Ugolino Verino Carlias, appendix 1
Other sections

Carliados liber qui dicitur Paradisus

At propius nitido postquam miracula coelo

Sparsa videt pedibusque gradi (mirabile visum!)

Quot natura tulit variis animantia formis,

Per rupes totidem errabant ardentis Olympi,

5

Per iuga devessae cristallina fornicis ibant.

Nam cervice micans septem radiantibus astris

Arcadiae monstrum gelidi prope cardinis axem

Ibat, et Artophilax parvam conversus in Vrsam,

Cum matre occiduis nusquam mergendus in undis.

10

Inter utrumque polum procero corpore Serpens

Porrectus totum complebat formidine celum,

Qui vigil hortorum custos Athlantidos arvis

Nympharum Hesperidum servaverat aurea poma.

Vulcanique novem donum mirabile flamis

15

Fulgebat, maestae quod Liber tradidit olim

Idee, postquam in Naxo Erithonius heros

Desertam liquit. Iuxtaque Epidaurius Anguis

Ter denis pandit fulgentia tergora flamis,

Scorpius et geminas inter Chelipius aedes

20

Panditur et tumidis exterritat aethera chelis;

Ille tamen clarus ter sena lampade fulget.

Nec procul Erigone, Themidis iustissima nata,

Postquam inferendam scelerato crimine terram

Mortales summo conlegit culmine sedes

25

Aethereas spicasque tenet canentis aristae.

Ornatumque decem facibus cum Castore fratrem

Vidit et alterna caelum statione vicissim

Mutare, et talis non est concordia fratrum.

Hostiaque obsceni coelo est affixa Priapi

30

Centipedis iuxta flagrantia sydera Cancri.

Vidit et Herculei fulgentia terga Leonis,

Cauda micat septem Beronicis crinibus astris.

Tu licet aequoreis esses proiectus in undis

Pelopis insidiis, nunc inter sydera fulges:

35

Nunc pedibus Taurum, nunc Artum vertice tangis.

Nec procul Andromade pater est, mediusque videtur

Lampade ter sena, coniuxque elata supine

Corpore bis septem facibus scintillat. Et Helles

Aurato vector perlustrat vellere celum.

40

Parte alia caeli desecto Gorgona collo

Portabat multis redimitus tempora flamis

Perseus et nudo horrebat Tritonides ense.

Nec procul astrifero fulgent Athlantide cretae

Pleiades; una latet mortali nupta marito.

45

Splendebatque novem Cillenia Barbiton astris.

Dilectusque Iovi, qui fundit Aquarius imbres,

Nectare qui superum spumantia pocula mensis

Propinat, facibus ter senis lustrat Olympum.

Occeanique nepos, Croton, metuende sagictis

50

Gortinis, celeri perlustras concava passu

Aetheris, ut quondam Ideis in montibus apros

Et timidos iaculis Cretensi in lictore cervos

Sectatus, - quin primus amor curaeque priores

Restant -, et tumidi vitat fera brachia monstri.

55

At nive candidior pluma canente sonoris

Aethereos Cygnus mulcebat cantibus amnes,

Qualis Pactoli iuxta flaventis arenas

Deplorant querulis instantia funera ricmis.

Quique suis humeris portavit Ariona nando,

60

Pro squamis rutilas stellas in pectore gestat

Et prope Sidonii sequitur vestigia Tauri.

Et canis Iccarius rapidis per devia celi

Nunc leporem inbellem, nunc turpem cursibus ursam

Insequitur, quacumque fugit, iamiamque teneri,

65

Saucia iam rictu demerso in terga putares.

Quaeque prius rudibus pinus per Nerea velis

Ignotum per iter velocis fulminis instar

Lapsa tumescentis contempsit murmura ponti,

Nunc astris affixa poli est fulgentibus Argos,

70

Discat ut humanis gens impia ponere finem

Rebus et humentes concedat piscibus undas.

Causa mali quanti illa fuit mortisque nefandae!

Ad quid mortales, insana pecunia, cogis!

Nec procul Heridanus liquidis interfluit undis:

75

Hesperiae Heridanus longe notissimus amnis,

Nunc Iovis imperio celi dignatus honore est.

Sirius et Piscis bis seno fulgure clarus

Combibit aetheream, quam fundit Aquarius, urnam.

Parte alia celi quatiens virgulta fragore

80

Peliacos arcus gestans gravidamque pharetram

Currebat quadrupes Chiron, ut Thessala quondam

Per iuga cum Pholoum premeret Thirintius arcu.

Nec procul Australes Corvus volitabat ad oras

Et vacuum Clario tandem cratera ferebat

85

Et viridis rostro caudam comprhenderat Anguis.

Multaque preterea rutilantia monstra videbat

Sparsa per immensum celum, quae maximus heros

Dum stupet et partes oculos rimatur in omnes,

Increpuit Seraphin: "Quid, si loca celsa Tonantis

90

Aspicies, quantis lucescat regia gemmis,

Oraque Phebeos radios hebetantia divum?"

Dum sic alloquitur regem Iovis impiger ales,

Ecce rubens Eritheus et flameus Aethon adustis

Crinibus erumpunt reserato carcere Phoebi

95

Aethereasque replent sevis hinnitibus auras!

Indocilesque iugum vix compulit aurea coniux

Titoni stimulis fumantia suddere colla,

Tunc volucres rapidis infestant calcibus astra

Fumiferosque atris efflant e naribus ignes.

100

Non secus, intacta validos cervice iuvencos

Si quis ferre iugum cogat glebasque iacentes

Vomere proscindat, verbis virgaque frementes

Versantesque iugum durus castigat arator.

Delius ardentes tali moderamine currus

105

Indocilesque agitabat equos per devia celi.

Vectaque luciferis renitet Venus aurea bigis,

Vt celum ac terram rutilanti fronte serenat.

At celeri lapsu velox Cillenius ales

Nunc Phoebum antevolat, sequitur nunc pone quadrigas,

110

Vt celeris signum modo destruat orbita plantae,

Vt coma vicinis flamis ambusta cremetur,

Maiori ut penitus vanescat lampade tectus.

Hunc super Odrisius rubicundo sydere Mavors

Errat et insanis agitat mortalia bellis.

115

Ni Deus Omnipotens Ideo temperet astro

Falciferumque nequam Martisque tumentia corda,

Semper inundarent scelerato sanguine terrae.

Haec duce caelesti postquam Pipinia proles

Astra supergressus, stetit alto in culmine caeli,

120

Vnde gravis poterant lapidosa cacumina terrae

Infusumque mare et, qui late circuit orbem,

Occeanus cerni et purus sine nubibus aer,

Limpidus unde ignis molesque ardentis Olympi.

Constitit hoc Carlus tacitoque haec corde volutans:

125

"O mentes hominum cecae sedisque futuri

Ignarae, o verae stupidi telluris allumni!

Quo spes vestra loco est! Quibus est demersa lacunis!

En, agite, erectae volitent super aethera mentes

Caelestem ad regem! Mortales linquite terras!

130

Non patria est nobis tellus, sed sydera sedes

Certa manent, summi leges quicumque Tonantis

Servavit, quos nulla dies mutabilis aevi

Deprimet. Hostilis caeli non destruet arces

Turma nec eversis sulcabit moenibus urbes,

135

Nec tristis miseros agitet discordia cives,

Non odium, non livor edax, non improba ventris

Allatrat ingruvies, nec pernitiosa libido

Ventilat ardentes tranquillo in pectore thedas.

Cessat avara fames auri sceptrique superbi

140

Ambitiosus honor, pro quo bella impia tantis

Mortales vacuum minuerant caedibus orbem!"

Tales arcano versantem mente querelas

Crimina et humanae miserantem incommoda gentis

Corripuit somnus. Tanta dulcedine celi

145

Extremi sonuere poli, dum volvitur aureus axis

Cardine supremo, ut Phoebum Musasque canoras

Concentus superet nec quicquam suavius illis

Cantibus humanas possit mulcere dolores.

At virga aurata summi patris impiger ales

150

Vtraque sopiti contingit tempora regis:

"Surge, age, magnanimi proles generosa Pipini!

Nunc opus est animis! Timidos expelle timores!

Nunc opus, ut studio vincas superesque labores!

Nunc visenda tibi sublimis regia Christi

155

Angelicique chori celique exercitus omnis

Celicolaeque omnes, nitidis quos purpura gemmis

Picta tegit, quorum Phoebee lampadis instar

Ora micant. Quid dormis iners? Nunc surgere tempus!"

Dixit et attonitum dextra sic tollit in altum,

160

Ceu, qui fulmineo exanimatus concidit ictu,

Tandem siquis humo tollat ducatque paventem.

