Ugolino Verino Carlias 13
Other sections


Asdrubal interea Baleari a littore classem

Solverat, adiunctis regis telluris Iberae

Navibus innumero caedebat remige pontum.

Cum duce Lombardo sociato foedere turmas

5

Iunxerat. Ipse maris victor tractabat habenas

Gallicaque infesta populatur littora classe

Oppidaque evertens caesis combusta colonis

Terruerat portus omnes orasque propinquas.

Quicquid ab Herculeis ponti iacet usque columnis

10

Tyrrhenum ad pelagus, Maurorum navibus omne

Parebat. Iam colla iugo Trinacria pubes

Ostrodisque iterum Libycis male saucia telis

Gaudaque palmifera et portu Cercinna capaci

Prebuerant. Quae cuncta videns Pipinius heros

15

Iam dudum egregias Pisano in littore puppes

Struxerat, et nautas Thusco exercebat in Arno

Euphranor Rhodius, belli cui summa gerundi

In ponto commissa fuit. Quo cautior alter

Non erat, atque omnes pelagi mutabilis aestus

20

Noverat et flatus callebat prescius omnes,

Quod tempus paci, quod sit magis utile pugnae,

Scitus et eloquio mentes accendere bello

Et rabiem sedare animis. Primaque iuventa

Sub duce Pipino meruit, nec tarda senecta

25

Corporis eripuit vires animique vigorem.

Electo implerat ter centum milite naves

Puppibus, atque altis magnos missura molares

Tormenta ac duro falcatos robore corvos

Fecerat - ut Tyrio quondam in certamine primo

30

Implicuit Phrigius Poenorum carbasa consul -,

Ne subterfugiens agili discurrere pinu

Possit et instantes sinuosis flexibus hostis

Rostratas vitet, sed stricto cominus ense

Terrestrisque instar Martis depugnet in unda

35

Puppibus annexis Belgarum Martia pubes.

Verum ubi veliferae pontum tenuere carinae,

Aereas Alpes Taurumque annare revulsum

Egeisque putes delabi Cycladas undis.

Non procul a Veneris portu Maurusia puppis

40

Stabat, ut Alphea rumorem ex urbe propinqua

Exciperet, qua luce novae vada salsa triremes

Gallorum scindant. Quas non tentaverat artes

Asdrubal? Et ficto fugiens modo terga pavore

Verterat et Libye cursum simularat ad oras,

45

Moenia post audax inopina classe Liburni

Pulsat et ante oculos abigit de littore praedas.

Francorum postquam sulcarunt aequora pinus,

Affaturque duces et belli premia ponit:

"Quisquis erit ponti victor, dominabitur orbi!"

50

Exitium victis et non tolerabile cuiquam

Servitium ostendit clamans: " Victoria nostra est!

Nunc, nunc, o socii, paribus consurgite remis

Gallorumque rates inimicis findite rostris

Captivosque omnes medio submergite ponto!

55

Invalidum Fortuna senem pavidasque triremes

Ecce offert vobis! Sed quid vos demoror? Ite!"

Dixit et ante alios dedit omnia carbasa ventis

Impulit et celerem numeroso verbere puppim.

Otior illa Notis scisso volat aequore pinus

60

Spumantesque secat magnis stridoribus undas.

Quam contra plenis navis praetoria velis

Advolat infesto prorumpens Nerea rostro.

Ille prius temo totam tamen ordine classem

Struxerat ac centum dextro totidemque sinistro

65

Sub se Naumachioque iubet decemere cornu.

Rostratas totidem immotas subsidere portu

Et nisi in extremis iubet excursare periclis;

Tertius Vvalius ductor, Pipinia proles,

Has regit et portu intentus stat classe parata.

70

Vtrinque insonuere tube lituique sonori!

Contremuit pontus, Tritonque expavit in undis

Ceruleis penitusque imis se misit in antris;

Terribilisque virum ascendit super ethera clamor.

Asdrubal antevolans venientem Euphranora contra

75

Invadit rostrisque petit contraria rostra.

Non maiore crepant irati murmura caeli,

Ignibus abruptis rapidi cum turbine Cauri

Dissiliere poli, tanta tunc mole carinae

Concurrere simul. Iaciunt utrinque catenas,

80

Insuper ingenti demisit robore corvum

Falcatum Euphranor; crepuit laxata triremis!

