1. ad Caesarem
Dum tibi crescit opus meliori pumice cultum
Quod mea dormitans saepe lucerna videt,
Accipe, quas cubito presso post vina rosasque
Concinuit nugas Musa iocosa mihi.
5
Quas releges primis mensis aliisque remotis,
Coeperit ut pretium risus habere suum.
Tunc licet a curis animum revocare severis
Horaque tam gracili convenit illa lyrae.
Quodsi grata mei praecox erit uva racemi,
10
Expectes pleno postmodo musta lacu.
2. ad Caesarem
Quid Tibi commendem, quos portat Platina versus?
Ille erit exiguae sal pretiumque lyrae.
Grandibus interdum tenuissima munera praestant,
Reddita si fuerint nobiliore manu.
5
Et mea reddentis capient a pondere pondus,
Vel Siculis gerris sint leviora licet.
3. ad lectorem
Quamvis Cecropio careant mea verba lepore,
Nec sint Romana Pallade digna satis
Canteturque mihi tenui nunc Caesar avena,
FIere suas nollet qua Meliboeus oves,
5
Comprime corruptos, Livor, rubigine dentes:
Si volet ille, mea fiet arundo tuba.
4. in vaccam aeneam a Myrone caelatam
Arte sua cernens fabricatam ex aere iuvencam,
Constitit et genitam credi dit esse Myron.
Ac ait: "Huic similem vitulam caelasse recordor,
Plus habet haec, mugit, nam mea muta fuit."
5. in eandem
Fugerat in sacris subito mactata iuvenca.
Me videt et clamat: "Ferte - minister - opem!"
Inque meum pavidus disponens vincula collum
Me ligat et frustra saepe rudente trahit.
5
Viribus at posquam sensit concedere nullis,
Fessus ait: "Fallit lumina nostra Myron."
6. in eandem
Taurus amore furit properatque sub ubera pullus
Inque gregem, videat me modo, pastor agit.
7. ad Flaccum
Curas non bene nocte ruminatas
Secretasque Cilix emit lucernas
Et quicquid taciti laboris arca
Servat Mercurialium virorum
5
Et Phoebi caput implicasse fronde
Mercatis putat abditis libellis.
O quid, Flacce, minus laboriosum
Quam vates fieri uncia monetae!
Omnes Virgilios Propertiosque
10
Vendas ac oleo tibique parcas.
Nam solum poterit numisma Flaccum
Vatem reddere, si Cilix poeta est.
8. in turdum saeta equina captum
Dum vorat algentes hederosa in rupe corymbos
Nec dubia laqueos fronde latere timet,
Pendula praeda caput saeta religavit equina
Et moriens maesto gutture turdus ait:
5
"Extimui demens operosae fila puellae,
En mihi sed cauda vincula nevit equi."
9. ad Caesarem
Quod nec ingenii potens acumen
Nec multus studii labor frequentis
Possent efficere omnibus diebus,
Si dices minima locutione
5
Me vatem, subito poeta fiam.
Nam quicquid loqueris, putatur et est
Laurus Delphica quercus et Pelasga.
10. ad Sextilium
Est tibi cornicis vestis cariosior alis
Qualibet ac cervi pelle vetusta magis.
Cuius fila reor Paridis traxisse parentem
Et densata tua, Penelopea, manu.
5
Illa potest fures patula contemnere in arca,
Tutior in media nocte iacere via
Et tineae murique cibum blattaeque negare,
Vix involvendis piscibus apta satis.
Hanc super unda timet piceo descendere nimbo,
10
Sordida gramineum ne petat inde solum.
Candidiore loco telas suspendit Arachne
Et nidum cimex exstruit atra sibi.
Attamen aurifero narraris ditior amne.
"Non credam, iurent terque quaterque licet."
11. ad Caesarem
Nil tua carminibus, Caesar, iam gloria crescit
Vlterius nec quo progrediatur habet.
Quid Iovis immenso fama celebratius orbe?
Attamen Aoniae tangitur atre lyrae
5
Cumque Gigantei memorantur bella triumphi,
Arridet laeto laudibus ore suis.
