum scribis, tacite subit senectus
Et formae spolium tuae reportat
Quaevis hora; nihil tibi relinquet
15
Annorum series tuosque vates
Si scriptis titulos suis tacebunt,
Tandem sub tumulo brevi iacebis
Vicinis male notus et propinquis.
119. ad Caesarem
Iam sopor totas adeat medullas
Et quies curis recreet gravatum
Pectus immensum liceatque rerum
Ponere pondus.
5
Nam tuo cervix oneri secunda
Flaccus ex ipso rediit cubili
Mortis et serpens velut obsoletos
Exuit annos.
Impium Fatum puduit ministro
10
Te, reor, tanto spoliare morbo.
Plus fatigatus viret ut bipenni
Robora tonsa.
Non tamen multo senio solutus
Nuper exarsit tremuitque pro te,
15
Sed labor summus vigilisque trivit
Cura vigentem.
Terruit cunctos gravis hora fati,
Nuper exsultant alacres per urbem,
Ordinis summi minimique certant
20
Gaudia passim.
Quis mihi voti locus aut acerrae
Tot preces inter populi patrumque,
Quae meam cervix inopem securem
Sanguine tinguet?
25
Non satis, totos liceat iuvencos
Valle Clitumnus ab utraque mittat,
Perferant omnes Arabes maniplos,
Sufficiam nunc.
Sed deo caespes viridans salisque
30
Mica cum farris placuere lance
Inter auratas pateras gravesque
Turis acervos.
Nectite abscissum prope iam sorores
Stamen et Phrixi trahite omne vellus,
35
Nemo transmisso numeret sub aevo
Tempora Flacci.
Haec dies illi memoranda semper
Iure natalis videat Kalendas
Nestoris post hanc precor et Sybillae
40
Transeat annos.
120. in mensam cupressinam
Filia Creteae redolens sum mensa cupressi,
Plus meus Apicio fercula condit odor.
121. in mensam cupressinam
Quis prohibet fieri redolenti e stipite mensam,
Funeribus folia sint licet apta mea?
122. ad Paulum
Hac reor Erigonen decepit Bacchus in uva,
Si tamen haec uvas inter habenda mihi.
Nam nec Hymettus habet similem nec Massica vitis,
Sic sapit et solis tosta vapore nitet.
5
Cecropios das, Paule, favos dicisque racemos,
Cerea cum claudat dulcia mella cutis.
123. ad Lucullum
Natalis quotiens redit Tonantis,
Quicquid fert ratis Indicae magister
Et merces Arabas Tagique harenas
Dant donum facili manu potentes.
5
At vates minime pecuniosi,
Quis demptis calamo lucernulaque
Et guttis olei duabus, omnis
Restat chartea postmodum supellex,
Dant carmen, nihilominus decorum
10
Gemmis et Tyriae colore vestis.
Carmen pallidulo datos sepulcro
Vitae restituit beatque fortes
Et pulchro numero inserit deorum.
Hoc tu candidulis, Luculle, baccis
15
Praefers, hoc tibi mittere ipse possum,
Sed non multiplici oblitum litura,
Nam meae situs arcae araneosus
Et pullus gelidae color lacernae
A me carminis otium repellit.
124. ad Flavianum
Quid mihi, si decies repetam tua tecta, priusquam
Audiar? Id laudi detrahit usque tuae.
Dum quater incassum venio totiensque revertor,
Iam tibi devotum crescere posset opus.
125. ad Glaucum
Quid credis totiens semina litori
Fallaci aut sterili iugo
Durata assiduis colla laboribus?
Non sic invalidus timet
5
Invisae coluber rostra ciconiae
Aut ungues patrios fugit
Ciris seu scopulos nauta Maleacos,
Vt te Pamphilius puer
Incassum pedibus tardus et impotens
10
Sectaris volucrem; melos,
Non illum citharae flectere Thraciae
Seu merces queat Indica,
Aures difficiles ut satis applicet,
Quas fundis precibus, miser.
15
Non multis lacrimis, non querimoniis
Mitescet, gemitus tuos,
Ceu fluctus liquidi saxa Ceraunia,
Spernit: sic abeunt dies
Frustra, dum vetitis ducis amoribus
20
In vultum croceam notam,
Nec te sollicitat cura negantium
Bustis corpora frondium.
