Ugolino Verino Carlias 15
Other sections


Purpureum ut regem crista rutilante per agmen

Perfurere aspexit sevis Desiderius armis

Castraque subversa et deletos sensit Iberos

Rebus et afflictis parvam superesse salutem.

5

Ilicet extincto sperans se evadere Carlo

Laetalem magno torsit conamine quercum.

Quae clypeo regis Francorum fixa pependit

Perstrinxitque parum thoracis. Constitit heros

Belgicus et circum prospexit lumine torvo

10

Vulneris auctorem. Poenorum ut belua sylvis

Saucia persequitur fugientis terga latronis.

Sic volat arrepta frendens Pipinius hasta.

Quo deflectat iter densum Lombardus in agmen.

Illum se turmis miscentem inquirit et instat

15

Et iacit ingentem peracuta cuspide taxum.

Extremum illa volans clypeum levumque lacertum

Traicit et rupto configit bracchia ligno.

Me ubi nequicquam morsu discludit inani

Ossibus herentem taxum. divertit habenas

20

Alipedis stimulisque urget pungentibus armos.

Instat fulmineo victor Pipinius ense,

"Quo fugis?" exclamat, "miseras ne desere turmas!

Non audis gemitus, non funera seva tuorum?

Credita sic linquis, sic hostibus agmina prodis?

25

Sic minuis fugiens nostram, ignavissime, laudem?

Quid si nunc turpis vite est tibi tanta cupido

Et tua vinciri nostris vis colla catenis,

Condo ensem et certae do pignora vera salutis!"

Ille nihil contra, aerato sed calce fatigans

30

Spumantem quatiebat equum murosque petebat.

Evolat ante omnes delapsis otior astris

Vociferans, "Pennis opus est", Amonius Aiax,

"Pegaseis, Lombarde, tibi! Sequar hostis ad Albim

Extremum, vel si patrie cunabula poscas!"

35

Non aliter cervus spatiosa per aequora currens

Latrantum fugit ora canum morsusque propinquos

Eludit, rapidis repetit sic cursibus urbem

Lombardus Papiamque subit. Pone igneus heros

Et pontem et portam saltu transmittit eodem.

40

Occurrunt celeres per propugnacula turmae

Et saxis contisque arcent a moenibus hostem.

Pars obnixa humeris stridenti cardine trudunt

Robora valvarum ferratoque obice claudunt.

Excludunt pariterque suos hostesque ruentes.

45

Bis seni comites Amonis terga secuti

Irrupere prius portam, quam clausa fuisset.

Hos infensa petit pariter plebecula telis.

Vndique conclamant, urgent captisque minantur

Tanquam victores. Stat contra Celticus Aiax

50

Vicinumque metit populum regemque cruentum

Perturbat nec abire sinit segnemque reprehendit.

Quin pueri et pavidae summo de culmine matres

Irrita devolvunt imbellibus arma lacertis.

Sic labor extremus vocat in certamina cunctos,

55

Et patrie caritas pereuntis concitat omnis.

Innupteque comis passis miserabile plorant,

Decrepitique senes iuvenes hortantur ad arma,

Servitium et stragem ostendunt arsuraque tecta.

Iam Corsinus adest scalasque in moenia portans

60

Primus in hostilis subrepit culmina turris

Lydiaque affixit deiectis hostibus arma

Syllanamque vocat sublimi ex arce phalangem.

Advolat insignis Glacetus et Adimar una

Et modo victor ovans Maurorum caede Gyraldus.

65

Appositis scalis Corsini signa secuti

Ascendunt primi muros turresque capessunt.

Confestimque cohors captis super ignea muris

Discurrit, precepsque omnis devolvitur hostis.

Interea effractis irrumpunt agmina portis

70

Gallica perque vias montani fluminis instar

Cum terrore volant et tela micantia vibrant.

Obvia cuncta cadunt; quicquid sors obicit illis,

Detruncant; magnis reboant clamoribus aedes.

At circa regem vis omnis pugnaque maior

75

Gliscebat, populusque illuc se verterat omnis.

Sed conspecta procul Francorum signa timorem

Civibus incutiunt. Fugiunt regemque relinquunt

Cum paucis latebrasque petunt et templa deorum.

Quae facies urbis, quis lamentabilis horror!

80

Hic ante ora patris traiectus pectora ferro

Concidit. Hic natos moriens vocat, ille sororem.