Te quoque Callimachi voveat sine syrmate Musa
Et satis in magnis sit voluisse mihi.
12. epitaphium Paulae rusticae
Ruricolis melius quae novit Palladis artes
Nec rudis ad Cereris arma movenda manu,
Felicem postquam ditavit prole maritum,
Marmore digna licet, Paula sepulta solo.
13. de leone, qui se interfecit,
ne in servitutem veniret
Rex erat in laqueo nemorum, qui ferre capistrum
Turpe putans, fregit nobile dente latus
Et: "Nondum ferulis domini tremefactus in auras,
Duro licet, hic liber spiritus - inquit - eat."
5
Hinc rigidi vulnus sileatur, Flacce, Catonis,
Fugerit hostiles cur leo morte manus.
14. ad Vigdamum
Hortorum segetes et Stoica prandia narras
Et Cynici quicquid sordida pera capit
Ac minimo laetam naturam, Vigdame, dicis,
Cui non tacta cibum terra benigna parat
5
Nec nisi nativos laudas in vellere fucos
Antraque secura plena quiete refers.
Et tamen in patera ponunt tibi vina ministri,
Amphora quae cepit regna tenente Numa
Postque nates turdi perdices poscis aprumque
10
Illyricisque voras ostrea capta vadis.
Coccina vim vestis mendacis sumpsit aeni
Plumosoque quies est tibi grata toro.
O, facile est verbis laetum te dicere parvo,
Te foveat pleno cum dea caeca sinu.
15. ad Carphiniam
Vnius usus erat, sed erant tibi lumina bina,
Nunc ope cum medica lumen utrumque videt.
Quattuor accepit medicus fecitque videres:
Sic oculus nummis quattuor emptus adest.
16. ad Cosmum
Qui pectit catulos lavatque, Cosme,
Consumit studio dies inani.
Et qui non meritis poema dictat,
Hic pectit catulos lavatque, Cosme.
17. in picturam Silviae
Quid petis a picta deceptus imagine verba?
Non datur artifici fingere vocis iter.
Interiore deus sed si me parte parasset,
Artis opus posset reddere verba tibi.
18. ad Cosmicum
Quid blattis tineisque muribusque
Arcus et citharas, fides, papyros
Omnes iam dare pabulum moraris?
Syllanus Veneta palude, nuper
5
Ignotus, pueros docebat alpha,
Nunc factus subito poeta versus
Ieiunus tibi scriptitat ducentos,
Cenatus totidem, lepore nullo,
Insulse, illepide atque ineleganter.
10
Et gemmas tamen et domos et aurum
Et vestes habet et sub urbe villas,
Omnis sed pater eruditionis
Victuras ferabos diu papyros
Incassum vigili polit lucerna,
15
Dum fortes Latii duces beato
Per carmen numero inserit deorum.
19. ad Pontilianum
Arguit indocti tonsoris stigmata Maurus
Psilotro et faciem, Pontiliane, pilat.
Nec satis id: cautis volsellis menta recurrit,
Ne quis inevulsus restet in ore pilus.
5
Munditiis tribuant alii licet ista, fatebor,
Nescio quid certe mens mea turpe putat.
20. ad Fericillum
Praxitelis docta phialas incude politas
Et quae Phidiacum cymbia finxit opus,
Sed gremio quaecunque fere mihi ponis inani,
Ad cenam quotiens me, Fericille, vocas.
5
Nescio convivas dentes an lumina ducant,
Seu tua quid dives pascere mensa velit.
Ponitur haec oculis cyathis oneranda Myronis:
Non amat esuriens tam pretiosa fames.
21. in picturam orbis terrae
Quem vix sub toto potuit distinguere caelo
Iuppiter, haec orbem parva tabella capit.
22. ad Glaucum
Qui modo frigidulis tunicis algere solebam,
Miraris, cocco conspiciendus eam.
Nunc Cardinali grata est mea Musa Ravennae,
Ante sed in triviis fabula nota fui.
23. ad Platinam
Quid me potentum spernere limina
Et plebis auras, Platina, non sinis?
Quid rursus Ascraeum per antrum
Verba iubes sociare chordis?