Vel, cui rupta quies, subitis exterritus umbris

Corripit ex stratis corpus clamatque pavetque,

Talem praeclarum Seraphin super aethera regem

165

Ductabat, donec perventum ad limina celsae

Molis, ubi longis latisque adamante columnis

Vestibulum ante ipsum extabat porticus ingens.

Sic iunctus lapidemque lapis connexus inhaeret,

Vt saxo ex uno nativum surgere montem

170

Credas et tenues iunctura excluseret ungues.

Marmoreus paries fulget candore nivali;

At super aereis ingenti fornice saxis

Aurea testudo extabat - mirabile visum! -

Hinc atque hinc fuerat multis exculta figuris.

175

Et primum a dextris fulgenti effinxerat auro

Me opifex mundi, Deus, ille creator Olympi,

Filius utque parens, ut spiritus, una voluntas

Condidit angelicos Thronos totamque phalangem

Coelestis ducis et divum sine corpore solus.

180

Luciferum ante omnes tanto splendore creavit,

Ingenio ut, forma longe superaverit omnes

Celicolas propiorque Deo consedit in alto.

Liminis at fastus, - virus commune superbis -,

Non sivit, ut staret contentus sede secunda.

185

Perfidus aetherea regis descivit ab aula

Impiaque adversus molitus bella Tonantem

Compulit astuta sceleratam fraude cohortem

In tantum iurare nefas sociamque Titanni

Affore et ethereis regem detrudere regnis.

190

At Deus Omnipotens iusta commotus ab ira

Disrupit fregitque acies celoque rebelles

Fulminibus similes manes detrusit in imos.

Qualis erat facies celsa de sede cadentum,

Manserunt: prisci vestigia nulla decoris.

195

Parte alia sculptor mira testudinis arte

Pinxerat, ut terram celumque crearit et undas

Iupiter et limo longaevum effinxerit Adam,

Vt creavit Evam generis primordia nostri,

Vtque animam et vitae spirando inflaverit auram:

200

Ambo immortales, ambo sine crimine nati,

Ambo animis, ambo prestanti corpore et annis,

Aurea ni vetita legerent ex arbore mala.

Dum sic foelices aevo fruerentur in alto,

Ecce, atrox hostis vultus ac ora puelle

205

Prima indutus erat, nigri sed terga draconis

Pone trahens virides squamosa tegebat in herbas.

Et primum, "O miseri! Cur non foelicia poma

Carpitis, ut rerum pariter dignoscere causas

Possetis solioque Dei sceptraque potiri?

210

Nec vos eternae mortis timor anxius urget?"

Dixit et excerpens vetitos ex arbore fructus,

Vt comedat, porrexit Evae. Dedit illa marito.

Hoc ubi cognovit divumque hominumque creator,

Penituit faecisse hominem; caelo expulit ambos,

215

Vt duris alter terram exerceret aratris,

Quaereret assiduo sibi vix alimenta labore;

Altera nunc pensis addat noctemque diemque,

Pendeat intorquens radios nunc anxia telis.

Sponte dabat tellus fruges et flumina nectar,

220

Sudabantque prius quercus celestia mella.

Non rapidi soles, gelidis non bruma pruinis

Aeterno urebat florentes gramine terras:

Ver erat atque arbos maturo pondere ramos

Curvabat floresque simul fructusque ferebat.

225

Non gelidus Boreas, non horridus Eurus et Auster

Humidus et rapidi flabat violentia Cauri.

Laeta serenati facies splendebat Olympi.

Heu, generi quantum primi nocuere parentes

Humano, saerique luant errata nepotes!

230

Per vos florentis Paradisi e limine pulsi

Erramus tenebris cecis nigrantis Abyssi,

Per vos pallentes morbi tristesque senectus

Invasit mortale genus, serpitque per omnes

Haec scabies, nullis tollenda salubribus undis,

235

Vt fit, Tartareo quicumque obnoxius igni

Gignitur, hoc prima dependet origine crimen.

Nec nostram tenui pensaret stamine vitam

Atropos, at plenis traherent sine fine sorores

Fila colis, nullum lugeret mater alumnum.

240

Talia mirantem sculpta testudine Carlum

Alloquitur magni Iovis nuntius: "Inspice postes

Sydereae portae et caelatum in limite carmen

Et, qui pro foribus candentem continet ensem,

Ne, temere ingressus celsi penetrala Tonantis,

245

Te petet et rigido fodiat tua pectora ferro.

Si Deus annuerit, valvis reserentur apertis

Atria, nec custos prohibebit limen adire."

Haec ubi dicta dedit, portae patuere patentes.

Inde alios subeunt postes aliosque recessus,

250

Inde Deum thalamos gemmis auroque refertos.

Tandem perventum est, ubi sunt conclavia divum.

Illic porta fuit miris caelata figuris:

Auratum limen, valvae, cristallina porta.

Ex adamante fuit vectes, argentea claustra,

255

Atque incisa notis fuerant duo carmina magnis:

"Atria fas nulli mortali intrare deorum,

Nec nisi qui meritis divino est dignus honore."

Hos super astabat vultu facieque rubenti

Candentemque ferens gladium torvusque satelles,

260

Qui geminis bifores utrimque amplectitur alis.

Ad quem Francorum ductor sic ore locutus:

"Si fas est nobis, celestis ianitor arcis,

Stridentes resera postes et limina pande.

Hoc duce sydereas per tot discrimina sedes

265

Accessi incolumis. Nec terruit arduus aether,

Cesserunt rapidi fatis auctoribus ignes,

Nec Nemei obstarent ardentia terga Leonis,

Ora nec extensi per celum horrenda Draconis

Me vetuere volente Deo per inane volare."

270

Nec plura effatus, subito cum cardine valve

Aerato ingenti strepitu patuere stridentes

Ferratae, ut quondam stridentia limina Iani,

Romuleas ageret cum consul ad arma cohortes,

Vt quondam autumno ventis agitantibus imbres

275

Dissiliere poli crepitusque dedere tremendos.

Postquam syderei patefacta est ianua regis,

Emicuit tantus fulgor, tantum ignea flama

Divorum ex oculis totoque ex ore reluxit,

Vt totidem celo credas lucescere soles.

280

Fulmineique acies feriebat luminis instar

Splendor, ut Aethiopum siquis deserta Sienes

Octipedis peragret, cum fervent sydera Cancri,

Cum medio sine nube die sol igneus axem

Conscendit, spectet rutilantis Apollinis orbem:

285

Haud aliter potuere pati mortalia divum

Lumina fulgorem. Ceciditque in limine pronus

Maximus heroum Carlus! Subitoque cohorte

Instar squamarum lucem rapuere tenebrae,

Vt quondam iuxta foelicia culta Damasci

290

Iupiter eripuit Tarsensi lumina Paulo

Atque illum evexit super alti sydera celi,

Vt contempletur non vulgo aedenda profano

Mens arcana Dei et totum scrutetur Olympum,

Talis erat Carlus, talisque iacentis imago

295

Ante Iovis limen. Sed presto gemmifer ales

Aprhensa erepit diffusum embremate dextra.

"Surge, age, ne dubita, ducere per omnia regna

Astriferi tutus celi et mysteria nosces

Excelsi miranda Dei. Licet obsita cecis

300

Lumina sint squamis, tamen acrius ista notabis

Mente, nec impedient oculi diversa tuentes.

Posset ut occultas naturae inquirere causas,

Sponte oculos luce admoto Democritus igne

Privavit: Nec fas homini est arcana videre

305

Celestis patris et facies splendore micantes.

Corrumpit vestros divina potentia sensus."

Dixit et aetherei per regna superba parentis

Duxit, ubi ardentem princeps archangelus hastam

Ante trhonos sedemque Iovis tenet. Inde satelles

310

Pervigil a lato cinctus crepitantibus armis

Gemmiferique chori circumque supraque volantes

Regia mulcebant concentibus atria miris,

Alterno ut totum impleret modulamine caelum.

Nanque Throni loca prima tenent, quae celsa superni

315

Est regis sedes fulgentibus obsita conchis.

At Iovis aetherei charitas ardentibus alis

Innumeros oculos gestat Seraphionis ordo,

Vt rotat auratas ales Iunonia pennas,

Ad solem caudae variorum mille colorum.

320

<Extremosque pedes velant et nube corusca

Ardentes celant facies, alaeque moventur

Tergeminae, in medio clangore sonore

Semper agunt Christo grates exultantibus alis.