At non Sydonio ductori audacia cessit,

Sed fidens animi socios hortatur adesse

Optatae pugnae tempus: "Nunc cominus enses

85

Nudate emeritumque senem prosternite, qui nunc

Offertur nostris casurus victima divis!

Ecce insigne decus navalis premia serti!

Quis prior hostilem stricto petet ense biremem?

Quis vestrum feret hoc aurum?" Nec plura locutus

90

Precipiti saltu primus prorupit in hostem

Ac Mithileneum gladio transfodit Orontem

Eolidemque Gigen resupinum iecit in undis

Pisanumque Butem, Pelopea a stirpe tumentem,

Obtruncat; longeque caput saltavit in aequor,

95

Singultansque ratem foedavit sanguine truncus.

At septem unanimes Rhodii facto agmine fratres,

Quos Phoebo peperit gemino Melpodia partu,

Asdrubalem invadunt et tela micantia torquent.

Non ita nimbosis Coris salit horrida grando

100

Culminibus, petitur quam densis ictibus heros.

Stat tamen et fratrum stricto mucrone cohortem

Dissipat et pectus primum perfregit Achimo.

Inde Macrum Thanagemque ictu prostravit eodem.

Mox Driopem frustra fratres in bella cientem

105

Ense metit. Nec te defendit, Candele, tegmen,

Pollidamantis opus. Quod contra fulmina tutum

Pollidamas Liparae nequicquam cuderat antro,

Hoc instar vitrei fregit Sidonius ensis,

Et longe preceps iecit de puppe cadaver.

110

Cercaphus ante suos oculos ut tristia vidit

Funera, germanis vix se superesse peremptis,

Qualis laetifero desevit vulnere tigris

Accepto rabieque furens et morte propinqua

Latronum insequitur celeri vestigia cursu.

115

Non tulit Euphranor; quamvis seniore sub aevo

Martis opus gereret, vires tamen ille furori

Immisit Tyriumque ducem petit et rotat ensem

Laetiferum. Scindit conum galeamque refringit,

Tritaque perfosso crepuerunt ossa cerebro.

120

Nec mora, captivam raptat ductore perempto

Turba ratem. Cunctos presentia principis urget.

Instat victor ovans, hortatur voce manuque:

Noscendus canis Rhodius sine casside pugnat.

Parte alia tumidas numeroso remige victor

125

Naumachius pulsabat aquas ventisque secundis

Hostilem invectus classem, disiecerat omnes

A levo puppes cornu, ceu nubifer Eurus

Torquet agens miseras in saxa latentia naves.

Non tamen Alphonsus cessit, qui Bethica regna

130

Incolit et Tyrios inter confinia Gades

Occidui solis; viginti Nerea velis

Proscindens magno adversam ferit agmine proram.

Fit fragor! Ac retro ceu duris cautibus icte

Cessere, emicuit scintillis lucidus ether,

135

Sulphureos credas radios. Sed robore prestans

Naumachius remoque etiam veloque capaci

Fortior Alfonsi rursus latus haurit inerme.

Non maiore sono prosternitur ardua moles

Turbine ventorum vel terre concita motu,

140

Sic crepuit ratis et medio est absorta profundo.

Tunc licuit salsis spectare in fluctibus arma:

Nequicquam lassis feriebat Nerea palmis

Loricata manus; nunc illos aequoris aestus

Absorbet, nunc tela super volitantia figunt.

145

Sanguine caesorum maculatur decolor unda;

Strenuus ignavusque simul discrimine nullo

Obruitur pelago. Findit laceratque natantes

Desuper horrisono labens stridore carina.

Centum Athlantiades puppes Polimarchus agebat.

150

Hic odio Christi pugnaeque incensus amore

Occeani demens foelices liquerat oras.

(Elysios illic campos posuere Pelasgi

Et ver perpetuum et sedes post fata beatas.)

Vvalii postquam in portu residere quietam

155

Aspexit classem, ceu fulmen ab ethere tortum

Praetoris magno invadit clamore triremem

Primus et ardentem contorquet lampada dextra,

Carbasa quae rapuit flammisque furentibus ipsas

Antennas malumque hausit. Nec Doridos undae

160

Infusae prosunt, sevit Vulcanius ardor!

Quin etiam insultans agili per cerula puppe

Vrgebat circum magnis clamoribus hostis.

Afflictis spes nulla fugae, spes nulla salutis!

Quippe alias naves inopino turbine pressas

165

Egerat in scopulos, et sicco in littore pulsae

Pene fatiscebant disrupto ventre carinae.