5
O, quam paterno rure beatius
Glebas Sabellis vertere sarculis,
Tauros fatigatos in umbra
Seu gelido recreare rivo,
Et rore campos spargere ductili
10
Natasque lappis et lolio fruges
Purgare molirique fraudes
Alitibus nocuis per agros,
Vultu diurni noscere sideris
Imbres et austros signaque praesciae
15
Cornicis et mergos notare,
Alcyones, fulicas gruesque,
Seu falce ramos carpere inutiles
Gemmasque truncis iungere non suis,
Ignota quo miretur arbor
20
Poma suo genuisse suco.
His rara centum vina laboribus
Condantur urnis et gravet horreum
Fecunda messis rusticoque
Vsque mihi tepeat culina.
25
Nam quid favores, quid populi mihi
Laudes, Camenae, si gelidis sciens
Monstror lacernis et secundo
Cum siliquis caret arca pane?
Regum poetae cura potentium.
30
Quondam lapillos et maris Indici
Vincebat argutus libellus
Et citharae pretium canorae.
Nunc concha vulgo gratior infido
Dives monilis fulgor et aurei;
35
Vix unus immensum per orbem
Igne calet viridis coronae.
24. de cane et lepore
Cum leporem cupido sequeretur dente Molossus
Et iam praeda fugax ore tenenda foret,
Decidit Arcadia maturus ab arbore fetus
In caput auritum, saeve Molosse, tuum.
5
Sic subrepta tibi lepori data vita salusque
Factus et es rhetor, qui modo consul eras.
25. in Cinnam, qui nive collum Laurentis percussit
Illa manus cari faciem violare parentis
Et dare non meritis dira venena potest,
Ante diem gravidi pondus dissolvere ventris
Et rapere ante pios pendula vota deos,
5
Quae nive concreta collum Laurentis eburnum
Perculit; et lacti fecit inesse notam.
26. ad nivem, quae in eundem irruit
Inferior candore suo ne victa iaceret,
Irruit in collum nix violenta tuum.
Verbere purpureum subito traxere ruborem
Colla, rosis qualem iuncta ligustra parant.
5
Sic auxit celebrem, voluit dum laedere, formam
Nix tibi et indoluit vulnere laesa suo.
27. ad Iulium Ferrum
Iam satis splendens olei lucerna
Trivit et somno caruere noctes,
Dum vigil curas veterum repostas
Pelle revolvis.
5
Quid manus cessas ferulis negare?
Semper auditor docilisque durum
Senties, Iuli, rigida magistrum
Voce tonare?
Reddat accepti gravidos maniplos
10
O seminis tellus, sterili nec ultra
Sudet in campo validus trahenda
Sub iuga taurus.
Increpant castae tacitum sorores,
Cynthius tardo tibi vellit aurem.
15
Incipe ingenti fluvioque carmen
Currat ab ore.
Audiat solis geminum cubile,
Quicquid arguta cithara sonabis,
Teque inaudito tumuli lapillis
20
Eripe cantu.
28. in equum Caesaris
Non auro tumefactus equus pede saxa revellit,
Infremit et spumans chrysea frena terit,
Non ebore aut pictis animos assumit habenis
Et procul usque micans sistere quosque iubet,
5
Sed quia conscendet nunc Caesar sessile tergum
In faciemque Dei conspiciendus erit.
Quot fieri cupient tanto sub pondere manni,
Ad quorum nulli vota secundus ego.
29. ad Tacitum
Dum movet ad cytharam gressus saltatque Perilla,
Et vario celeres ducit in orbe pedes,
Decidit in collum crinis, qui fronte Sygambra
Creverat et Latiae gloria pellis erat.
5
Sic pede dum gestit populo formosa videri,
Turpior a calva visa Perilla cute.
30. in equum marmoreum a Praxitele caelatum
Praxitelis fueram caelis animatus et aura
Testis erat motis per mea colla iubis.
Os dabat hinnitus, feriebat et ungula terras,
Ad pugnam fortes aere ciente viros.
5
Tempus edax animam rapuit gelidumque reliquit
Et sum marmoreum nunc sine mente caput.