126. ad Caesarem
In mea nunc omnes hederae si corpora serpant
Et viridis circum tempora laurus eat,
Non ego Pierias lymphas hausisse putabor
Seu digitum castis implicuisse choris.
5
At si me lepidum dices, Francisce, poetam
Castalii credar duxque paterque gregis,
Dum loqueris, quoniam Lybiae vox exit ab antro
Sive tuo fatur Delphicus ore deus.
127. ad Augustum Card. Mantuanum
Iam prope sat laetum nihil est mortale futurum
Disponetque sua Iuppiter exta manu,
Aurato in populum descendet bractea nimbo
Pellet et invisam tam bona praeda famem.
5
Pendula deficient avidae spectacula turbae
Vnaque sat cupiet sit sibi Roma via.
Et faciet volitans nocturna crepuscula pulvis
Ac male credetur sol agitasse rotas.
Namque patrum niveis praecedet turba lacernis
10
Aureus albenti tuque veheris equo
Et populo sperata dabis spectacula Martis
Teque palam poterit dicere Roma deum.
128. ad Tearcum
I procul hinc lauri, quondam mea cura, corolla,
Si pueri pretium calceus esse potest.
Quod calamo chartisque peto vigilique lucerna,
Det mihi cum corio fibula posse frui.
129. ad Silviam
Cum mihi subtristi promittis, Silvia, vultu
Quod peto, promissis tunc caruisse velim.
Quae tibi grata magis, cupio magis, et tibi quicquid
Displicet, hoc etiam displicet omne mihi.
5
Munera si qua dabis, quaeso, des fronte serena:
Non amo multiplici dona coempta prece.
130. ad Lupercum
Multi possideas facis, Luperce,
Nulli possideas facis sed unde.
Vtrumque est vitium malum nocetque,
Sed peius nimium manet secundum.
131. ad Cosmicum
Quid colere Aonias, Cosmice, Pierides
Quidve iuvat lepidos scribere versiculos?
Vis fieri vates? Collige divitias.
Namque tribus nummis venditur Ovidius,
5
Virgilium solus dat tibi denarius,
Carmina dant magnae quattuor Iliados.
Quaevis prisca chelys vatis et ingenium
An nescis assis unius in pretio?
Dormiat, ut primum sidera non latitant,
10
Vncta lucerna tuo, Cosmice, gymnasio
Et tibi cum Baccho serviat alma Ceres.
132. ad Quintilium
Nunc hos nunc alios manu Cicuta
Libros perpetuo vehit per urbem,
Vt dicat populus: "peritus hic est",
Sed plenis manibus nihil libellis
5
Sapit, cui vacuum caput cerebro.
133. ad Faustinum
Quamvis in pretio sit reverentia
Rugosi capitis cum nivea coma,
Mallet Quintilius quam venerarier
Nunc mollis fieri, quo meretricibus
5
Ac esset pueris semper idoneus.
134. ad Lucullum
Nunc bona forma tibi, sed mens non recta, Luculle:
Mens bona cum fuerit, tunc mala forma tibi.
135. ad lectores
Non ego Cadmeas Thebas, non civica bella,
Non facies versas, non Phrygis arma viri,
Non pecudes, non rura cano; quicunque requirit
Ista, sit a nostro longius usque libro.
5
Me legat, offendit quem non lasciva Corinna,
Cynthia nec Sappho Lesbia nec Nemesis.
136. ad Cronicum
Si pestis teneram tibi parentem
Et fratres rapuit, simul sorores,
Quid tu non meritas comas recidis
Et nudas caput omnibus capillis?
5
O, solaciolum novum doloris,
Ignotum ac atavis avisque priscis!
Illi ab exsequiis caputque mentum
Detonsum minime diu ferebant,
Quod index habitus foret doloris.
10
Sed tanti tibi mors tuae parentis
Non est, ut capitis feras dolorem
Et curam propriae abnuas salutis.
137. ad Memmium
Troianis atavis decora proles
Quod sis et celebris nepos potentis
Mnesthei ac genitus iubente Phoebo,
Vt per te Latium solum quiescat
5
Nec Parthos timeat fuga feroces,
Iocosae citharae referre non est.