Ceu niveus suavi cantat modulamine cignus

325

Mehandri circa fluxus in vere tepenti,>

Sic circum aetherni volitant pretoria Christi

Aliferi Seraphin. Iuxta Cherubinia lampas

Centum oculos, centum ora ferens alasque volantes,

Intima quae summi noscit praecordia regis,

330

Quae simplex, quae prima Dei sapientia fertur,

Presentemque Deum spectant nulloque fruuntur

Hi medio, mandata docent implentque minores

Caelicolas, quidnam maiestas regia poscat.

<Alter et alterius porrectas clamat in aures

335

Inque vicem nullo traduntur livore ducentes

Magnanimi secreta Iovis pandentque recessum.

Sic a supremo fas est descendere ad imos.>

Inde Potestates et caeli mascula Virtus

<Blanditiis nullis caedit nullique profano

340

Mota metu, gradibus semper firma haeret in isdem.>

Atque triumphales acies loca proxima celsis

Delegere choris; et ab his oracula noscunt.

Ante istos clipeata Iovis stat principis ala;

Inde sacrosanctus fulgentem archangelum hastam

345

Vibrat et angelicae pandit mandata phalangi.

Angelus hac magni spatium dimensus Olympi

Humano generi mandata novissima defert

Implet et aethereo mortales numine mentes.

Quas novit servire Deo, qua celibe vita

350

In terris degent et ab omni crimine mundae,

Admonet. Hortatur celestem inquirere regnum,

Spernere opes fragiles fugitivaque gaudia vitae

Corporeae solumque Deum celumque tueri.

Veh! Miserae gentes, ni custos angelus esset

355

Vnicuique datum, cum sit contrarius hostes,

Excipiat qui fraude homines mentesque labantes

Ad scelus impellit pariterque vaferrimus arte

Aggreditur mortale genus noctesque dies<que>,

Vt iam Tartareis humana propago tenebris

360

Mersa foret semperque novis habitanda colonis

Iupiter arva daret seclisque nocentibus imbres

Deucaliones caeli compage soluta

Funderet; atque iterum Neptunia monstra vagarent

Per iuga Caucasei montis, per inhospita saxa

365

Vmbrosi Athlantis; nec signum foederis icti

Traxisset varios Thaumantias ore colores.

At Deus omnipotens, caeli cui regia paret,

Ne pereant homines, caeli ut fungantur honore,

Praesidium angelicae posuit celeste cohortis.

370

Impyrei locus est, ubi regia celsa Tonantis

Stat, nitidis conchis et rubro instructa pyropo;

Et tantum aethereas se culmine tollit in auras,

Vt superet visum ignitis suffulta columnis.

Illic innocuis resplendent omnia flamis.

375

<Pars ex electro virgas lituosque recur[vos

In radii morem gestant, quis nubi[la findunt

Quis spatium celi a terrae metiuntur [

Aequoris atque alii specula et ora satelii[

Pars adamantinas gestat pharetrata [secures

380

Inque rotae morem volitant giroque [corusco

Vertitur indefessa acies [

In sese motu, ventosi turbinis inst[ar.

Cum paleae et niger rapida vertig[o

Erigitur, tegiturque atra[

385

Pars quoque pontificum est oblonges induta l[acenas,

Cingulaque obducit gemmantis m[

Quadrata ast alii proceres carch[esia portant

Celesti ambrosia et spuman[ti nectare plena.

Alataeque rotae fuerant currus [

390

Virtutum nusquam flatebant [

Alterius mira concordes arte vig[

Hinc aquila, hinc taurus volitantia [

Ardentesque trhoni volitant flamantibus alis

Spiculaque ardenti contorquent ignea dextra,

395

Rimantur secreta Iovis plaudentque canentes.

Cum Seraphin Cherubinque choris miro ordine volant,

Talesque alterno modulantur carmine voces:

"Sydereum laudent caelestia numina regem,

Laudet Virtutum celique exercitus omnis,

400

Laudent astra Deum, laudet sol aureus et, quae

Noctivago gelidas humectat lumine terras,

Luna Deum laudet, liquidissimus ignis et aer

Et maris undisoni fluctus et stagna lacusque

Fluminaque et tellus et, quae nascuntur <in> illis,

405

Dent laudes uno ore Deo, qui cuncta creavit

Ex nihilo, et digni Christo referantur honores!"

Talia celestes aedebant carmina divi.

Thurea dona ferunt alii myrraeque liquores

Balsamaque in sacris pateris et odora cremantes

410

Cynnama, Pancheis non ignorata colonis.

Sunt, quibus horrendi forma est truculenta leonis,

Sunt, quibus est speties viridis sinuosa draconis.

Me insignis equi formam gerit, ille iuvenci,

Hic aquilae pennis et rostro insignis adunco

415

Clangit et aetherei supera volat atria caeli.

Virgineae facies sunt his ac ora deorum,

Aliferisque alacres pedibus talaria nectunt

Magnanimique Iovis celeres mandata per auras

In terris referunt. Alii per inane volantes

420

Pro portis agitant vigiles statione vicissim

Alterna excubias celumque indagine cingunt.

Non secus obsessi siquando hostilibus armis

Robora portarum explorant aditusque latentes

Inquirunt cives et multo moenia complent

425

Milite, sic celsos muros ardentis Olympi

Celestes volucres et custos pervigil ambit,

Aeternoque ardent numerosae lampades igne.

At Deus omnipotens solio sublimis in alto

Impirei residet, quo nil sublimius extat.

430

Illic syder<e>o maiestas regia throno

Cum patre, cum nato et sancto reveretur amore.

Sit diversa Deo licet et persona triformis,

Atque illum vario mortales nomine dicant,

Vnicus ille tamen tres est: Deus auctor et idem

435

Ingenitus supraque chaos mundumque creatur

Aeternus. Nulloque loco nec limite septus

Cuncta capit nullique capax movet omnia, nusquam

Deflectens cernitque omnes nec cernitur ulli.

Cum libuit, caelum ex nihilo terramque creavit.

440

Ah, cur incassum mortalia pectora tentant

Intima magnanimi precordia noscere Christi?

Cur tres, cur unus sit rex? Cur aequa potestas?

Cur tandem serum miseris mortalibus orbem

Condidit? Ante illum, quid agebat Iupiter? Annos

445

Pene infinitos segni traduxerat aevo.

Quid tenui fossa fluctus siccare marinos

Tentatis, pueri? Parva quid Doridos undas

Sulcatis cimba? Mergetur vortice preceps,

Longius a portu si currere tentat in aequor!

450

Nec frustra primae rationem inquirite causae:

Nec fas, nec potis est arcana sacraria nosse,

Quae si mortali licuisset noscere menti,

Non hominem in terris peperisset virgo Tonantem.

Non omnes Paulus, non Zebedeius heros,

455

Non, qui xaxorum est numerosa grandine cesus,

<Cui nomen primae dederat Iusticia palmae>,

- Hi non narrandos celi videre triumphos

Sydereoque throno Iesum super astra sedentem.

Alma Fides solum vestri penetralia regis

460

Pandet et aetherei portam reserabit Olympi.

Hac duce magnanimi potuit generosa propago

Pipini cognosse Deum celumque per amplum

Tutus iter facere et portas intrare patentes,

Dum carpit spirans vitales aetheris auras,

465

Aurea dum longo spatio vagus atria lustrat

Aeterni regis Carlus, dum mente revolvit,

Quae Iovis interpres distinguit et ordine narrat.

Nam postquam nimio splendore hebetantia captus

Lumina, nequicquam variis miracula formis

470

Cernebat tantumque sacris concentibus hinnos

Accipiebat. Vti nigrae cum noctis in umbris

Si face consumpta subsistens forte viator

Dumosis silvis et nigris carmina lucis

Audierit quaerulae Prognes iterare sororem,

475

Impleat illa licet vicinis questibus aures,

Nil tamen ille videt lucem oscurantibus umbris:

Talis erat Carlus, talis concentus ad aures

Alituum sacrique chori occurrebat, et omnem

Mente locum quamvis peragrabat limine ceco.

480

Quem Iovis interpres Raphael per singula duxit

Mystica queque docens nec turbae aedenda profanae:

Pontificale decus triplicisque insigne coronae

Esse docet terna sacros sub imagine vultus,

"Est tribus una quidem distincta potentia formis,

485

Nec pater est nato maior, sacri nec spiritus ignis

Regna gerit summi inferiora utriusque Tonantis.

Vult omnes fieri salvos divina voluntas

Idque dedit cunctis caelum spectare supernum,

Rebus ut humanis spretis caelestia regna

490

Affectent primaque Deum auctoremque requirent.

Cuique magis quanto sanctis virtutibus herent,

Tanto agitant celeres animi foelicius aevum.

