Ugolino Verino Carlias, appendix 3
Other sections


Impellebat equum, nec segnis Dardana proles

Hunc sequitur. Patriae procerum dic nomina, Clio,

Quique die cives populi Florentis in illa

Immortale decus tanto pepere labore!

5

Horrida Canisius portabat more Quiritum

Pila, tibi unde genus clarum, Florentia, sumpsit

Canisiana domus. Fesulis habitaverat olim

Albinus proavus: duri mox vertice montis

Deserto iuxta campum Munionis amoeni

10

Faunigenaeque Arni demigravere Quirites.

Hic inter primas horrentia pila phalanges

Strinxerat: Vsdrialoque femur terebravit acuta

Cuspide et Alpicolas, Lamium Climamque, peremit.

Circulus antevolans ingentem Verius hastam

15

Torsit in Eugenium; cecidit transfossus uterque,

Eugenius sonipesque, ictu laceratus eodem.

Ecce Altovite decus immortale, Iohannes,

Prolis in hostiles turmas ceu Martius, agnos

Ceu lupus invadit vallumque et retia frangit,

20

Impellit iugulatque pecus, sic impiger heros

Irruit et stricto reserat mucrone catervas.

Hunc iuxta insignis Nerius cognomine Pictus

Pugnabat, pictus quod versicoloribus armis,

A quo Tuscorum profluxit Pictia proles.

25

Nec Corbinelli cessat dextra inclyta bello

Varnerioque caput, Tesproto cuspide pectus

Fixit et armigerum Nabim cecidit Heroldi.

Nec te carminibus nostris, Biliotte, tacebo:

Cesorum ingentes cumulasti victor acervos.

30

Huic comes aegregia insignis pietate Ridolfus

Primus inire manum serusque redire solebat.

Nec te, clare Simon, venientia saecla tacebunt,

Cui Stradae cognomen erat, quod sterneret agmen

Quodque securigera proscinderet omnia dextra.

35

Impiaque immanis disrupit tempora Pyrrhi

Sacrilegique femur non uno vulnere Cyrrhi

Hausit. Et Hisatium, qui despilaverat olim

Exarchus Latium, per viscera condidit ensem.

Plurimaque obscurae prostrarat corpora plebis.

40

At non segnis erat splendentibus Adimar armis

Perque hostes, perque arma furens umbone catervas

Exturbabat agens secum, ceu vis helephantis,

Quem pavor et docilis saevum rapit ira magistri.

Bisdominusque ferox longoque Tolosa veruto

45

...