Ugolino Verino Carlias, appendix 2
Other sections


De bello Longobardorum catalogus Italie

 

Et iam Titono surgens Aurora relicto

Ad iuga compulerat flantes e naribus ignes

Solis equos, flamisque novis iuga celsa rubebant,

Cum iam purpureis stratis surrexit et alto

5

Consedit solio populis mox iura daturus

Iustinus Grais, nec non Milonius heros

Francorumque alii proceres ad regia tecta

Tendebant. Tacitusque dolor pervaserat omnes,

Absentis regis cunctos mora longa coquebat.

10

Non optata diu poterat presentia Carli

Caelari et verbis plebem saedare frementem

Poscentemque suum reddi ad spectacula regem,

Cum subito totam vulgatur fama per urbem

Magnanimum venisse ...