31. in equum a Phidia caelatum
Quid frenare paras deceptus imagine saxum?
Phidiacum hoc opus est, spiritus omnis abest.
Ars oculos fallit, manibus natura patebit:
Visus equus? marmor postmodo tactus ero.
32. ad Candidum
Non bene quid natum ferulis et voce libellum
Terres, dum pueris scripta vetusta refers,
Candide? Si priscis novitas invisa fuisset,
Quod legeres nullum nunc superesset opus.
5
Vina facit meliora dies et musta vocavit
Quae prelum senior Caecuba testa vocat.
Tu quoque per longum factus sapientior aevum
Dixisti quondam verbula blaesa puer.
Sic liber hic priscus vatis post busta feretur,
10
Sed timeo Numidum vestiat ante piper,
Seu lacer inclusas flammas defendet ab Euris
Aut gremio capiet sumina salsa lupi.
33. ad Caesarem
Non ut Mygdonios emam lapillos
Et surgat Phrygiis domus columnis
Ac multo rutilet lacunar auro
Aut ut conspicuus Lucullianis
5
Hinc atque hinc tunicis eam per urbem,
Aut ut torpidulam gulam sapore
Centeno exacuam bibamque quicquid
Cellis condidit alpha consulatus,
Opto perspicias meos libellos
10
Laetus et faveas subinde lectis,
Sed quo me Latium measque nugas
Cognoscat tibi plurimum placere.
Nam quicquid mihi postmodum Thalia
Dictabit, citharam sonare Phoebi
15
Credet, iudicio tuo iubente.
34. ad Calvum
Nondum sicca novis satis exstat charta libellis
Nec vendit carmen bibliopola meum,
Et tamen est aliquis de me per compita rumor
Et satis excultam credor habere chelym.
5
O, qualem tribuet famam post funera marmor,
Si datur a cunis tam bona, Calve, mihi.
35. ad Palestinam
Ter centum tibi, Palestina, rugae,
Dentes quattuor, undecim capilli,
Octavi cinerum immemor mariti
Iungis te tamen integris puellis.
5
Gemmato digiti ligantur auro
Collum et sardonyches rotundiores
Cingunt et toga luculenta vestit
Crescentes humeros pedesque pictus
Ornat calceus, omnibus sed istis
10
Vix solo potes Appio placere,
Quem vidit puerum puer Quirinus.
36. ad Phyllidem
Picenae Veneris decus,
Cui Phyllis coleris tam bene coniugi,
Cui plumae senii cutem
Rugosam variant, cui latus impotens,
5
Et ferro, statua, nive
Lumbus frigidior, nec dare mortuis
Amplexus fugis artubus?
At frustra Veneri Cyrus idoneus
Et vultu roseo nitens
10
Postes nocte tuos floribus implicat;
Frustra marmoreis caput
Vexat liminibus, dum querimoniis
Nocturnis adimit tibi
Somnos et lacrimis robora ianuae
15
Molliri miser autumat.
Sed non usque suum saeviet in iecur
Ignitis faculis Paphi
Regina et pariens iam minus et minus
Fastus ille tui iugo
20
Collum non meritum substrahet aeneo.
At tu dum sterili bovi
Summittes tenerae corpora bucculae,
Aetas effugiet pede
Alato, soboles et nova pascuis
25
Ludet nulla tuis,
Qua cernas Stygias laeta superstite.
37. ad Iulium Pomponium
Pomponi, decus eruditionum
Non harum modo, sed quot arx Minervae
Aut septem domini edidere colles:
Sic sis cura diu omnium deorum
5
Et te Pierides vocent parentem,
Vt misso studio severiorum
Nugas illepidas ineptulasque,
Quas scripsi calamo licentioso,
Non duris nimium leges ocellis.
10
Aetatem teneram decent Camenae
Molles ac Veneris Cupidinisque
Lusus cum salibus leporibusque
Audis et ioco et omnibus cachinnis.
Certis postmodo mensibus sed actis
15
Vultus Pieris induet severos
Et scribet Curiis Catonibusque.
