Ugolino Verino Carlias 12
Other sections


Interea emensus celeri compendia cursu

Orlandus Calabros saltus et Daunia rura

Contigerat; cernit fumantia culmina montis

Gargani et flammis hostilibus arva cremari

5

Subversasque videt sacrati numinis aras

Templaque barbarico penitus convulsa furore.

Constitit et magno Christi inflammatus amore

Intonat: "O socii, labem extirpate nefandam!

Dedecus hoc vestris Latio propellite dextris!

10

Et dubitamus adhuc pro relligione merere,

Pro Christo pulchram pugnando quaerere mortem?

Mors pariet caelum aut vobis victoria laudem!

Nobiscum Deus est! Alacer rue, miles, in hostem!

Terga dabit, victus totiens. Nunc promite robur,

15

Quod Syrii experti, rubrique quod accola ponti!

Impius ecce hostis, satiate cruoribus enses,

Vt secura quies longum pariatur in aevum!

Formidet posthac Italos vexare colonos

Ausoniosque lares invadere barbara pubes.

20

Abditus Artoo teneat se Burgarus antro,

Mollis Athlanteo claudatur littore Maurus,

Et timeat Medus posthac transcendere Taurum.

Eia age, vince omnem, miles, virtute laborem,

Vt duplicata feras foelicis premia belli!

25

Ipse adero testis, referam facta inclyta Carlo."

His animi incensi dictis in proelia currunt.

Non secus Eolio reserati carcere venti

Certatim Ionios tollunt ad sydera fluctus

Turbineque impellunt in saxa latentia naves.

30

Fit strepitus, stridet pontus, tonat arduus aether.

Obvius his primum fatis adductus iniquis

Venit Aron equitum magna comitante caterva

Maurorum, Christi quo non immanior hostis

Alter erat, qui templa Dei, qui virginis aras

35

Christiparae immisso penitus vastaverat igne.

Hunc ubi pulvereis venientem vidit in arvis,

Laetali irrupit gladio Mavortius Hector.

Non aliter taurum aspexit cum foeta leena,

Rugit hians rictusque apprehendit terga iuvenci

40

Horrendoque armos supra stat pendula morsu.

Non triplicis tegmen calybis, non cuspidis ictum

Defendit clypeus, quin per precordia ferrum

Disrupto thorace prius penetraret, et ultra

Tranaret trepidus perfosso pectore mucro.

45

At furit immanis fraterna morte Mahalbar

Ingentemque hastam moriturus torsit. At illa

Nequicquam in summo clypeo tremebunda pependit.

Ast Orlandus idem furiali turbine telum

In Maurum iecit dictisque affatur amaris:

50

"En recipe hoc munus, quod te deducet ad undas

Tartareas, fratremque tuum comitare cadentem!"

Nec plura ira sinit fari, traiectaque cernit

Pectora, ceu nudo pugnaret corpore Maurus.

Exanimata fugit prostrato rege caterva.

55

Instat atrox tergis fugientum Belgicus heros.

Nec mora nec requies. Totoque agit aequore victor

Precipites, periitque adverso vulnere nullus.

Pervolat ante omnes nudo Capponius ense

Alite vectus equo, fugientem apprehendit Amonem

60

Detractaque secat pendentia casside colla.

Accensus ducis exemplo volat omnis in hostem

Florentinus eques. Paulus Victorius Arsen

Obtruncat; longe fuerat ditissimus auri,

Qui Libycum innumeris campum vertebat aratris.

65

Diffugiunt equites Mauri; sed provida cura

Orlandi electam in saltum praemiserat alam.

Qua rebatur iter divortia tuta, cohorte

Occupat et multa silvarum condidit umbra,

Excipere insidiis nemorosa per avia lapsos

70

Vt posset, ne quis cladis sit nuntius hosti.

Haec demum stragem fecit cunctosque peremit.

Non procul Adriaci castellum in littore ponti

Stabat praecisi sublime in vertice saxi,

In qua prevalidis religatos colla catenis

75

Christicolas saevus coniecerat arce Tibaldus,

Quos victor patrias exportaturus ad oras,

Servitio ut premeret longo Petreius heros.

Hoc ubi cognovit Milonis fortis alumnus,

Vix lectis spoliis properatis advolat armis

80

Moeniaque aetherei scandens sublimia montis

Primus hanelantem celsa de rupe cohortem

Increpat ut tardam solusque e montibus hostem

Deiicit et signum victor suspendit in arce.

Mox Italos vinclis et duro carcere solvit

85

Armaque caesorum, galeas ocreasque nitentes,

Induere hortatur iustamque accendit in iram.

Primaque terribiles sensit Tollentia motus

Eversa et caelo Rotani minitantia saxa.

Quid non expugnat virtus? Vultaria quassis

90

Fumavit muris, licet alto in vertice collis

Turribus aethereis sublimia tangeret astra.

Rossetique arces Falconisque ardua moles

Francorum minime potuit tardare furorem.

At postquam caepit primo aspirare labori

95

Fortuna, et Mauros vidit dare terga paventes,

Decrevit paulum requie donare cohortes

Et cursu et pugnis fessos Mavortius Hector.