138. ad Silviam
Menses effugiunt, Silvia, Silvia,
Menses effugiunt et nive candidis
Hiberna redeunt gramina collibus
Et ramis virides comae.
5
Vestit purpureum litora floribus
Ver nuper, variis horrea frugibus
Aestas sicca gravat, pinguibus amphoras
Autumnus satiat meris,
Vmbrosis foliis exuit arborum
10
Ramos bruma rigens: sic vicibus solum
Mutatur variis; sidera nubibus
Nec semper latitant nigris,
Et nunc plena micat lampade fulgida,
Nunc Phoebe latitat, certaque lucidus
15
Certo signa deus tempore circuit;
Non semper placidum mare
Et quandoque Noto, nunc Aquilonibus
Fervet; perpetuum nil fuga temporis
In terris patitur. Te quoque, Silvia,
20
Mutabit volucris dies.
Accedet capiti nix, senium tuo
Et fastus tetricae cornua contrahent
Rugae; ni tumulo corpora livido
Reddas, ante dies graves.
25
Tunc quamvis careat robore ianua
Et gratis liceat tangere limina,
Ad te lentus ero, iusseris ac licet,
Causas inveniam morae.
139. ad Cosmicum
Hactenus ignita facula faciente ruborem
Musa verecundis edidit apta genis
Et quae virgineis manibus tractare liceret
Ac legeret coram nupta pudica viro.
5
Nunc moriens somnos coepit suadere lucerna
Et pudor in tenebris tutior esse putat.
Iam non casta canet, latebrae removere pudorem,
Profert immodicum libera verba merum.
Sit satis ignavi partem legisse libelli,
10
Cosmice: Silviolae scripta secunda meae.
140. ad Cronicum
Litterulis denis, moneo, mercabere culum,
Bis quater acceptis, qui negat esse tuus.
Has quoque si renuit, "bis denas accipe" dicas
Et totidem iungas, si satis esse negat.
5
Mille licet tribuas, emitur bene, Cronice, culus,
Dum satis ad pretium scripta papyrus erit.
141. ad Lucillum
Cum moechas futuis, vir es, Lucille,
Femina es, patiens fututiones.
Quo fit a facie, Lucille, leno,
A tergo meretrix queas vocari.
142. ad Tacitum
Nuper anum patula properabat inire fenestra
Nec poterat cupidus Pamphilus arrigere.
Lumine damnato quo clausit utrinque fenestram
Ac ait: "In tenebris non mihi turpis eris".
5
Nec mora, pertumuit sublata mentula luce
Egit et officium terque quaterque suum.
Lumina at illa suae noscens inimica figurae,
Optavit caecos protinus esse viros.
143. ad Augustum Card. Mantuanum in funere sororis
Hac traxere die nigrantia vellera Parcae,
Quam tibi signabit Stygia madefactus in unda
Calculus, et quotiens acto renovabitur anno,
Funereae pullo celebrabitur ordine pompae.
5
Nam iacet in media soror intercepta iuventa
Venturis fraudata bonis multumque cupito
Connubio, cuius non exorabile fatum
Florentes annos primaque in parte recidit
Stamina felici digito deducta sororum.
10
Vnde sed aggrediar nondum tractabile vulnus
Quodque tibi tanto mentem rapiente dolore
Lenimen mea Musa canet? Tu flere paratus,
Nec lacrimis adhibere modum iactura sororis
Te sinit et surda solamen despicis aure.
15
Nec mirum: rapit inde tuos mors improba sensus
Et matura minus rapit hinc in sanguine fratris
Nomen, et absenti quod adempta sit illa, moveris,
Et venit ante oculos, quod quando revisere caelum
Et natale solum patrio cogeris amore,
20
Non illa accurret tibi gratatura manumque
Coniunctura tuae, facie cultuque decora,
Quis bene germano poterat te digna videri.
Et si forte petes, ubi sit Dorothea, sorores:
"Cur, quae me lacrimis abeuntem vidit obortis,
25
Non me nunc laetis redeuntem suscipit ulnis?"