O, si luminibus posses spectare triumphos

Celestis ducis et faciem splendore micantem

495

Spirituumque rotas augustaque pectora divum

Caelicolumque omnem sua per mysteria pompam,

O, quantis fruere bonis, si talia cernas!

Sed cernes, cum te vitalis liquerit hora,

Cum petet exemptus terrestri corpore coelum

500

Spiritus atque omni vitae mortalis honore

Functus erit longae post tempora curva senectae.

Forsitan et sordes caelesti flumine lautus,

Antea quam durae truncarint stamina Parcae,

Luminibus puris misteria plura videbis!"

505

Dixit et ardentes Carlo comitante quadrigas

Ascendit, caelique plagam quibus ocior Euro

Tranabat. Celerique ambo per inane volantes

Vectantur curru, dorso velut ignea moles

Nubiferi Heliam Carmeli substulit olim,

510

Qualis et a Geticis frenato torva dracone

Tritolemum longe Ceres exportaverat aris,

Qualis sanguineis Mavors circumdatus armis

Alatisque horrendus equis Meotidos undas

Pervolat et Sciticas populatur cursibus urbes,

515

Talis flamifero curru Pipinius heros

Per sedes superumque choros volitabat ovantes.

Ast ubi sydereae reginae ad limina ventum est,

Alipedum validis compescuit ora volucrum

Dux frenis rapidasque rotas auriga volantis

520

Firmavit plaustri et subito descendit ab illo

Pronus humi. At Carlus, quamvis se lumina captus,

Saltavit curru tamen. Et mora nulla retardat,

Quin pronus magno numen veneratur honore

Virginis aethernae supplexque ita talia fatur:

525

"Alma Dei genetrix, coeli regina supremi,

Virgo parens Christi, quem lati machina mundi

Non capit, et longe super omnia saecula regem

Conceptum nullo peperisti semine Iesum,

Vt primi eriperet delicta infanda parentis,

530

Vt clausum reseret celestis limen Olympi,

Frangat ut infernas portus spolietque tropheis

Plutonem et sanctos secum super astra profetas

Eveat ac sceleris purget vestigia nostri,

Alma, precor, - cum te mortalia pectora solam

535

Omnibus implorant templis ac omnibus aris,

Ante alios veneranda deos -, miserere precantis,

Humanae nec te ledant contagia fraudis,

Promptior in vitium cum gens mortalis inane

Corruat et sanctos spernat virtutis honores

540

(Hos agitat dulcis regni ambitiosa cupisdo,

Illos vexat amor nimium sceleratus habendi,

Hi marcent luxu turpique libidine fragrant,

Ast alii tanquam pecudes ratione carentes

In terris curvi degunt sine legibus aevum),

545

His (precor) ut miseris, exores, alma, Tonantem,

Concedat veniam et coelo miseretur ab alto,

O sola humanos semper miserata labores!

Ecce ferox Libis innumeros in bella cohortes

Ductat et a rubro descendit lictore rursus

550

Maumettana lues; saeva feritate Tibaldus,

Vt Christi populum perdat, comes additur istis.

Impius iniustis iam nunc Desiderius armis,

Qui miseras tantis afflixit cladibus urbes

Ausoniae et late vastans cultoribus agros,

555

Romuleas sedes et moenia sacra Tonantis

Vertere humo et sanctos minitatur tollere leges.

Nec mirum: extremis gens barbara venit ab oris,

Quae iam bis centum Latium est populata per annos,

Nunc magis immanis, nunc Marte elata secundo,

560

Pontifices summos augusta e sede Quirini

Pellit et infandos sacrorum inducere ritus

Tentat et a sacris non abstinet impia templis

Gens, multo quae iam faecere cruore profana.

Hoc, precor, ut nostris dirimatur dedecus armis,

565

Ne quis Cristicolas Latias impune per urbes

Obtruncet foedusque Iovis mortalibus ictum

Polluat et magni spernat mandata Tonantis."

Dixerat ante thronos haec flexo poplite Carlus

Vertice nudato lachrymisque rigantibus ora,

570

Cui tunc alma parens, caeli regina supremi

Reddidit haec paucis roseoque haec ore locuta est:

"Optime Francorum ductor, Pipinia proles,

Cui Deus omnipotens hostes domitare superbos

Concessit sanctaeque crucis victricia signa

575

Ferre dedit: Victa Saxorum gente nefanda

Cessit victus Arabs, cessit tibi Nilus et Indus!

Ne dubites sevos invadere Marte tyrannos!

Defendes nostrum populum, cadet impius hostis!

Quam multa Adriacum Poenorum corpora volvet

580

Aufidus in pelagus, clades par reddita Cannis!

Barbarus ipse etiam, Latii caput omne malorum,

Bebriaca tandem victus Desiderius urbe

Ante tuos currus, manibus post terga ligatis,

Trans Alpes patrias maris ducetur ad oras!

585

Arcana haec peragenda tamen prius accipe mente:

Ter mille occurrunt equites fulgentibus armis,

Qui crucis et fulvi gestant vexilla leonis,

Quique colunt ripas Tyrreni fluminis Arni,

Quique Fluentinae deiectis moenibus urbis

590

Reliquias habitant Romanae stirpis alumni.

Hos socios adhibe et tecum coniunge volentes:

Gens praeclara fide belloque insignis et armis

Quam stragem generosa dabit! Quae funera cernes!

His ducibus nota tutus regione viarum,

595

Quocumque ire voles, duces victricia castra.

His bene tu meritis collectus undique in unum

Attolles arces recidivaque moenia pones.

Nec gens ulla magis fautrix celebrabi[t honores

Francorum veluti charum pia turba nat[orum

600

Foederaque aeterno inviolata tenebit amore.

Ne timeas auctore Deo purgatus ab omni

Crimine pro sancta te mille offerre periclis

Relligione Dei - timidos expelle timores!

En ego pro miseris supplex mortalibus oro,

605

Vt veniam errori det Iupiter iraque mollis

Sit mota et trifidum iam d extra coherceat ictum,

Expectet, donec vitium virtute rependat.

Tu quoque, si quando mundi inferioris ad oras

Descendes, homines haec nostra voce monebis:

610

Ne totiens lentas peccando provocet iras

Magnanimi Iovis et nostro defendier ore

Gens credat! Sed, quo sint semine nati,

Cur Deus ex limo divini numinis instar

Condiderit mortale genus, quo tendere pergant,

615

Hoc curent! Salvos fieri vult Iupiter omnes!

Si modo vel sera tandem delicta fatetur

Morte dolens supplexque anima fugiente precetur

Rectorem caeli, sic altis dormiet astris!"

Haec ubi syderei genetrix reverenda Tonantis

620

Dixerat, ingenti sonuerunt omnia plausu

Aedentes celeste melos dulcedine mira.

Psallebant hinc inde trhoni letasque choreas

Ductabant circa regem giroque volantes

Ardentis nubae "Saba" et "Osanna" canebant.

625

Non secus extremas Pigmei ad litoris oras

Pervolitant, si quando grues in vere tepenti

Nidorum notas sedes clangore salutant

Per liquidum longos volventes aera giros,

Si divina licet nostris componere rebus.

630

Nec mora, surrexit Carlus currumque volantem

Ascendit; monuit Raphael sic optimus ales

Frenaque caelestum spumantia torsit equorum.

Aurea sed postquam venere ad moenia Sion

Divinae superasque arces urbisque supernae,

635

Aligeros compressit equos plaustroque nitenti

Desilit interpres magnique auriga Tonantis

In terram et primo consistit limine portae.

Illic ambrosio circumdans nectare muros

Amnis erat, longe nitidis pulcherrimus undis:

640

Xarismam superi proprio sic nomine dicunt.

Cuius si nitidos gustarent ore liquores

Mortales, nunquam postquam sitis aspera fauces

Angeret, et suavis fumantia dona Liei

Spernerent: haec assunt divorum pocula mensis.

645

Ast urbs innumeris pulcherrima turribus extat:

Aureus est murus centum latissimus ulnis,

Adversi ut septem tracti per moenia currus

Non latera illesis tererent compagibus axes.

Altior est decies centum; non angulus ullus,

650

Nanque globi terrae est instar formaeque rotundae.

Tale adamantino conscriptum in stipite carmen:

"Haec est celestis Sion, gratissima divis

Vrbs, ubi perpetua cives charitate triumphant.

Omnibus huc terrae delecti ex urbibus intrant,

655

Coelibe qui vita patriam meruere supremam.

Bis sena in celum sublimi vertice portae

Tolluntur, totidem custodes arcibus assunt.

Sunt binae claves: quarum est argentea prima,

Qua primae vena solvuntur vincula culpae;

660

Altera perfectis animis reseratur Olympi

At propius nitido postquam miracula coelo

Sparsa videt pedibusque gradi - mirabile visum!