Cum classe Euphranor rediens victrice fugatis

Hostibus occurrit Polymarcho atque agmine vasto

Frangit Athlanteo perfectam in vertice pinum.

170

Momentoque ratem cum malo absorbuit unda,

Aureaque in pelago mersa est Iunonis imago.

Nec, Polibete, tuam niveo Tritonia signo

Defendit Pallas navim, quin Celtica pubes

Precipites capta de puppe evolveret hostes.

175

Cillarus ingentis subvectus pondere cetae

Terribilem edebat pugnam solusque ruentem

Maurorum classem retinebat mole gigantis

Horrendus. Signumque etiam feritatis habebat

Gorgoneos vultus, centum Egeona lacertis,

180

Pectus et armarat squamosi pelle draconis.

Dexter utraque manu dabat uno tempore bina

Funera: saxa, trabes, ferrum iaculatus et ignem

Multa sub aequoreis Francorum merserat undis

Corpora. Vix tandem contorta phalarica rupto

185

Tegmine semiferi traiecit viscera monstri.

Concidit et magna turbavit mole profundum

Non aliter, quam si vulsi pars maxima montis

Leucadium nigris pontum misceret harenis.

At Pampilonis ductor Mathita superbae,

190

Vt fusam classem et paucas superesse biremes

Vidit et hostiles circumvolitare carinas,

Vela dedit ventis et Phoebum supplice voto

Orat, si incolumis redeat, de marmore templum

Condere solemnesque dies celebrare quotannis.

195

Dum tumidis demens dat inania vota procellis,

Ecce Vgone satus remis velisque Salardus

Parrisiusque simul falcone citatior Astur

Insequitur. Iam iam puppim ferit aerea prora.

Non aliter cervum Tyrrhena per arva volantem

200

Turba canum flatu premit et fugientia terga

Porrectis laniat rostris, sic Belgica classis

Spumanti hostilem discerpit in aequore pinum.

Zita tridentiferi portans insigne tonantis

(Hipalis hic rector, prisca sed origine Sidon)

205

Hispano armarat ter denas milite puppes.

Vt fuga prerepta est circumvallante corona,

Per mediam incedens navim clamore paventes

Instigat socios: "Ne captos more ferarum

Vos iugulent hostes, ne sic pereatis inulti,

210

Stetque illis multo victoria tincta cruore,

Stringite", ait, "gladios et mecum invadite Francos!"

Talibus hortantem telorum ferrea nubes

Oppressit, foditque suum Gortinia guttur,

Quae vocem vitamque simul preclusit, harundo.

215

Immersis captisque unus restabat Heroldus

Navibus, Abderae frater, qui Tunetis urbis

Rex erat, Ausonie notus praedator et hostis.

Quid faceret? Sacro se Christi in fonte lavari

Fingit et ante pedes victoris concidit ultro

220

Amplectensque genu lachrymis sibi parcier orat.

At non Tancredus, Libycum qui noverat astum,

Credidit. In mentem rediit fallacia Poeni,

Quippe illum quondam Sipontia moenia circum

Viderat, et captus mentito foedere furtim

225

Fugerat in Libyam et repetitis impiger armis

Tyrrheni superique maris vastaverat oras.

"Nunquam hodie effugies", inquit, "mea tela, bilinguis!"

Normannus pectusque fodit frustraque rogantem

Miscentemque preces geminato perforat ictu.

230

I nunc, iuratum serva, gens perfida, pactum!

Dirue nunc sacras aedes et virginis aras

Demolire! Mari mergatur barbara pubes,

Vt Pharaoneus rubris exercitus undis!

Hactenus Eoas Agamennoniasque triremes

235

Atque indignantem vinciri Nerea ponte

Demetriique rates mirari Graecia desit,

Nec Libycum iactet sulcasse triremibus aequor

Quingentis Carthago ferox, certamine primo

Cum qua classe pari concurrit Dardana pubes.

240

Plenior haud plures unquam victoria puppes

Submersit pelago. Prorsus pecus omne natantum,

Ambiguus pavit numeroso funere Protheus.

Sic tandem Euphranor Pisana ad littora victor

Appulit, unde celer bis dena luce carina

245

Solverat atque omni pontum purgarat ab hoste.