Quod superest solum, signatum in marmore nomen
Illius ostendent aliquisque ex ordine letum
Quaerenti exponet, cuius minus ora tenebit
Et dolor et fletus, referetque, ut repsit in artus
30
Insidiosa quies vitaeque recesserit aura
Vtque, fatigati cum iam languore maligno
Deciderent vultus et visibus error adesset,
Rursus in aethereas auras e limine mortis
Se referens, caros fratres tenerasque sorores
35
Felicesque prius nec passos ante parentes
Triste aliquid iussit moribunda voce valere,
Te tamen absentem nixu maiore vocavit
Multaque tunc etiam, quamvis moritura iaceret,
Cura fuit pro te superos ambire precando
40
Proque salute tua supplex his vocibus orsa est:
"O superi, quoniam rapior iuvenilibus annis
Nec licet optatos ex me generare nepotes,
Fraternum servate caput, date candida Parcae
Fila trahant illi, superet quoque Nestoris annos.
45
Sic non omnino pater invidisse putabit
Vos sibi, sic columen credet superesse suorum".
Illius inde memor, de quo, si fata tulissent
Nec foret ad superos virgo revocata, futura
Mater erat, secum supremo murmure dixit:
50
"O cui virginitas fuerat mea danda, superstes
Pars melior mansura mei! Licet impia multum
Me trahat ante diem mors, non invita iacerem,
Si mihi subreptos possem tibi linquere Ianos.
Sic placitum superis: moriens in flore iuventae
55
Destituo thalamos, quod iungere uterque cupivit.
Quamvis non licuit properataque funeris hora
Dividit amplexus sperataque gaudia rupit,
Tu modo parce tuis lacrimis, ne coniugis umbra
Vexetur plangore tuo; post funera si quis
60
Restat amor, tumulo liceat sim condita, semper
Teque tuosque colam, te tangat cura meorum
Sitque illis, voluisse satis, quod fata negarunt;
Sic ego nec Stygios nec lucida Tartara cernam,
Sed loca summa petam caelique admittar in oras".
65
Dixerat et moriens circumvolitabat Amorum
Turba pudica caput sponsique adstabat imago.
Denique purpureum vulsit Proserpina crinem
Vertice ab aurato frigusque inrepsit in artus.
Non Maro, Lethaea si nunc remearet ab ora,
70
Per vetitum regressus iter, patriamque videret
In lacrimis versam, dominam dum plorat ademptam,
Exsequias posset merito describere versu.
Illic Inda seges Cilicumque Arabumque manipli
Quicquid et in Latium mittit Panchaica tellus
75
Fluxit et implerunt redolentia nubila caelum
Certaruntque tuis radiis funalia, Titan.
Ingemuit populus lacrimasque ex ordine cives
Pro domina fudere sua, nec flesse putares
Ad bustum dominae, fratrum sed flere sorores
80
Funera, natorum matres natosque parentum.
Nec visus gemitus tanto satis esse dolori,
Talia quin madidis lacrimarum rore querelis
Clamarent: "Divum quis certo foedere iunxit
Invidiam, Fortuna, tibi. Quaecunque beasti
85
Limina, non aequis oculis ea cernit et alta
Gaudia perturbat saevae conamine dextrae.
Florebat Gonzaga domus, caelestia vincens
Sidera natorum rutilo splendore suorum.
Nil querulum, nil triste sibi tam laeta timebat,
90
Inclite, quod timeat nec habet, Ludovice, fatemur,
Te salvo genitoque tuo, ceu cardine cuius
Religio innixa est humero sociataque magnis
Cum dis sceptra tenet, seriem quis temperet orbis.
Vnde inconcussos quaterent mala Fata Penates,
95
Invenere tamen laetumque intrare lacunar
Vis saeva instituit, nam cum te numina terris
Vix bene monstrassent, crescentes Atropos annos
Abstulit. Heu nimium superi, Dorothea, putarunt
Gonzagam iam posse domum, diuturna fuisses
100
Si magis in terris, tantaque aequabat alumna
Vertice sublimi stellatum Mantua caelum.
Nil probitas, nil casta fides, nil forma nec aetas
Semideumque genus, nil ars et cura medentum
Profuit! Vt rapido pallent sub sole ligustra
105
Et subitos violae declinant culmen ad Austros,
Sic sensim niveo cessit de corpore sanguis.