Quot natura tulit variis animantia formis,

Per rupes totidem errabant ardentis Olympi,

665

Per iuga devessae cristallina fornicis ibant.

Nam cervice micans septem radiantibus astris

Arcadiae monstrum gelidi prope cardinis axem

Ibat, et Artophilax parvam conversus in Vrsam,

Cum matre occiduis nusquam mergendus in undis.

670

Inter utrumque polum procero corpore Serpens

Porrectus totum complebat formidine celum,

Qui vigil hortorum custos Athlantidos arvis

Nympharum Hesperidum servaverat aurea poma.

Vulcanique novem donum mirabile flamis

675

Fulgebat, maestae quod Liber tradidit olim

Idee, postquam in Naxo Erithonius heros

Desertam liquit. Iuxtaque Epidaurius Anguis

Ter denis pandit fulgentia tergora flamis,

Scorpius et geminas inter Chelipius aedes

680

Panditur et tumidis exterritat aethera chelis;

Ille tamen clarus ter sena lampade fulget.

Nec procul Erigone, Themidis iustissima nata,

Postquam inferendam scelerato crimine terram

Mortales summo conlegit culmine sedes

685

Aethereas spicasque tenet canentis aristae.

Ornatumque decem facibus cum Castore fratrem

Vidit et alterna caelum statione vicissim

Mutare, et talis non est concordia fratrum.

Hostiaque obsceni coelo est affixa Priapi

690

Centipedis iuxta flagrantia sydera Cancri.

Vidit et Herculei fulgentia terga Leonis,

Cauda micat septem Beronicis crinibus astris.

Tu licet aequoreis esses proiectus in undis

Pelopis insidiis, nunc inter sydera fulges:

695

Nunc pedibus Taurum, nunc Artum vertice tangis.

Nec procul Andromade pater est, mediusque videtur

Lampade ter sena, coniuxque elata supine

Corpore bis septem facibus scintillat. Et Helles

Aurato vector perlustrat vellere celum.

700

Parte alia caeli desecto Gorgona collo

Portabat multis redimitus tempora flamis

Perseus et nudo horrebat Tritonides ense.

Nec procul astrifero fulgent Athlantide cretae

Pleiades; una latet mortali nupta marito.

705

Splendebatque novem Cillenia Barbiton astris.

Dilectusque Iovi, qui fundit Aquarius imbres,

Nectare qui superum spumantia pocula mensis

Propinat, facibus ter senis lustrat Olympum.

Occeanique nepos, Croton, metuende sagictis

710

Gortinis, celeri perlustras concava passu

Aetheris, ut quondam Ideis in montibus apros

Et timidos iaculis Cretensi in lictore cervos

Sectatus, - quin primus amor curaeque priores

Restant -, et tumidi vitat fera brachia monstri.

715

At nive candidior pluma canente sonoris

Aethereos Cygnus mulcebat cantibus amnes,

Qualis Pactoli iuxta flaventis arenas

Deplorant querulis instantia funera ricmis.

Quique suis humeris portavit Ariona nando,

720

Pro squamis rutilas stellas in pectore gestat

Et prope Sidonii sequitur vestigia Tauri.

Et canis Iccarius rapidis per devia celi

Nunc leporem inbellem, nunc turpem cursibus ursam

Insequitur, quacumque fugit, iamiamque teneri,

725

Saucia iam rictu demerso in terga putares.

Quaeque prius rudibus pinus per Nerea velis

Ignotum per iter velocis fulminis instar

Lapsa tumescentis contempsit murmura ponti,

Nunc astris affixa poli est fulgentibus Argos,

730

Discat ut humanis gens impia ponere finem

Rebus et humentes concedat piscibus undas.

Causa mali quanti illa fuit mortisque nefandae!

Ad quid mortales, insana pecunia, cogis!

Nec procul Heridanus liquidis interfluit undis:

735

Hesperiae Heridanus longe notissimus amnis,

Nunc Iovis imperio celi dignatus honore est.

Sirius et Piscis bis seno fulgure clarus

Combibit aetheream, quam fundit Aquarius, urnam.

Parte alia celi quatiens virgulta fragore

740

Peliacos arcus gestans gravidamque pharetram

Currebat quadrupes Chiron, ut Thessala quondam

Per iuga cum Pholoum premeret Thirintius arcu.

Nec procul Australes Corvus volitabat ad oras

Et vacuum Clario tandem cratera ferebat

745

Et viridis rostro caudam comprhenderat Anguis.

Multaque preterea rutilantia monstra videbat

Sparsa per immensum celum, quae maximus heros

Dum stupet et partes oculos rimatur in omnes,

Increpuit Seraphin: "Quid, si loca celsa Tonantis

750

Aspicies, quantis lucescat regia gemmis,

Oraque Phebeos radios hebetantia divum?"

Dum sic alloquitur regem Iovis impiger ales,

Ecce rubens Eritheus et flameus Aethon adustis

Crinibus erumpunt reserato carcere Phoebi

755

Aethereasque replent sevis hinnitibus auras!

Indocilesque iugum vix compulit aurea coniux

Titoni stimulis fumantia suddere colla,

Tunc volucres rapidis infestant calcibus astra

Fumiferosque atris efflant e naribus ignes.

760

Non secus, intacta validos cervice iuvencos

Si quis ferre iugum cogat glebasque iacentes

Vomere proscindat, verbis virgaque frementes

Versantesque iugum durus castigat arator.

Delius ardentes tali moderamine currus

765

Indocilesque agitabat equos per devia celi.

Vectaque luciferis renitet Venus aurea bigis,

Vt celum ac terram rutilanti fronte serenat.

At celeri lapsu velox Cillenius ales

Nunc Phoebum antevolat, sequitur nunc pone quadrigas,

770

Vt celeris signum modo destruat orbita plantae,

Vt coma vicinis flamis ambusta cremetur,

Maiori ut penitus vanescat lampade tectus.

Hunc super Odrisius rubicundo sydere Mavors

Errat et insanis agitat mortalia bellis.

775

Ni Deus Omnipotens Ideo temperet astro

Falciferumque nequam Martisque tumentia corda,

Semper inundarent scelerato sanguine terrae.

Haec duce caelesti postquam Pipinia proles

Astra supergressus, stetit alto in culmine caeli,

780

Vnde gravis poterant lapidosa cacumina terrae

Infusumque mare et, qui late circuit orbem,

Occeanus cerni et purus sine nubibus aer,

Limpidus unde ignis molesque ardentis Olympi.

Constitit hoc Carlus tacitoque haec corde volutans:

785

"O mentes hominum cecae sedisque futuri

Ignarae, o verae stupidi telluris allumni!

Quo spes vestra loco est! Quibus est demersa lacunis!

En, agite, erectae volitent super aethera mentes

Caelestem ad regem! Mortales linquite terras!

790

Non patria est nobis tellus, sed sydera sedes

Certa manent, summi leges quicumque Tonantis

Servavit, quos nulla dies mutabilis aevi

Deprimet. Hostilis caeli non destruet arces

Turma nec eversis sulcabit moenibus urbes,

795

Nec tristis miseros agitet discordia cives,

Non odium, non livor edax, non improba ventris

Allatrat ingruvies, nec pernitiosa libido

Ventilat ardentes tranquillo in pectore thedas.

Cessat avara fames auri sceptrique superbi

800

Ambitiosus honor, pro quo bella impia tantis

Mortales vacuum minuerant caedibus orbem!"

Tales arcano versantem mente querelas

Crimina et humanae miserantem incommoda gentis

Corripuit somnus. Tanta dulcedine celi

805

Extremi sonuere poli, dum volvitur aureus axis

Cardine supremo, ut Phoebum Musasque canoras

Concentus superet nec quicquam suavius illis

Cantibus humanas possit mulcere dolores.

At virga aurata summi patris impiger ales

810

Vtraque sopiti contingit tempora regis:

"Surge, age, magnanimi proles generosa Pipini!

Nunc opus est animis! Timidos expelle timores!

Nunc opus, ut studio vincas superesque labores!

Nunc visenda tibi sublimis regia Christi

815

Angelicique chori celique exercitus omnis

Celicolaeque omnes, nitidis quos purpura gemmis

Picta tegit, quorum Phoebee lampadis instar

Ora micant. Quid dormis iners? Nunc surgere tempus!"

Dixit et attonitum dextra sic tollit in altum,

820

Ceu, qui fulmineo exanimatus concidit ictu,

Tandem siquis humo tollat ducatque paventem.