Diversis dum bella locis pelagoque geruntur,

Omnibus interea accersens Desiderius oris

Bebriacos campos replet auxiliaribus armis

Innumeras variis linguis variaque cohortes

250

Relligione ciens. Lyguri promiserat arva

Fertilis Ethruriae, Capuaeque uberrima culta

Trinacriasque urbes Afris Sardoaque regna,

Hispanis Rhodani campos oramque Comatam,

Saxonibus Rheni promittit prodigus urbes,

255

Quin et Pannonios gentemque binominis Istri

Excierat multoque duces allexerat auro.

His, inquam, fretus princeps Desiderius armis

Vltro animum tollit. Quanquam certamine primo

Terga dedit victus, tamen implacabilis ira

260

Elatusque novis turmis immania versat

Proelia et absentem verbis exterritat hostem:

"Quas mihi, Carle, dabis poenas! Quo sanguine nobis,

Gallia caesa, lues regis commissa superbi!

At tu, qui solio das iura, Adriane, Tonantis,

265

Luminibus captus nostris famulabere mensis!

Evertamque imo fumantia moenia Romae,

Vt ventura, loco fuerit quo, nesciat aetas.

Marmaridumque feris populis habitanda relinquam

Arva. Meis quisquis veniet contrarius armis,

270

Delebo, et nullo posthac memorabitur evo!"

Talia vesano volventi in pectore regi

Alite vectus equo cursor prenuntiat hostes

Adventare procul Ticini ad fluminis undam.

Victrices aquilas et Gallica signa per auras

275

Asserit et totos impleri milite campos,

Horrendo mugire polos clangore tubarum.

Talibus attonitus dictis et mente furenti

Arma rapit demens aliosque hortatur ad arma:

"Arma iterum cape, miles! Adest Pipinius hostis!"

280

Caetera dum castris pubes armatur, equestre

Erumpit portis agmen, peditesque secuntur.

Ast ubi Gallorum fulxerunt aurea signa

Non procul, armorum iam iam vicinior horror

Irruere est visus. Laxas Lombardus habenas

285

Clamoremque simul dubia formidine pressit.

Haud aliter tauri moles exposta sonantem

Expellit tigrim, retroque minantia flectit

Murmura. Ceu Libyae diversa e rupe tremendum

Commotumque equites antro sensere leonem,

290

Accurrunt celeres omnes; mox hoste propinquo

Non audent propius Martem conferre, sed hastis

Coniectis procul irritant clamore frementem.

Ipse sed antevolans media inter millia Carlus

Threicio currebat equo sine casside cunctis

295

Noscendus talique inflammabat voce cohortes:

"Vltimus, o socii, labor hic! Opponitur hostis!

Hunc, precor, extremum mecum superate laborem!

Hinc iter in patriam est expectatosque triumphos!

Innumeros populos gentis domuistis Eoae;

300

Quid memorem vestras per mille pericula dextras

Aeternum peperisse decus? Vicistis eosdem!

Hi sunt relliquie! Pro praeda sumite pugnam!

Quis Christi verus cultor patietur inuri

Italiam et sacros depellier urbe Quirini

305

Pontifices? Nunc, nunc sceleratam excindite gentem!"

Nec plura effatus. Sonuit clangore tubarum

Aether, et innitus volucrum desevit equorum.

At non segnis erat sumptis Desiderius armis.

Tempora nudus adhuc turmas discurrit in omnes

310

Accenditque animos verbis et fulminat ira.

Vix caput horrendo ductor precluserat aere,

Cum subito Alecto furialibus ilia telis

Fodit equi, ut regem geminato calce supinum

Tunderet et rictu stratum laceraret hianti.

315

Haec iam casurum terrebant omina regem.

Quin etiam sacri vates horrenda canebant

Prodigia exitiumque duci gentique futurum

Scandaviae et fixi seriem sic poscere fati.

Nec non per plures metuenda insomnia noctes

320

Viderat aurato per vim se a limine pelli

Precipitemque alto detrudi a culmine turris

In puteum et vitam in densis agitare tenebris.

Sepeque prosiluit nocturnis excitus umbris,

Insidiis tanquam peteretur, et impiger ense

325

Fulminat in tenebras et inania bella lacessit.

Iam celum tellusque tremit concussa volantum

Alipedum turmis crebroque horrore rotarum,

Iam clypeis clypeos pulsant. Fragor intonat ingens

Armorum, crebrisque fremunt hastilibus aurae,

330

Aetheraque obnubit telorum ferrea grando.