Heu ubi virgineus pudor est candorque nivalis
Sidera marmoreum collum crinesque micantes
Ex auro, quibus haec Latias heroidas omnes
110
Vincebat tantumque fuit conspectior illis,
Nereidum quantum superat Venus aurea turbam!
O, ubi venturum genus et sperata nepotum
Progenies, Latiis quae post regnaret in oris
Et geminos belli studio pacisque referret
115
Semper avos meritoque satam de semine tanto
Cognosci posset parque esset laude vetustis
Aut maior, certe saeclis imitanda futuris!"
Mincius interea lacrimis augentibus undas
Creverat et solito multo violentior ibat
120
Nec satis assuetis poterat consistere ripis.
Venit ad Eridanum postquam vis maior aquarum,
Concitus ille prius tanto subitoque tumore:
"Bella mihi - dixit -v ideo popularia; tangit
Flumina laudis amor, dolet hic sua nomina ab undis
125
Intercepta meis et quod mare notus adire
Non valet, ut faciunt rivi fluviique minores".
Inde caput cannis cinctum ceu cornibus unda
Extulit et causam subitarum sensit aquarum.
Tum verum totos nimbos cecidisse putares
130
Et totas fluxisse nives e montibus altis:
Sic Padus intumuit latosque erravit in agros.
Non eadem mansit campis silvisque iugosis
Forma, sed abiecta specie pallere videres
Omnia, demissis squalebant lilia passim
135
Frondibus et violis fuerat decor omnis ademptus.
Sic genus aereum fusis miserabile pennis
Triste aliquid rauco stridebat in aethera rostro
Et quae caede solent semper gaudere ferarum
Agmina inassuetis oculis lacrimasse feruntur.
140
Quis neget et montes Nymphas ululasse per omnes
Et Satyros rurisque deos quotcunque colendos
Fontibus et silvis cis Alpes Gallia nutrit?
Venit et ad populos dolor intra moenia tandem
Atque urbes, quascunque Padus videt, undique vertit
145
In luctus: flebant pariter iuvenesque senesque,
Quae fuerant dominae clamantes funere digna.
Ter quater implerat lustratas lampade terras
Phoebus et algentis totiens incensa sororis
Cornua monstrarat, requiem nec fletibus ullam
150
Addiderant, videre novi cum sideris ignes
Et novere tuam caelo fulgere sororem
Inter avos atavosque suos, sed sidere quali
Praevius adducit radiatum Lucifer axem.
Tum subito posito luctu venerabile credunt,
155
Quod nuper flebant, et digna voce salutant.
Tu quoque neu seriem fati nescire puteris
Et quod lege pari morituri nascimur omnes,
Seu potius videare queri, loca plena quietis
Quod Dorothea colit, lacrimarum contrahe lora.
160
Non soror occubuit, terras fugitura reliquit
Ad superos, stellis ubi iuncta refulget avitis
Et tua ab excelso benefacta videbit Olympo
Laeta, quibus clarum sidus radiabis ab alto,
Sed sero: nam terra prius pacanda fretumque,
165
Vt non invitus totus tibi serviat orbis
Omniaque in priscum per te reditura metallum.
Et cum iam tellus omnisque aget otia pontus,
Canitie Pylii senior remeabis ad astra,
Vnde datus terris, et parte nitebis ab omni.
144. ad Nestorem
Iam meae nervi lyrulae quiescant,
Cuius ad cantus nihilum moveris,
Sed dies passu veniet citato,
Quo meum multi facies canorem.
5
Tunc ego tactus meliore divo
Atteram plectro graviore fila,
Vt mei funus superent libelli
Nec tegar totus tumuli lapillo,
Sed rogi postquam cineres quierint,
10
Me manus iactet rigidi magistri
Et loquar vivo similis per urbem.
Vrna sed tecum titulos recondet,
Quos mea non vis cithara referri.
Et tuum spemet titulum viator
15
Nec gemens "belli pueri quiescant
Ossa in hoc - dicet - niveo sepulchro
Molliter oro."
145. ad Glaucum
Incedit clausis ideo Rufina labellis,
Ne dentes patulo, quos emit, ore cadant.
146. ad lectorem
Qualia Virgilius lascivo lusit in horto,
Talia non rigidus verba libellus habet.