Vel, cui rupta quies, subitis exterritus umbris

Corripit ex stratis corpus clamatque pavetque,

Talem praeclarum Seraphin super aethera regem

825

Ductabat, donec perventum ad limina celsae

Molis, ubi longis latisque adamante columnis

Vestibulum ante ipsum extabat porticus ingens.

Sic iunctus lapidemque lapis connexus inhaeret,

Vt saxo ex uno nativum surgere montem

830

Credas et tenues iunctura excluseret ungues.

Marmoreus paries fulget candore nivali;

At super aereis ingenti fornice saxis

Aurea testudo extabat - mirabile visum! -

Hinc atque hinc fuerat multis exculta figuris.

835

Et primum a dextris fulgenti effinxerat auro

Me opifex mundi, Deus, ille creator Olympi,

Filius utque parens, ut spiritus, una voluntas

Condidit angelicos Thronos totamque phalangem

Coelestis ducis et divum sine corpore solus.

840

Luciferum ante omnes tanto splendore creavit,

Ingenio ut, forma longe superaverit omnes

Celicolas propiorque Deo consedit in alto.

Liminis at fastus, - virus commune superbis -,

Non sivit, ut staret contentus sede secunda.

845

Perfidus aetherea regis descivit ab aula

Impiaque adversus molitus bella Tonantem

Compulit astuta sceleratam fraude cohortem

In tantum iurare nefas sociamque Titanni

Affore et ethereis regem detrudere regnis.

850

At Deus Omnipotens iusta commotus ab ira

Disrupit fregitque acies celoque rebelles

Fulminibus similes manes detrusit in imos.

Qualis erat facies celsa de sede cadentum,

Manserunt: prisci vestigia nulla decoris.

855

Parte alia sculptor mira testudinis arte

Pinxerat, ut terram celumque crearit et undas

Iupiter et limo longaevum effinxerit Adam,

Vt creavit Evam generis primordia nostri,

Vtque animam et vitae spirando inflaverit auram:

860

Ambo immortales, ambo sine crimine nati,

Ambo animis, ambo prestanti corpore et annis,

Aurea ni vetita legerent ex arbore mala.

Dum sic foelices aevo fruerentur in alto,

Ecce, atrox hostis vultus ac ora puelle

865

Prima indutus erat, nigri sed terga draconis

Pone trahens virides squamosa tegebat in herbas.

Et primum, "O miseri! Cur non foelicia poma

Carpitis, ut rerum pariter dignoscere causas

Possetis solioque Dei sceptraque potiri?

870

Nec vos eternae mortis timor anxius urget?"

Dixit et excerpens vetitos ex arbore fructus,

Vt comedat, porrexit Evae. Dedit illa marito.

Hoc ubi cognovit divumque hominumque creator,

Penituit faecisse hominem; caelo expulit ambos,

875

Vt duris alter terram exerceret aratris,

Quaereret assiduo sibi vix alimenta labore;

Altera nunc pensis addat noctemque diemque,

Pendeat intorquens radios nunc anxia telis.

Sponte dabat tellus fruges et flumina nectar,

880

Sudabantque prius quercus celestia mella.

Non rapidi soles, gelidis non bruma pruinis

Aeterno urebat florentes gramine terras:

Ver erat atque arbos maturo pondere ramos

Curvabat floresque simul fructusque ferebat.

885

Non gelidus Boreas, non horridus Eurus et Auster

Humidus et rapidi flabat violentia Cauri.

Laeta serenati facies splendebat Olympi.

Heu, generi quantum primi nocuere parentes

Humano, saerique luant errata nepotes!

890

Per vos florentis Paradisi e limine pulsi

Erramus tenebris cecis nigrantis Abyssi,

Per vos pallentes morbi tristesque senectus

Invasit mortale genus, serpitque per omnes

Haec scabies, nullis tollenda salubribus undis,

895

Vt fit, Tartareo quicumque obnoxius igni

Gignitur, hoc prima dependet origine crimen.

Nec nostram tenui pensaret stamine vitam

Atropos, at plenis traherent sine fine sorores

Fila colis, nullum lugeret mater alumnum.

900

Talia mirantem sculpta testudine Carlum

Alloquitur magni Iovis nuntius: "Inspice postes

Sydereae portae et caelatum in limite carmen

Et, qui pro foribus candentem continet ensem,

Ne, temere ingressus celsi penetrala Tonantis,

905

Te petet et rigido fodiat tua pectora ferro.

Si Deus annuerit, valvis reserentur apertis

Atria, nec custos prohibebit limen adire."

Haec ubi dicta dedit, portae patuere patentes.

Inde alios subeunt postes aliosque recessus,

910

Inde Deum thalamos gemmis auroque refertos.

Tandem perventum est, ubi sunt conclavia divum.

Illic porta fuit miris caelata figuris:

Auratum limen, valvae, cristallina porta.

Ex adamante fuit vectes, argentea claustra,

915

Atque incisa notis fuerant duo carmina magnis:

"Atria fas nulli mortali intrare deorum,

Nec nisi qui meritis divino est dignus honore."

Hos super astabat vultu facieque rubenti

Candentemque ferens gladium torvusque satelles,

920

Qui geminis bifores utrimque amplectitur alis.

Ad quem Francorum ductor sic ore locutus:

"Si fas est nobis, celestis ianitor arcis,

Stridentes resera postes et limina pande.

Hoc duce sydereas per tot discrimina sedes

925

Accessi incolumis. Nec terruit arduus aether,

Cesserunt rapidi fatis auctoribus ignes,

Nec Nemei obstarent ardentia terga Leonis,

Ora nec extensi per celum horrenda Draconis

Me vetuere volente Deo per inane volare."

930

Nec plura effatus, subito cum cardine valve

Aerato ingenti strepitu patuere stridentes

Ferratae, ut quondam stridentia limina Iani,

Romuleas ageret cum consul ad arma cohortes,

Vt quondam autumno ventis agitantibus imbres

935

Dissiliere poli crepitusque dedere tremendos.

Postquam syderei patefacta est ianua regis,

Emicuit tantus fulgor, tantum ignea flama

Divorum ex oculis totoque ex ore reluxit,

Vt totidem celo credas lucescere soles.

940

Fulmineique acies feriebat luminis instar

Splendor, ut Aethiopum siquis deserta Sienes

Octipedis peragret, cum fervent sydera Cancri,

Cum medio sine nube die sol igneus axem

Conscendit, spectet rutilantis Apollinis orbem:

945

Haud aliter potuere pati mortalia divum

Lumina fulgorem. Ceciditque in limine pronus

Maximus heroum Carlus! Subitoque cohorte

Instar squamarum lucem rapuere tenebrae,

Vt quondam iuxta foelicia culta Damasci

950

Iupiter eripuit Tarsensi lumina Paulo

Atque illum evexit super alti sydera celi,

Vt contempletur non vulgo aedenda profano

Mens arcana Dei et totum scrutetur Olympum,

Talis erat Carlus, talisque iacentis imago

955

Ante Iovis limen. Sed presto gemmifer ales

Aprhensa erepit diffusum embremate dextra.

"Surge, age, ne dubita, ducere per omnia regna

Astriferi tutus celi et mysteria nosces

Excelsi miranda Dei. Licet obsita cecis

960

Lumina sint squamis, tamen acrius ista notabis

Mente, nec impedient oculi diversa tuentes.

Posset ut occultas naturae inquirere causas,

Sponte oculos luce admoto Democritus igne

Privavit: Nec fas homini est arcana videre

965

Celestis patris et facies splendore micantes.

Corrumpit vestros divina potentia sensus."

Dixit et aetherei per regna superba parentis

Duxit, ubi ardentem princeps archangelus hastam

Ante trhonos sedemque Iovis tenet. Inde satelles

970

Pervigil a lato cinctus crepitantibus armis

Gemmiferique chori circumque supraque volantes

Regia mulcebant concentibus atria miris,

Alterno ut totum impleret modulamine caelum.

Nanque Throni loca prima tenent, quae celsa superni

975

Est regis sedes fulgentibus obsita conchis.

At Iovis aetherei charitas ardentibus alis

Innumeros oculos gestat Seraphionis ordo,

Vt rotat auratas ales Iunonia pennas,

Ad solem caudae variorum mille colorum.

980

<Extremosque pedes velant et nube corusca

Ardentes celant facies, alaeque moventur

Tergeminae, in medio clangore sonore

Semper agunt Christo grates exultantibus alis.

Ceu niveus suavi cantat modulamine cignus

985

Mehandri circa fluxus in vere tepenti,>

Sic circum aetherni volitant pretoria Christi

Aliferi Seraphin. Iuxta Cherubinia lampas

Centum oculos, centum ora ferens alasque volantes,

Intima quae summi noscit praecordia regis,

990

Quae simplex, quae prima Dei sapientia fertur,

Presentemque Deum spectant nulloque fruuntur

Hi medio, mandata docent implentque minores

Caelicolas, quidnam maiestas regia poscat.