Exploratores donec sibi certa reportent,

Quos animos habeant, quas vires praeferat hostis,

100

Expectat noctesque dies vigil omnia lustrat.

Sed mora parva datur, nam rupto carcere Samnis

Advolat et monstris trepidantes nuntiat hostes,

Explorator idem munirique aggere castra

Defert, ut sevis exercitus excubet armis,

105

Et spectare fugam. Subito iubet arma parare.

Adriaci Ioniique maris iacet insula meta

Garganum contra, Diomedis nomine dicta,

Quam fautrix habitat Danais miranda volucris.

Haec eadem externos infensis territat alis,

110

Vnde suum caepit tellus circumflua nomen.

Ingentem hic predam gentis regnator Eoe,

Argenti hic Agolas pondus congessit et auri

Et late infestis servabat puppibus aequor

Ionium, ut reditus facilis tutique regressus

115

Essent, urgeret si vis Mavorsque sinister

Ingrueret. Iam dira Deus portenta future

Signa dedit. Foedis manare est Aufidus undis

Visus et Adriacum foedavit sanguine pontum.

Regiaque informis supra tentoria bubo

120

Edidit Almonis feralia carmina noctu,

Excubiisque lupi caesis per castra vagantes

Turbavere feris trepidas ululatibus alas.

Quin nive candidior volucrique citatior Euro,

Quem Scythiae princeps Ripheique incola montis

125

Almoni dederat nullius terga ferentem

Sessoris, quo victor equo fortissimus Almon

Persepoli edomita montana ad Bactra cucurrit,

Concidit exanimis, cum ruptis liber habenis

Nequicquam celeri lustrasset devia cursu.

130

Necnon Dardanii visi procedere manes,

Fulmineus Paulus truncoque Minucius ore

Sanguineisque acer stabat Servilius armis,

Clamabant venisse diem, quo perfida tandem

Africa persolvat scelerato sanguine poenas

135

Inferiasque umbris et seva piacula solvat.

Talibus attoniti visis monstrisque futurae

Cladis supremi tentare pericula belli

Horrebant, donec redeat consultus aruspex,

Qui sacram Amonis iam dudum missus ad aedem

140

Cornigeri exposuit perplexa oracula monstri:

"Oenide ac Dauni terram vitare memento,

O Libs, et Phrigio quondam saturata cruore

Arva reformides. Tusci procul arma leonis

Effugias Rhenique genus Rhodanumque bicornem.

145

Non aliter victor Sebenitica rura videbis."

Saucius interea Celiorves nuntius affert

Funditus extinctos Mauros direptaque castra,

Venisse Orlandum, similis cui robore nullus

Extitit heroum, nulli prudentia maior,

150

Syllanosque equites, Romanae stirpis alumnos,

Daunia coniunctis Gallis volitare per arva.

Nondum finierat, cupientem annectere plura

Deseruere omnes, specula nam protinus alta

Eminus aequalem sublato pulvere nubem

155

Attolli cernunt. Conclamant! Itur ad arma;

Pars infrenat equos; pars curribus insilit altis;

Pars propere arreptis contra volat obvia telis,

Armate ut possint pro castris stare phalanges.

Dic mihi, Calliope, quis tunc exercitus arvis

160

Etholis contra Francos sudarit in armis,

Quotque viros quantosque duces Milonius ensis

Fregerit? Hunc, oro, nobis concede laborem,

Vt per me seri noscant haec bella nepotes.

Parthorum princeps Agolas adduxerat alas

165

Quinquaginta equitum, quis ferreus omnibus arcus,

Omnibus ensis erat, thorax et cassis aena.

Huic proceres summas tribuerunt Martis habenas.

Filius Hectoreis Almon non viribus impar

Ter quinque electas equitum peditumque catervas

170

Secum in bella trahit, quis demens vertere ab imo

Ardua Dardaniae iactarat moenia Romae

Maumettique nefas sacris preponere Christi.

Tertius immites Arabas Poenosque trahebat

Cum Gallis totiens solitus pugnare Tibaldus,

175

Cui nuper Libyes populi sua iura dederunt

Eversisque Dei templis ac virginis aris

Impia Tanarei coluerunt sacra tyranni.

Hunc dum Pancheae sub odoro conice silvae

Immemor at studio redolentia thura legendi

180

Liquerat Albite nutrix somnoque gravatum

Floribus ingestis suavique refovit amomo,

Interea magno strepitu venisse leenam

Ac puerum rapuisse ferunt catulisque necatis

Mansuete similem infantem nutrisse sub antris.

185

Vbera lactenti tribuit, dum firmior aetas

Esset, mox capreas et tergora fracta fugacis

Apportans cervi silvis nutrivit in altis.

Ille odio vite demum discessit agrestis

In vicina loca et propius se reddidit urbi.

190

Attamen is nunquam silvestrem ponere ritum

Corda nec immitis potuit mollire leonis.

Vnde Arabes illi nomen posuere Tibaldo,

Quod puer in silvis nutritus lacte ferino,

Vt quondam Eacides sub preceptore biformi

195

Nil cocti gustans nomen sonitus Achillis.