Perque vias sanguis spumabat fluminis instar.

Ipsaque Tartareis redimita Megera colubris

Horrida ferali perflabat murmura concha

85

Flagrantemque gerit laetali lampada dextra

Iactat et immeritis horrenda incendia tectis

Liminaque effractis foribus convulsa domorum

Sternit et inquirit stricto penetralia ferro.

Quod nisi magnanimus celeres per compita turmas

90

Preconesque alta discurrere voce per urbem

Iussisset Carlus, ne miles caede nefanda

Saeviat et domibus sceleratos arceat ignes,

Gallica tunc cuspis Papiam evertisset ab imo,

Ignis et hostilis flamma victrice cremasset

95

Aequa solo in cinerem vertens fumantia tecta.

Lombardo interea coniecerat arcta tyranno

Vincla ferox Gallus: manibus post terga ligatis

Spectandum cunctis ducit cervice supina,

Qui modo tam validis orbem conterruit armis.

100

Ite, duces tumidi et rebus confidite laetis!

Quo vos ambitio, quo vos amor urget habendi?

Quaerite caelestem patriam regnumque supernum.

Nil homini aeternum est nisi virtus. Ecce rapinae

Vrbs exposta iacet. Vacuatur regia gaza.

105

Cymbia diripiunt spirantibus aurea signis.

Emula syderibus rapiuntur mirrina vasa

Copiaque argenti et regum monumenta priorum,

Sericiae vestes Tiriumque infecta ruborem

Purpura et a primo Flavorum rege corona

110

Gemmea sidereusque tronus scoeptrumque verendum,

Quo veteres Latio reges dare iura solebant,

Prothogenisque labor tabulae spirantiaque aera

Signaque Prassitelis Phidiaeque loquentia saxa,

Imperfecta Venus, quo non perfectius ullum

115

Extat opus Choi pictoris, eburque Mironis.

Egeritur, quicquid Romana potentia quondam

Vndique perdomito in Latium convexerat orbe.

Haec post imperium et deperdita regna Quiritum

Effera gens rapuit. Bis centum et quatuor annos

120

Ausonidum miseris afflixit caedibus urbes.

Postquam omnis belli furor evacuaverat aedes

Victorumque ferox secreta excusserat ardor

Atque egesta foris stetit omnis praeda sub auras,

Tunc rex aequato divisas munere partes

125

Pro merito cuicunque dari mandavit et alto

Sublimis solio tali est sermone locutus:

"Bis senus, socii, ni fallor, volvitur annus,

Vnde iubente Deo patriis discessimus oris.

Terrarum emensi signis victricibus orbem

130

Aeterni sevos Christi delevimus hostes.

Saxonibus caesis acies superastis Eoas,

Indus ab extremo foedus vos Gange poposcit.

Per vos Iapigii pinguescunt sanguine campi,

Occisusque iacet cum sevo Agolante Tibaldus.

135

Ecce expugnata vinctus Desiderius urbe

Ante pedes nostros moeret poenasque superbi

Dat sceleris! Regno fretus rebusque secundis

Me generum sprevit cognataque vincula rupit.

Nequitiae artificem natam cum fraude venenum

140

Impulerat prebere mihi matremque patremque

Et totam voluit Francorum evertere prolem.

Foedera pontificum iurataque pacta resolvit

Nescius ultorem Christum superesse nefandi.

Fortunae exemplum, precor, hunc preponite regem!

145

Quid restat, socii, meritas nisi reddere grates

Caelicolis cunctis? Ante omnes virginis arae

Corde pio et lingua cumulemus vota precesque.

At vobis, proceres, patriis ego laetus in oris

Proemia magna dabo et mecum regnabitis omnes.

150

Vos, Itali comites, qui me meaque arma secuti

Tam claram navastis opem, extirpate tyrannos,

Ne posthac Latios ausint invadere fasces!

Quisque suas populus leges et iura teneto!

Esto meus socius percussaque foedera firmet,

155

Pacis ut aeternae possint meminisse nepotes!"

Dixit et Ausonios donatos munere magno

Dimisit. Tandem perfectis ordine rebus

Visere pontificem decrevit et atria Petri.

Captiva interea trans Alpes agmina misit

160

Inque suam iurare manum barbamque coegit

Radere prelongam. Nomen tamen ora reservat.