<Alter et alterius porrectas clamat in aures

995

Inque vicem nullo traduntur livore ducentes

Magnanimi secreta Iovis pandentque recessum.

Sic a supremo fas est descendere ad imos.>

Inde Potestates et caeli mascula Virtus

<Blanditiis nullis caedit nullique profano

1000

Mota metu, gradibus semper firma haeret in isdem.>

Atque triumphales acies loca proxima celsis

Delegere choris; et ab his oracula noscunt.

Ante istos clipeata Iovis stat principis ala;

Inde sacrosanctus fulgentem archangelum hastam

1005

Vibrat et angelicae pandit mandata phalangi.

Angelus hac magni spatium dimensus Olympi

Humano generi mandata novissima defert

Implet et aethereo mortales numine mentes.

Quas novit servire Deo, qua celibe vita

1010

In terris degent et ab omni crimine mundae,

Admonet. Hortatur celestem inquirere regnum,

Spernere opes fragiles fugitivaque gaudia vitae

Corporeae solumque Deum celumque tueri.

Veh! Miserae gentes, ni custos angelus esset

1015

Vnicuique datum, cum sit contrarius hostes,

Excipiat qui fraude homines mentesque labantes

Ad scelus impellit pariterque vaferrimus arte

Aggreditur mortale genus noctesque dies<que>,

Vt iam Tartareis humana propago tenebris

1020

Mersa foret semperque novis habitanda colonis

Iupiter arva daret seclisque nocentibus imbres

Deucaliones caeli compage soluta

Funderet; atque iterum Neptunia monstra vagarent

Per iuga Caucasei montis, per inhospita saxa

1025

Vmbrosi Athlantis; nec signum foederis icti

Traxisset varios Thaumantias ore colores.

At Deus omnipotens, caeli cui regia paret,

Ne pereant homines, caeli ut fungantur honore,

Praesidium angelicae posuit celeste cohortis.

1030

Impyrei locus est, ubi regia celsa Tonantis

Stat, nitidis conchis et rubro instructa pyropo;

Et tantum aethereas se culmine tollit in auras,

Vt superet visum ignitis suffulta columnis.

Illic innocuis resplendent omnia flamis.

1035

<Pars ex electro virgas lituosque recur[vos

In radii morem gestant, quis nubi[la findunt

Quis spatium celi a terrae metiuntur [

Aequoris atque alii specula et ora satelii[

Pars adamantinas gestat pharetrata [secures

1040

Inque rotae morem volitant giroque [corusco

Vertitur indefessa acies [

In sese motu, ventosi turbinis inst[ar.

Cum paleae et niger rapida vertig[o

Erigitur, tegiturque atra[

1045

Pars quoque pontificum est oblonges induta l[acenas,

Cingulaque obducit gemmantis m[

Quadrata ast alii proceres carch[esia portant

Celesti ambrosia et spuman[ti nectare plena.

Alataeque rotae fuerant currus [

1050

Virtutum nusquam flatebant [

Alterius mira concordes arte vig[

Hinc aquila, hinc taurus volitantia [

Ardentesque trhoni volitant flamantibus alis

Spiculaque ardenti contorquent ignea dextra,

1055

Rimantur secreta Iovis plaudentque canentes.

Cum Seraphin Cherubinque choris miro ordine volant,

Talesque alterno modulantur carmine voces:

"Sydereum laudent caelestia numina regem,

Laudet Virtutum celique exercitus omnis,

1060

Laudent astra Deum, laudet sol aureus et, quae

Noctivago gelidas humectat lumine terras,

Luna Deum laudet, liquidissimus ignis et aer

Et maris undisoni fluctus et stagna lacusque

Fluminaque et tellus et, quae nascuntur <in> illis,

1065

Dent laudes uno ore Deo, qui cuncta creavit

Ex nihilo, et digni Christo referantur honores!"

Talia celestes aedebant carmina divi.

Thurea dona ferunt alii myrraeque liquores

Balsamaque in sacris pateris et odora cremantes

1070

Cynnama, Pancheis non ignorata colonis.

Sunt, quibus horrendi forma est truculenta leonis,

Sunt, quibus est speties viridis sinuosa draconis.

Me insignis equi formam gerit, ille iuvenci,

Hic aquilae pennis et rostro insignis adunco

1075

Clangit et aetherei supera volat atria caeli.

Virgineae facies sunt his ac ora deorum,

Aliferisque alacres pedibus talaria nectunt

Magnanimique Iovis celeres mandata per auras

In terris referunt. Alii per inane volantes

1080

Pro portis agitant vigiles statione vicissim

Alterna excubias celumque indagine cingunt.

Non secus obsessi siquando hostilibus armis

Robora portarum explorant aditusque latentes

Inquirunt cives et multo moenia complent

1085

Milite, sic celsos muros ardentis Olympi

Celestes volucres et custos pervigil ambit,

Aeternoque ardent numerosae lampades igne.

At Deus omnipotens solio sublimis in alto

Impirei residet, quo nil sublimius extat.

1090

Illic syder<e>o maiestas regia throno

Cum patre, cum nato et sancto reveretur amore.

Sit diversa Deo licet et persona triformis,

Atque illum vario mortales nomine dicant,

Vnicus ille tamen tres est: Deus auctor et idem

1095

Ingenitus supraque chaos mundumque creatur

Aeternus. Nulloque loco nec limite septus

Cuncta capit nullique capax movet omnia, nusquam

Deflectens cernitque omnes nec cernitur ulli.

Cum libuit, caelum ex nihilo terramque creavit.

1100

Ah, cur incassum mortalia pectora tentant

Intima magnanimi precordia noscere Christi?

Cur tres, cur unus sit rex? Cur aequa potestas?

Cur tandem serum miseris mortalibus orbem

Condidit? Ante illum, quid agebat Iupiter? Annos

1105

Pene infinitos segni traduxerat aevo.

Quid tenui fossa fluctus siccare marinos

Tentatis, pueri? Parva quid Doridos undas

Sulcatis cimba? Mergetur vortice preceps,

Longius a portu si currere tentat in aequor!

1110

Nec frustra primae rationem inquirite causae:

Nec fas, nec potis est arcana sacraria nosse,

Quae si mortali licuisset noscere menti,

Non hominem in terris peperisset virgo Tonantem.

Non omnes Paulus, non Zebedeius heros,

1115

Non, qui xaxorum est numerosa grandine cesus,

<Cui nomen primae dederat Iusticia palmae>,

- Hi non narrandos celi videre triumphos

Sydereoque throno Iesum super astra sedentem.

Alma Fides solum vestri penetralia regis

1120

Pandet et aetherei portam reserabit Olympi.

Hac duce magnanimi potuit generosa propago

Pipini cognosse Deum celumque per amplum

Tutus iter facere et portas intrare patentes,

Dum carpit spirans vitales aetheris auras,

1125

Aurea dum longo spatio vagus atria lustrat

Aeterni regis Carlus, dum mente revolvit,

Quae Iovis interpres distinguit et ordine narrat.

Nam postquam nimio splendore hebetantia captus

Lumina, nequicquam variis miracula formis

1130

Cernebat tantumque sacris concentibus hinnos

Accipiebat. Vti nigrae cum noctis in umbris

Si face consumpta subsistens forte viator

Dumosis silvis et nigris carmina lucis

Audierit quaerulae Prognes iterare sororem,

1135

Impleat illa licet vicinis questibus aures,

Nil tamen ille videt lucem oscurantibus umbris:

Talis erat Carlus, talis concentus ad aures

Alituum sacrique chori occurrebat, et omnem

Mente locum quamvis peragrabat limine ceco.

1140

Quem Iovis interpres Raphael per singula duxit

Mystica queque docens nec turbae aedenda profanae:

Pontificale decus triplicisque insigne coronae

Esse docet terna sacros sub imagine vultus,

"Est tribus una quidem distincta potentia formis,

1145

Nec pater est nato maior, sacri nec spiritus ignis

Regna gerit summi inferiora utriusque Tonantis.

Vult omnes fieri salvos divina voluntas

Idque dedit cunctis caelum spectare supernum,

Rebus ut humanis spretis caelestia regna

1150

Affectent primaque Deum auctoremque requirent.

Cuique magis quanto sanctis virtutibus herent,

Tanto agitant celeres animi foelicius aevum.