Praedia sed siquis dederit vicina Cremonae,
Abductas flebit tunc Meliboeus oves.
5
Nec mora, per Siculam flores populabimur Hyblam,
Si fuerint placidis otia digna iugis.
Rursus et Aeneas Lybicas calcabit harenas,
Qui mihi vina paret si quis Alexis erit.
147. ad Augustum Maffeum
Si qua iocosa meis et te non digna libellis
Maffeae cernes gloria prima domus,
Non ea dictavit nimium mea Musa proterva
Conveniuntque minus moribus illa meis.
5
Talia multorum mores et vita requirit,
Est quibus indignum scribere casta nefas.
148. ad Menalippum
Insidias hosti quales, Menalippe, parares,
Si geminos fratres decipis atque patrem.
149. ad Silvium
Nescio, cur claude quaeris connubia, Silvi,
Pallentis taedas, sed scio, cur subeas.
Cum sit fulva tibi, facies quoque fulva puellae,
Pro natis aurum tu generare putas.
150. ad Cosmicum
Cum dare, quae cupiunt, pueris non posset Olenus,
Exiguo cunnos munere tristis emit,
Quodque licet futuit, cum pedicare negetur:
Sic mala naturam sors variare potest.
151. ad Fabullum
Hispidulum monuit Mauri sic ira cinaedum:
"Si non das hodie, cras minus aptus eris".
152. ad Faustinum
Quam bene Saturni praebebat temporis glans
Fercula simplicibus populis, potum liquidus fons,
Aede pari fuerant homines, etiam pecudum grex,
Iuncta suis qualem faciebat stipitibus frons.
5
Tunc mel, lac, flos, glans, lens, vas, puls, sal quoque, nux, far
Munera magna tuo puero fuerant, Corydon, sat.
At pueri pueraeque simul nunc percupiunt aes,
Quo modo tu careas omni simul et careas spe.
153. ad lectorem
Cum Musis iuveni licet iocari.
Scripsit improbius Camena si quid,
Aetatem potuit decere mollem.
154. ad Platinam
Squamea brumali torpebat frigore serpens,
Laedere calcantem non satis apta pedem.
Aspicit hanc pastor gremioque imponit amico,
Sanguinis ut proprii sublevet igne gelu.
5
Illa venenato pastorem dente fatigat,
Vt sensit virus intepuisse suum.
Sic gelida algentem togula nudisque lacertis
Sordidulis pedibus squalidulisque comis
Phaedronium Lupiis propria pietate recepit,
10
Viveret ut servi conditione iugi.
At vacui postquam replevit corporis antrum
Phaedronius turdis, sumine, ficedulis
Coepit et insolitis sommos deducere plumis
Et rudibus legem ponere criniculis,
15
Quam prius incassum digiti temptare solebant,
Deliciis tantis mentula pertumuit
Et Lupii teneram coepit violare sororem,
Nec mora, coniugii iura pudica sui.
Hoc Lupius novit voluitque carere ministro,
20
Coeperat ex illis namque timere sibi.
155. ad Iollam
Quod semel Archephylax cunni damnarit hiatum
Et "puerum sponsum - dixerit - esse puta"
Pedicare tibi semper concedis, Iolla,
Semper et uxore pro Ganymede frui.
5
Cum piget errati, culpa est peccasse pugilla,
Sed scelus est vitium fine carere tuum.
156. ad Silviam
Iam satis incasto lusisti, Silvia, plectro.
Hic sit lascivis finis ineptiolis.
Vt pateat tibi casta domus nugasque receptet
Et neget Augustus turpiter ire foras,
5
Fortius astringas loro retinente tenaci
Frena, per effusas quae iacuere iubas,
Et cane quae rhonchos contemnant casta malignos
Nec timeant fieri paenula pisciculis.
157. ad libellum
Quamvis Inda pecus minus tabellas
Praebuerit niveas dente nitente tibi,
Quamvis nec crocei decor coloris,
Nec tibi sit Tyria sindone culta cutis,
5
Augusti subeas domum pudicos
Nec rubor ad digitos te vetet ire suos.
Nam si fers lepidos satis lepores,
Te teget ostrina protinus ille toga;
Si non grata canis, tegi sub auro
10
Non video possis qua ratione liber.