Caesorum aggeritur tumulus. Bacchatur Erynnis

Vipereas laniata comas cornuque recurvo

Raptans casuras laetali murmure turmas

In pugnam, sequiturque comes Bellona cruento

335

Vexillo, supraque volat Mors pallida rictu

Extenso et turbae periturae falce minatur.

Diluitur tellus atro madefacta cruore,

Vorticibus rapidis spumanti sanguine currunt

Torrentes, infecta rubrum capit unda colorem.

340

At rex Francorum tectus fatalibus armis

Per medias acies stricto mucrone ruebat

Horrendumque rotat moritura per agmina ferrum

Perrumpitque viam gladio scinditque phalangas

Obstantes, timidasque premit ceu chillo columbas,

345

Horrida ceu lacerat tempestas grandine campos.

Dissipat ut nubes irati dextra Tonantis,

Vrget ut in ponto parvos balena siluros,

Vt leo Massilas deturbat mane iuvencas,

Talis in arma ruit Francorum magnus Achilles.

350

Diffugiunt turpi repetentes castra pavore

Lombardi et Ligures, crescitque audacia Gallis,

Ni Serpentinus, qui fratri classe relicta

Sex equitum turmas Lusitanis duxit ab oris,

Scandaviis tribuisset opem plenusque furore

355

Apprehensis pavidos socios vertisset habenis.

"Quo fugitis? Non sic sacris iuravimus aris

Funditus Italiam et Francorum evertere gentem!

Omnis in ense salus! Duce me vel milite freti

Vertite! Sunt dextre nobis, est integer ensis."

360

Haec dicens valido torsit conamine taxum:

Quadrupedem, arma virumque simul confodit Etruscum.

Agmina mox alacer gladio clypeata premebat

Horrendoque furens sternebat vulnere turmas.

Huic formidandi species erat atra draconis,

365

Spumaque Cerberei manabat ab ore veneni,

Serpentisque instar stridebant sybila linguis.

Ignea sub torva radiabant lumina fronte,

Squamea pellis erat rigido praedurior aere,

Vt femore excepto nulli esset pervia ferro.

370

Insuper et Stigiis corpus muniverat armis,

Posset ut armatas impune lacessere turmas.

Obvia cui primum venit Magantia pubes,

Macharius Simonque, duces, fideique sinistrae

Ganus et Albertus, proles indigna parente

375

Infido, et nitidis fulgens Antonius armis,

Qui primos Martis sibi deposcebat honores.

Huic iam collecto fatalem stamine Parcae

Complerant horam: nam Serpentinus, ut illum

Ante alios stricto meditantem prelia telo

380

Aspexit, subito ignita cor ferbuit ira.

Ac celer emicuit per tela obstantia saltu,

Ceu Iovis aetherei cum viderit armiger anguem,

Labitur horrisono clangens stridore per auras

Sublimemque rapit falcatoque enecat ungue.

385

Stat contra validam torquens Magantius hastam

Eductoque prior vagina interritus ense

Hispanum invadit dictisque exasperat hostem:

"Quo ruis? Hac dabitur dextra, quod stulte petisti

Oenotrii tentans Carlique lacessere Martem!"

390

Ille nihil contra, sed diro murmure frendens

Aeratam incussit preduro in casside clavam,

Quae calibis duri crassissima tegmina fregit

Ossaque discusso laceravit trita cerebro.

Mox alios proceres et totum dissipat agmen

395

Macharioque caput roranti dispulit ense

Amerioque femur laetali cuspide fixit.

Ipse etiam Ganus, foderet licet aere volantem

Cornipedem et flexo fugeret per devia gyro,

Ceu vulpes urgente cane, haud tamen integer inde

400

Elapsus. Raptas caesis ex hostibus hastas

Contorsit, te, Gane, petens Lusitanus Achilles.

Ipsum non tetigit, sed tergora fixit equina.

Corruit exanimis sonipes sternitque supinum

Telluri allidens equitem. Mox fervidus ense

405

Serpentinus adest nudo mortemque minatur .

Filius in tanto ut vidit discrimine patrem,

Ingemuit lachrymans pietate ac fervidus ira

Contorquet iaculum clamansque exterret Iberum

Eductoque instat gladio turbatque frementem

410

Hispanum et sevo defendit ab hoste parentem.

Interea Ganus nati virtute receptus

Effugit et fracto repetit tentoria crure.

Intumuere fero praecordia nigra tyranno,

Crevit et accenso virtus immissa furore

415

Albertique caput divisa casside fregit.