O, si luminibus posses spectare triumphos

Celestis ducis et faciem splendore micantem

1155

Spirituumque rotas augustaque pectora divum

Caelicolumque omnem sua per mysteria pompam,

O, quantis fruere bonis, si talia cernas!

Sed cernes, cum te vitalis liquerit hora,

Cum petet exemptus terrestri corpore coelum

1160

Spiritus atque omni vitae mortalis honore

Functus erit longae post tempora curva senectae.

Forsitan et sordes caelesti flumine lautus,

Antea quam durae truncarint stamina Parcae,

Luminibus puris misteria plura videbis!"

1165

Dixit et ardentes Carlo comitante quadrigas

Ascendit, caelique plagam quibus ocior Euro

Tranabat. Celerique ambo per inane volantes

Vectantur curru, dorso velut ignea moles

Nubiferi Heliam Carmeli substulit olim,

1170

Qualis et a Geticis frenato torva dracone

Tritolemum longe Ceres exportaverat aris,

Qualis sanguineis Mavors circumdatus armis

Alatisque horrendus equis Meotidos undas

Pervolat et Sciticas populatur cursibus urbes,

1175

Talis flamifero curru Pipinius heros

Per sedes superumque choros volitabat ovantes.

Ast ubi sydereae reginae ad limina ventum est,

Alipedum validis compescuit ora volucrum

Dux frenis rapidasque rotas auriga volantis

1180

Firmavit plaustri et subito descendit ab illo

Pronus humi. At Carlus, quamvis se lumina captus,

Saltavit curru tamen. Et mora nulla retardat,

Quin pronus magno numen veneratur honore

Virginis aethernae supplexque ita talia fatur:

1185

"Alma Dei genetrix, coeli regina supremi,

Virgo parens Christi, quem lati machina mundi

Non capit, et longe super omnia saecula regem

Conceptum nullo peperisti semine Iesum,

Vt primi eriperet delicta infanda parentis,

1190

Vt clausum reseret celestis limen Olympi,

Frangat ut infernas portus spolietque tropheis

Plutonem et sanctos secum super astra profetas

Eveat ac sceleris purget vestigia nostri,

Alma, precor, - cum te mortalia pectora solam

1195

Omnibus implorant templis ac omnibus aris,

Ante alios veneranda deos -, miserere precantis,

Humanae nec te ledant contagia fraudis,

Promptior in vitium cum gens mortalis inane

Corruat et sanctos spernat virtutis honores

1200

(Hos agitat dulcis regni ambitiosa cupisdo,

Illos vexat amor nimium sceleratus habendi,

Hi marcent luxu turpique libidine fragrant,

Ast alii tanquam pecudes ratione carentes

In terris curvi degunt sine legibus aevum),

1205

His (precor) ut miseris, exores, alma, Tonantem,

Concedat veniam et coelo miseretur ab alto,

O sola humanos semper miserata labores!

Ecce ferox Libis innumeros in bella cohortes

Ductat et a rubro descendit lictore rursus

1210

Maumettana lues; saeva feritate Tibaldus,

Vt Christi populum perdat, comes additur istis.

Impius iniustis iam nunc Desiderius armis,

Qui miseras tantis afflixit cladibus urbes

Ausoniae et late vastans cultoribus agros,

1215

Romuleas sedes et moenia sacra Tonantis

Vertere humo et sanctos minitatur tollere leges.

Nec mirum: extremis gens barbara venit ab oris,

Quae iam bis centum Latium est populata per annos,

Nunc magis immanis, nunc Marte elata secundo,

1220

Pontifices summos augusta e sede Quirini

Pellit et infandos sacrorum inducere ritus

Tentat et a sacris non abstinet impia templis

Gens, multo quae iam faecere cruore profana.

Hoc, precor, ut nostris dirimatur dedecus armis,

1225

Ne quis Cristicolas Latias impune per urbes

Obtruncet foedusque Iovis mortalibus ictum

Polluat et magni spernat mandata Tonantis."

Dixerat ante thronos haec flexo poplite Carlus

Vertice nudato lachrymisque rigantibus ora,

1230

Cui tunc alma parens, caeli regina supremi

Reddidit haec paucis roseoque haec ore locuta est:

"Optime Francorum ductor, Pipinia proles,

Cui Deus omnipotens hostes domitare superbos

Concessit sanctaeque crucis victricia signa

1235

Ferre dedit: Victa Saxorum gente nefanda

Cessit victus Arabs, cessit tibi Nilus et Indus!

Ne dubites sevos invadere Marte tyrannos!

Defendes nostrum populum, cadet impius hostis!

Quam multa Adriacum Poenorum corpora volvet

1240

Aufidus in pelagus, clades par reddita Cannis!

Barbarus ipse etiam, Latii caput omne malorum,

Bebriaca tandem victus Desiderius urbe

Ante tuos currus, manibus post terga ligatis,

Trans Alpes patrias maris ducetur ad oras!

1245

Arcana haec peragenda tamen prius accipe mente:

Ter mille occurrunt equites fulgentibus armis,

Qui crucis et fulvi gestant vexilla leonis,

Quique colunt ripas Tyrreni fluminis Arni,

Quique Fluentinae deiectis moenibus urbis

1250

Reliquias habitant Romanae stirpis alumni.

Hos socios adhibe et tecum coniunge volentes:

Gens praeclara fide belloque insignis et armis

Quam stragem generosa dabit! Quae funera cernes!

His ducibus nota tutus regione viarum,

1255

Quocumque ire voles, duces victricia castra.

His bene tu meritis collectus undique in unum

Attolles arces recidivaque moenia pones.

Nec gens ulla magis fautrix celebrabi[t honores

Francorum veluti charum pia turba nat[orum

1260

Foederaque aeterno inviolata tenebit amore.

Ne timeas auctore Deo purgatus ab omni

Crimine pro sancta te mille offerre periclis

Relligione Dei - timidos expelle timores!

En ego pro miseris supplex mortalibus oro,

1265

Vt veniam errori det Iupiter iraque mollis

Sit mota et trifidum iam d extra coherceat ictum,

Expectet, donec vitium virtute rependat.

Tu quoque, si quando mundi inferioris ad oras

Descendes, homines haec nostra voce monebis:

1270

Ne totiens lentas peccando provocet iras

Magnanimi Iovis et nostro defendier ore

Gens credat! Sed, quo sint semine nati,

Cur Deus ex limo divini numinis instar

Condiderit mortale genus, quo tendere pergant,

1275

Hoc curent! Salvos fieri vult Iupiter omnes!

Si modo vel sera tandem delicta fatetur

Morte dolens supplexque anima fugiente precetur

Rectorem caeli, sic altis dormiet astris!"

Haec ubi syderei genetrix reverenda Tonantis

1280

Dixerat, ingenti sonuerunt omnia plausu

Aedentes celeste melos dulcedine mira.

Psallebant hinc inde trhoni letasque choreas

Ductabant circa regem giroque volantes

Ardentis nubae "Saba" et "Osanna" canebant.

1285

Non secus extremas Pigmei ad litoris oras

Pervolitant, si quando grues in vere tepenti

Nidorum notas sedes clangore salutant

Per liquidum longos volventes aera giros,

Si divina licet nostris componere rebus.

1290

Nec mora, surrexit Carlus currumque volantem

Ascendit; monuit Raphael sic optimus ales

Frenaque caelestum spumantia torsit equorum.

Aurea sed postquam venere ad moenia Sion

Divinae superasque arces urbisque supernae,

1295

Aligeros compressit equos plaustroque nitenti

Desilit interpres magnique auriga Tonantis

In terram et primo consistit limine portae.

Illic ambrosio circumdans nectare muros

Amnis erat, longe nitidis pulcherrimus undis:

1300

Xarismam superi proprio sic nomine dicunt.

Cuius si nitidos gustarent ore liquores

Mortales, nunquam postquam sitis aspera fauces

Angeret, et suavis fumantia dona Liei

Spernerent: haec assunt divorum pocula mensis.

1305

Ast urbs innumeris pulcherrima turribus extat:

Aureus est murus centum latissimus ulnis,

Adversi ut septem tracti per moenia currus

Non latera illesis tererent compagibus axes.

Altior est decies centum; non angulus ullus,

1310

Nanque globi terrae est instar formaeque rotundae.

Tale adamantino conscriptum in stipite carmen:

"Haec est celestis Sion, gratissima divis

Vrbs, ubi perpetua cives charitate triumphant.

Omnibus huc terrae delecti ex urbibus intrant,

1315

Coelibe qui vita patriam meruere supremam.

Bis sena in celum sublimi vertice portae

Tolluntur, totidem custodes arcibus assunt.

Sunt binae claves: quarum est argentea prima,

Qua primae vena solvuntur vincula culpae;

1320

...