38. ad Glaucum
Quintia Piceni misit mihi palmitis uvas
Et poma Herculeo digna labore peti.
His et castaneas, quales Amaryllis amabat,
Iunxit et e Tusco stipite lecta pira
5
Et saturas Vmbro iam dudum lacte mariscas
Malaque quis nomen Punica terra dedit,
Omnia vimineo pariter velata canistro,
Dixit et autumni munera parva sui.
Ast ego: "Non tanti sunt autumnalia dona;
10
Autumnum calathus detulit iste mihi".
39. de asparago
Me manus asperso per spinas sanguine carpit.
Mercatur pretio nil graviore puto.
40. ad Planellam
Cum Venerem nudam Iuno Pallasque videret
Vtraque: "Iam Paridi mitior - inquit - ero."
41. ad Marsum
Aspice Castorea laeva dum tractat habenas
Vt Lepidus dextram tollit in astra minax
Primaque ceu plantis imitatur cornua lunae
Fortius et Nesso firmus inhaeret equo.
5
Et nunc ire sinit, stimulis nunc currere cogit,
Nunc agit in gyrum pulverulentus eum.
Ventilat aura iubas, fumant sub naribus ignes
Dentibus atteritus fervet in ore chalybs,
Spumoso phalerae candent sudore profusae
10
Et tremit a cursu Roma superba suo.
Illius ad faciem miratrix turba movetur
Et plausus caelo vix capiente sonant.
Cumque iam sileat de te cum Castore fama
Cumque suo Lepidum postmodo narret equo.
42. ad Platinam
Cum Iove Calliope genitam se saepe negare
Audeat et patrem te putet esse suum,
Iugeribus Paesti dicar misisse ligustra,
Carmina si dedero qualiacumque tibi.
5
Ditius Oceani sed quid mage creditur undis
Et tamen exigui suscipit amnis aquas?
Tu quoque procedas liceat sub syrmate clarus
Excipias socci crusmata rauca mei.
43. ad Domitium
Annosi, ut puto, Nestoris noverca
Seu nutrix Priami aut socrus Thyestis,
Iam caput male sustinente collo
Et gressus baculo regente aniles,
5
Cosmello phialam novi Falerni
Donavit pretium osculum petendo.
"Tanti non emo - dixit ille - mustum".
44. ad Iulium Pomponium
Inter amatores talos dum iactat eburnos
Phyllis et a risu temperat ora minus,
Mercati patulis dentes cecidere labellis,
Quos subito talos credidit esse Probus.
5
Et iactare parans numeros non vidit in illis,
Quo dubias fertur continuisse manus.
At nihilum Phyllis subito deterrita casu
Sustulit ore manus liberiore suas
Et veras iecit per mensam callida sortes
10
Ac ait: "A nobis ludere disce, Probe".
45. ad Iulium Pomponium
Iam vulgus nihili puto profanum
Et frontes caperas gravesque rhonchos
Ac murmur triviale lividorum,
Detractent licet usque et usque et usque,
5
Cum tu ineptiolas meae Camenae
Probes, qui pater elocutionis
Romanae satis Atticos lepores
Nosti nec nisi posteris legenda
Laudas carmina, quae poeta morsis
10
Cudit unguibus et vacante cornu
Somni, cum moriens sitit lucerna.
Vno te duce tutius in altum,
Implumes licet, efferam lacertos,
A tergo nebulis procul relictis,
15
Nec me funera fabulaeque Manes
E terris rapient diuque vivam,
Vt busto cineres mei quierint.
46. ad Asclepiadem
Carmina quod centum solo vomat Aulus hiatu
Et Cirrhae totas ore remittat aquas,
Non facit inflatum Musis et Apolline pectus
Nec sua divinus concitat exta furor,
5
Sed movet ingenium cyathus, quo Mentoris arte
Bellorophonteus sculptus adhinnit equus.
47. ad Lucullum
Argentum, mensas, vestes Indosque lapillos
Et rarum quicquid divitis arca capit
Possideas quamvis, claudentur marmore tecum
Omnia, cum veniet funeris atra dies.
5
Nec tumulo minima restabis parte superstes
Deque tuo sordes pulvere ventus aget.