Quo, venerande, tuam describam carmine laudem,

Qui pia pro caro subiisti fata parente?

Iam Serpentinus primam prostraverat alam.

At clypeata phalanx, equitum Magantia postquam

420

Agmina fusa vident, densa cinxere corona

Telaque in hunc omnes casso torsere labore,

Nanque indefessus nullo quoque saucius ictu

Stabat et irridens, "Muliebria parcite," dixit,

"Fundere foemineis nequicquam tela lacertis!

425

Arma viris sinite! Et mecum Pipinius heros,

Siquid Marte valet, purum descendat in aequor,

Orlandusque una, et mecum decernat uterque!"

Talia Bellovagis minitantem Belgicus Aiax

Vt sensit, magno sic intonat ore superbus:

430

"Quid, socii, circum frustra torpentibus armis

Turba unum numerosa ducem residetis? Vbi ardor

Martius in dextris domiti victricibus orbis

Vester adest? Coram dabit hic tot millia morti

Impune et victor probris insultat?" Amaris

435

His dictis stricto gladio furibundus in hostem

Irruit et turbam iussit secedere campo.

Secessere omnes. Stricto mox cominus ense

Ductor uterque subit diri certamina Martis,

Mutuaque ancipiti defigunt vulnera ferro.

440

Non ita tam vastis fervens sonat ictibus Aethna,

Irato cum tela Iovi properata fatigant

Mulciber ac Steropes et nudus membra Pyragmon,

Aenea quam crebris sonuere horroribus arma.

Viribus hic fidens solidoque adamante superbus

445

Tristia sanguinee contemnit vulnera pugnae;

Hic arte et lucta melior nec viribus impar

Terribiles ictus vano conamine fudit.

"Quid frustra imbelli pretentas arma lacerto?"

Serpentinus ait, "socios en aspice caesos!

450

Mox te consorti prosternam morte peremptum!"

Non tulit ulterius nec passus plura Rinaldus,

Instat atrox circumque omni petit impiger arte.

Nunc ocream clypeumque fodit galeamque comantem,

Nunc flexo gyro nequicquam terga fatigat

455

Vulnifico calibe. Et retro cedentia tela

Obstupet et nullum manare e caede cruorem

Miratur. Viresque suas ensemque reprehendit

Impatiensque irae sua vulnera damnat et odit.

Spumantem dimittit equum pronusque revellit

460

Saxum ingens, quod limes erat campestribus arvis,

Quo soliti fuerant Satyri Nymphaeque sedere,

Cum fessae celeri lustrarent avia cursu.

Hoc sublime ferens frustra iaculatur in hostem.

Insonuit tantum scutum! Longeque repulsum est,

465

Ceu duris scopulis allisa refunditur unda,

Vtque retro cedit percusso adamante securis.

Stat rationis inops et magna exaestuat ira,

Nixus et in dura gladium confringere caute.

Disrupit saxum! Et candens scintilla reluxit.

470

Inde ubi belligeras omnes Mavortius artes

Tentavit ductor nec erat successus in illis,

Rursus equum ascendit, sella sublimis in alta

In Serpentinum furiali turbine fertur.

Deposito gladio pugnantem amplectitur hostem.

475

Nec segnis contra luctatur Cantaber heros:

Desuper Herculea connixus mole Rinaldum

Degravat et nexis constringit colla lacertis.

Dum sic alternis innectunt bracchia palmis

Inque trahunt retrahuntque vices et nexibus herent

480

Impliciti, dominis diffugit uterque relictis

Subtractus sonipes. Terra sic ambo ruentes

Consurgunt pariter, pariter fera proelia dextris

Commiscent nudis. Qualis Taigeta sonantem

Aut circum irriguas Pollux certavit Amyclas

485

Cum Bute Alcidamaque fero, sic ambo furentes

Terribilem edebant ullo sine sanguine pugnam.

Barbarus ipse licet procero corpore prestans

Defureret vastis connitens viribus hostem

Sternere, sed frustra, nam stabat Celticus Aiax

490

Annosa ut quercus missis in Tartara fibris.

Ast ubi Beticolae sensit languere furorem

Paulatimque oris flatus accepit anheli

Aspexitque atro sudore fluentia membra,

Desiluit pernix unaque trementia crura

495

Attollens humeris resupinum illidit harena!

Incumbensque super rigido fodit inguina ferro

Tristiaque invisam sub Tartara deicit umbram.