Bis senos Aurora polo renovaverat ortus,

Martigenae lecto Carlus cum robore prolis

Despexit celso vicini e culmine montis

165

Moenia vulsa solo, primi monumenta coloni,

Disiectasque domos et saxa minantia casum

Dirutaque ante urbem lacerati marmora circi

Longinquaeque videt prostrata canalia lymphae

Et templum Martis nudis extare columnis,

170

Marmore nunc tectum divi sub honore Ioannis.

Caetera bellorum variae evertere procellae.

Templa deum primum et divinas visitat aedes.

Ex auro calices solido dat munera sacris,

Delubris, largo frumento pascit egenos.

175

Accersit propere ad magni praetoria regis

Syllanos preco. Nondum sublimis in astra

Condita precelsa surgebat curia turri:

Nunc ferme in medio locus est celeberrimus urbis

Continuasque domos habet, et civilia iura

180

Tractantur. Puro quondam area libera campo

Extabatque capax spatium, qua Lydia pubes

Exercebatur primis pro moenibus urbis.

Illo tunc campo proceres populumque sedentem,

Accingant se operi promissaque moenia condant,

185

Hortatur. Simul et partes dimittit in omnes,

Dispersamque agris pubem sylvisque latentem

Qui revocent pretiis atque una in maenia ducant.

Quarta dies Aprilis erat, cum luce serena

Exoriens Martis Titan intrabat in aedem.

190

Numina tunc supplex arcana voce precatur

Carlus et accinctus designat moenia gyro,

Maiorem vetere ut murus novus ambiat urbem.

Nam cum Syllanus cunabula prisca colonus

Dispreto iecit Fesulanae vertice rupis

195

Planitie in media rapidi Munionis et Arni,

Vnde Fluentini nomen dixere priores,

Angustas posuere domos stagnantibus undis.

Mox Gonfolini populus rupto obice saxi

Siccatis campis decurrere compulit Arnum.

200

Plura novis igitur complexus iugera muris

Ingentem duxit limosa per aequora fossam.

Bis senosque suis humeris Pipinius heros

Substulit effossae corbes telluris et alte

Erigit ad caelum palmas, duodena precatur

205

Numina discipulosque Dei, qui prima superni

Iecere in viva Christi fundamina petra,

Surgat ut aeternae pulchro novus alite murus.

Successus florentis erat praesaga futuri

Mens ducis, unde suum coepit Florentia nomen,

210

Quod longe ante alias florens caput extulit urbes.

Ipse igitur princeps operi regnoque futuro

Instabat tollitque moras urbique parandae

Praefectos operis numero delegit ab omni

Dinocratem Rhodium et Tusca de stirpe Philippum.

215

Dum Florentinae surgunt nova moenia gentis,

Interea magnus Francorum rector ad urbem

Aeneadum accedit procerum stipante cohorte.

Tunc omnis sexus muris effusa ruebat

Obvia turba duci myrto lauroque virenti

220

Cincta comas ramosque ferens frondentis olivae,

Victoris laudes lymphantum ex more canebant.

Inde ubi claviferi perventum ad limina Petri,

Pontificale decus cinctus mitraque corusca

Ornatus crines canos Adrianus in altum

225

Conscendit solium. Gradibusque sedere secundis

Cardineos proceres longeque recedere turbam

Pontificum a rostris, tum nudo vertice Carlum

Deflexoque genu propius consistere iussit.

Exoransque Deum ter verba immurmurat ore

230

Mystica. Deinde sacro veteri de more liquore

Tempora Palladiae victricia frondis inungit

Caesareoque ornat pressos diademate crines

Augustumque vocat longo post tempore Romae.

"Te penes", inquit, "erunt Latiae telluris habenae;

235

Occiduosque reges populos. Tibi Gallia victa

Serviet et seri tractabunt regna nepotes.

Ecce sacrosancte tibi relligionis honorem

Tradimus inque tua dextra sacra signa locamus!"

Haec ubi precinuit caelestis ianitor urbis,

240

Ter letus plausit populus clamore secundo.

Consedit Carlus. Votis sacrisque peractis

Plurimaque inter se vario sermone locuti

Discedunt. Simul Vrsinus clarusque Columna,

Scipiadum sanguis, veterique e stirpe Sabellus,

245

Dardaniis qui gaudet avis priscisque Sabinis,

Deducunt medium Carlum collesque viasque

Caesareasque domos et celsa palatia regum

Pyramidumque decus, Mymnae monumenta vetusti,

Ostendunt illi digitis et nomine monstrant.

