Ugolino Verino Carlias, appendix 4
Other sections


In Lidos fertur victricemque impiger alam

Obruit et equites strictis incurrere telis

Ocius impellit Tuscumque mox ense Verinum

Aggreditur. Frustra tenues diverberat auras,

5

Nam regina poli, virgo materque Tonantis,

Syllanum miserata virum nebula obruit atra

Sublimemque coma subvexit in aethera nube,

Deposuit penes incolumem tentoria Carli.

Verius ex isto saeclo mox unde sequenti

10

Exoritur, nostri primus qui sanguinis auctor

Extitit; et forsan divino numine tutus,

Serus ut inde nepos Romano carmine vates

Inclyta magnanimi cantaret proelia Carli.

Herculeus Tuscum dum sic populatur Alachis

15

Agmen et Hispano fortis cum milite Ferrus

Lombardas sustentat opes ac Marte feroci

Vrget victores et mutua funera reddit,

Saucius interea Carlo Sirochius affert

...