Sed si Callimachi dicent tibi carmina laudes,
Surget ab extremo multa favilla rogo
Et tua saeclorum cariosos nomina dentes
10
Effugient memori tuta canore lyrae.
Quae rapit hora sequens, moneo, da dona poetae,
Qui tibi perpetui muneris auctor erit.
48. ad Cupidinem
Dum pharetras arcumque premis cervice, Cupido,
Et non assueto somnus in ore manet,
Exsultent alii sperentque in amore quietem,
Nam tua cessabit victa sopore manus.
5
Ast ego ne videas timeo mala somnia de me,
Fine soles dempto quem cruciare vigil.
49. ad Lucidum
Nullius ambitio quaesivit, Lucide, nomen
Tam bene conveniens quam pater ipse tui.
50. ad Lucidum
Quis dominam audaci nemorum formavit in aere
Nudaque caelavit membra videnda deae?
Hac procul a patera lymphas removete ministri,
Ne laceret dominos turba canina suos.
51. ad libellum
O, nec Cecropio lepore ridens
Nec culte Ausonia satis Minerva,
Curvatas nihili putes, libelle,
Nares invidiae obloquentis usque.
5
Rarus ante rogos placet poeta,
Sed post exsequias volat per ora.
Vix Marsum sua saecla, vix Catullum
Norant: tu quoque posteris placebis,
Si te nunc Papiensis approbabit.
52. ad Domitium
Argutum lepidumque candidumque
Vatem te potui putare, sed cum
Argum me tua dixerit Thalia,
Qui vix luminibus duobus utor
5
Lippis, exiguis minutulisque,
Vrbanus minus et minus venustus
Coepisti mihi protinus videri.
Huc adde: Inachidos vocas iuvencae
Cornua in puero aureos capillos.
10
O, quid rusticius poeta bellus
Posses dicere! Sed facis, poeta
Vt non sis, male cum poema cudis
Et mendaciolis procul remotis
Nil dignum penitus canis poeta.
53. in hortum Bissarionis
Tuscula quem tellus, biferi seu iugera Paesti
Aut Praenestinum vellet habere solum,
Quem sua Campanum cupiat rus gloria dici,
Seu Picena sibi iungere certet humus,
5
Quem si Massylii servaret cura draconis,
Nollet in Alcidem Iuno licere sibi,
Quem patriis Nasica velit praeponere villis,
Vt gravet autumno divitiore sinus,
Est Tiberi coniunctus ager dominumque fatetur:
10
Sic viret et iusso palmite gemma tumet.
Illic arsuros melius componere nidos
Posset odoratus, quam novat ignis, avis.
Iam poterunt Arabas messes resecare Latini:
Nec passim: solo Bissarionis agro.
54. ad Caesarem
Non nova per Latium caelo demissa propago,
Quae sacra sub nullo vindice iura colat,
Nec bona Saturni redierunt tempora rursum,
Sub quo non certo marmore cultus ager,
5
Quae faciant populis haec chrysea saecula dici
Et Pylios cupiat ter sibi quisque dies,
Sed facies moresque tui spectataque virtus
Haec faciunt iure saecla beata vocent.
55. ad Flaccum
Quas liquidi potuere minus simulare colores,
Sordidior spumas spongia pinxit equi.
Vnica, quae cecini, castiget, Flacce, litura,
Qualia ter centum non potuere decem.
56. ad libellum
Limina miraris caelo fabricata Myronis
Tectaque digna deo vel Iove, parve liber,
Augustasque fores dubitas transcendere cultu,
Cum tenues vatis testificeris opes.
5
Tura sed aurati regis turbaeque sagatae
Flectunt aequali condicione Deum,
Cuius ad exemplum terrestria numina tangit
Pectore devoto nil nisi dantis amor.
Tolle moras pedibusque sacris coniunge labella:
10
Mitius hoc tellus numen habere negat.
Cui si gratus eris, minio te ornabit et auro
Et faciet cocco conspiciendus eas;
At si grata minus recines, ornatior aequo es
Ditior et cultus quam mereare tibi.