250

"Ecce Quirinalis, Phrygii primordia regis!

Aspice Aventinum, quondam male fida latronis

Spelea et domibus post exornata superbis.

Tarpeasque arces, ubi opes atque aera solebat

Publica Romuleus ferratis claudere portis

255

Quaestor et exactum vacuatis urbibus aurum.

Cerne Palatini prostrata cadavera templi

Marmoreasque aedes Capitoliaque alta tonantis,

Vt vix discernas horrentibus obruta dumis,

Insignesque arcus bellis aevoque ruentes

260

Dirutaque immissis caprificum marmora fibris.

Haec est sacra via innumeris ornata triumphis."

Inde in gramineum lustrando singula campum.

Descendunt, flavis ubi quondam miles harenis

Assuerat duri Martis tolerare labores

265

Quadrupedemque ferum duris compescere frenis

Flectere et in parvo currentem sistere gyro.

Aurati nondum spoliato ex orbe triumphi

Desidiam intulerant, arcebant classica somnos

Vicina et subite populato ex rure rapinae.

270

Demonstrantque sacras aedes, ubi sanguine fuso

Pro Nazareno pulcherrima vulnera passae

Lucicolae caeleste solum peperere phalanges.

Inde ubi primores procerum per singula templa

Perque urbis vicos caeloque minantia tecta

275

Deduxere ducem magnum laetique suorum,

Ostendunt, quecunque manent, vestigia patrum,

Vix sero petiere domum surgentibus astris.

Accepit Carlum Iordano Vrsinus in amplo

Lautaque regifico fieri convivia luxu

280

Iussit et Attalicis ornari vestibus aedes,

Suspendi lycnos flammisque evincere noctem.

Verum, ubi pulsa fames, vates consurgit Etruscus

Marsilius pulsatque lyram. Tum voce canora

Concordat versus, quales Rhodopeius Orpheus

285

Euridice amissa lachrymans apud impia frustra

Tartara deflevit cytharam mirantibus umbris:

Quis maris et terrae, caeli quis terminus extet,

Quae rerum causae, quis spiritus, unde creati

Quorsum homines celeresque animi, qui corpore functi

290

Quo volitent, caelumne petant Stygiamque paludem,

Lydius haec docto cantabat pectine vates.

Interea medium caeli traiecerat axem

Declivi nox prona iugo, iamque astra cadebant,

Cum proceres mensis thalamos petiere relictis.

295

Ecce autem caelo Pipini regis imago

Delabi visa est. Fulsit splendore lacunar

Auratum: tremulumque iubar vibrare per umbras,

Haud secus astra polo videas rutilare sereno,

Cum feriunt claris placidum fulgoribus aequor.

300

Obstupuit tanto perculsus lumine Carlus

Effluxitque omnis subito de pectore somnus.

Miranti adstabat similis similisque verenti.

Tunc sacer aetherei fatur sic incola caeli:

"Carle, meus sanguis, nostri spes unica regni!

305

Tempus adest patriae dulces iam visere fines.

Teque tuosque decet proceres donare quiete,

Pacatus postquam Francorum viribus orbis,

Pontificis secura quies et gloria summi,

Stat Vaticano Romana potentia templo.

310

Discedas igitur, cum lux detexerit umbras

Crastina. Sed, quae sint, paucis, facienda, docebo.

Hoc tibi principuum patrio de nomine mando:

Tertia pars auri divino detur honori.

Exornes claris celeberrima templa triumphis.

315

Celestes nostra de stirpe Luisius aras

Accipiet: fastisque sacris sua fama perennis.

Quin noster sanguis Ludovicus primus et alter

Sanctorum in numero caeli donandus honore est.

Nobile Parrisium Francorum regia sedes

320

Molibus exornanda novis, sacrisque Camenis

Illic doctrinae divina sacraria condas.

Vt longe cunctas gentes pietate vel armis,

Ingenio et doctis vincat quoque Gallia cartis."

Dixit et abscedens caro dedit oscula nato.

325

Vix gelidas noctis tenebras Aurora fugarat,

Cum rex ad summi pergens antistitis aedem

Accepta patrias venia remeavit ad oras.

Implerat cunctas iam fama volatilis urbes,

Celtarum occidue incipiens a fine Garumnae

330

Ad fontem Rheni paucis disperserat horis,

Adventare ducem, cui rebus dextera Magnum

Cognomen dederat, quo non insignior alter

Seu bello seu pace fuit. Vacuantur ubique

Oppida visendi studio. Sua rura colonus,

335

Pastor oves linquit. Pars esseda floribus ornat,

Quaque habiturus iter, detergunt pulvere terram.

Impediuntque comas sertis psalluntque canuntque

Circum ipsum celeres regem per prata choreae,

Quales fama refert Titani pube perempta

340

Victori cecinisse Iovi sacra carmina Musas.

Quadriiugo ut vectum Romana per oppida curru

Scipiada Hannibale expulso captoque Siphace

Ausoniae populi loeto accepere favore,

Talis cuncta suo redeunti Gallia regi

345

Applausit festosque dies de nomine Carli

Indicit; cunctis solemnia munera templis

Pro reditu ponunt, congestaque thura cremantur.

Celtica non tantum pubes Trevirque tremendus,

Accola quin etiam rapidi Germania Rheni

350

Atque omnis regio glaciali subdita plaustro,

Quique habitant iuxta nascentis flamina Cauri,

Aurea gratantes miserunt munera Carlo.

Ipse triumphali curru sublimis et ostro

Gemmato insignis procerum comitante senatu

355

Intrat Aquisgranum laeto clangore tubarum.

Anteibant gentes manibus post terga revinctis

Et veste et linguis et lege et moribus omnes

Dissimiles: Parthusque fugax Tyriusque bilinguis

Et Maurus velox et Arabs pollentior astu

360

Et gracilis Garamas et adusto corpore Psillus

Invisusque omni populo Iudeus et acer

Dacus et Ethiopes nigri mollisque Canopa

Imbellisque Syrus nec tardus Cantaber armis

Saxoniique graves Francis totiensque rebelles

365

Moerentes ibant Herulique Hunnique minaces

Lombardique truces sine barbis lumina terrae

Deiecti. Vinctique duces regesque cathenis

Ante triumphales currus victoris aguntur,

Taxilloque foerox et vasta mole Biordus

370

Limpandrusque acer, qui Romam obsederat armis,

Bracchia vinctus erat Beneventi ductor Arasus

Invisusque Italis Rodoacer et ipse Richiner

Ingratus socero truncoque Trebellius ore,

Servate ex omni numero bis quinque puellae

375

Canobii comites regis, Babylonis in arvis

In Gallos certas quae direxere sagictas.

Stabat Fortunae exemplum Desiderius ingens,

Iam senior manibus vinctis post terga cathenis

Deiectus regno laetis spectacula Gallis.

380

Ingentem praedam ter mille gementia plaustra

Vectabant: Tyrio infectas bis sanguine vestes,

Argenti fulvique auri numerosa talenta,

Egypti portantur opes ac Persica gaza

Gemmiferaeque Arabum vestes, gestamina regum,

385

Aureaque edomitis direpta monilia Parthis

Truncaque portantur victis ex hostibus arma

Et tunicae calibum scissae squalentiaque aera

Immundo tabo, ducibus spolia alta superbis

Ablata, et truncis vectantur rostra carinis.

390

Pluraque diverso ducunt ex orbe trophea

Et scissa et nigro sordentia pulvere signa.

Multaque preterea variis animantia formis

Extremisque Asiae silvis Libyesque cavernis

Extracta ignaro Europae miracula vulgo:

395

Squamosus serpens et vasto corpore barrus

Et formidandus Bactrorum tigris ab antro

Protrahitur; sevit vinclis atque aere ligatus.

Ante urbem pueri niveaque in veste puellae

Ibant Daphnea redimiti fronde capillos,

400

Nunc Carli laudes, nunc carmina sacra canebant

Alternae, ut quondam raris sua secula ludis

Roma potens rerum Phoebi celebravit honore.

Non, mihi Pindarico resonet si spiritus ore,

Tantarum possem percurrere nomina rerum,

405

Et mea dimenso pelago cursuque peracto

Affectat navis portum iam tuta subire.

Danthis et altiloqui vestigia magna secuto

Virgilii et vatum Graiorum culmen Homerum,

Haec mihi Calliope longo vigilata labore

410

Dictavit multis ter quina volumina lustris.

Haud opus ingratum patriae, tibi, Gallia, foelix;

Et regum veneranda domus prebebit honorem.

T e procerum releget pubes, serique nepotes

Perdiscent, si fama volet. Post funera tandem

415

Debita livor edax reddet sua premia vati.