Hic Arabum et Libicum legiones quinque regebat.

Preterea multi, quos longum subruit evum,

Diversis venere locis regesque minores,

Qui Bragadam potant, qui Nigrum et stagna Minerve,

200

Et prope fatidici, pingues qui venit harenas,

Amonis Garamas et adusto corpore Psillus,

Quique colunt Capsam Herculeamque arasque Philenas,

Sub rectore omnes populi hi venere Tibaldo.

Est locus insignis Romano sanguine Cannae,

205

Apuliae longe ante alios uberrimus agros

Frumenti ac pecori prebet laetissimus herbas.

Nec procul in pelagus liquidis fluit Aufidus undis

Adriacum. Hunc iuxta posuerunt regia castra

Massili Parthique duces atque aggere celso

210

Cinxerunt dextram, -levam circumfluit amnis.

Tentabat quoniam Mauros penuria frugum

(Cum primum Calabras invasit barbarus oras,

Nondum maturis campus flavebat aristis.

Alma Ceres calidis citius canescit in arvis),

215

Magnanimi unde locum talem solertia regis

Delegit, ne tot potantibus unda deesset,

Quippe ibi sunt rari fontes et flumina rara.

His sedere locis Arabes, haec castra tuentes

Francorum adventum spectabant aggere celso.

220

Iam volitare procul flammae vexilla rubentis

Prospiciunt. Magnis resonat clamoribus aer.

Martia terribiles portendunt classica motus.

Apparet clypeata acies. Ferit aethera fulgor

Armorum. Adventat densis seges horrida telis.

225

Plurima fulgenti vectatur lancea ferro.

Cum clamore ruunt alacres in proelia. Longe

Spumanti prevectus equo Milonius Hector

Ingentem validis contorsit viribus ornum;

Illa vel aeratae fregisset robora portae.

230

Non tanto strepitu vastos bombarda molares

Evomit, ut magnis scindens stridoribus auras

Hasta duos stantes pro portis aggeris alti

Traiecit, terre quam longa in viscera sedit.

Discurritque alacri vallorum ante ostia saltu

235

Terribili clamore ciens in bella Tibaldum:

"Siquid Martis habes, mecum nunc consere dextram!

Egredere! Et campis soli spectemur in istis!

Fortunam en iterum nostram tentare pavescis!

Non tibi nocturnae nota regione latebrae

240

Effugium praebent, ut quondam victus in oris

Euphratis patrias remeasti inglorius urbes!

Non, si Pegaseis vecteris in aethera pennis,

Eripiere mihi! Si nunc non copia pugnae

Detur, cum totis veniet Pipinius alis.

245

Exeat huc Almon, qui terram exterret et undas,

Et tecum iunctus nobiscum praelia tentet."

Non tulit hoc Almon, extra tentoria preceps

Veloci fossas saltu transgressus in aequor

Constitit atque ingens telum cum voce tetendit:

250

"Experiere", inquit, "Stygiis nun tincta lacunis

Lorica expellat fatalis cuspidis ictum!

Sunt vires etiam nobis, nec dextera torpet!"

Tunc stricto gladio post terga umbone remisso

Fertur in Orlandum. Socios secedere iussit

255

Aequore nec tardo conamine Francus Achilles

Irruit, ut, circum cum vidit ovilia furem

Nocturnumque lupum, rapidi fremit ira Molossi.

Inde alacres ambo coniectis eminus hastis

Distringunt enses et prelia dira lacessunt.

260

Congeminant ictus, galee franguntur honores,

Auratae cristae, radiantiaque arma teruntur.

Scintillat cassis. Credas mutare frementem

Encheladum latus accensasque evolvere flammas.

Iamque fatiscebant sub vastis ictibus aera,

265

Nec durare calibs poterat, multisque petitus

Perfossusque locis thorax, non integer umbo,

Cassis hians crebris rimis, loricaque fracta

Almoni fuerat, multoque aspersa cruore

Arma cruentarat. Non retro territus Almon

270

Terga dabat, sed enim furiis stimulatus et ira

Fulminat, atque animum propiora pericula mortis

Accendunt, potiusque mori, quam terga superstes

Vertere decrevit, tanta spectante corona.

Vt gladii contusam aciem fatalibus armis

275

Deque ictu nullum vidit manare cruorem,

Attonitus paulum secessit barbarus Almon.

Ferrea mox vastis iaculatus pila lacertis

Arripuit nodis et duro cortice clavam

Ingentem ac librans decussit vertice conum

280

Cassidis! Et Gallum pene in fumantia colla

Alipedis deiecit equi. Timuere coloni

Syllani, et lachrymae Gallis fluxere cadentes.

Contra Phoenices plausu fremituque secundo

Exultant geminasque manus ad sydera tollunt.

285

Surrexit sella Francorum Martius Hector.

Enseque sublato vires duplicante furore

Dividit in geminas Almonis tempora partes,

Perque etiam collum, per costas pectoris ensis

Vt fulmen scindens dorso consedit equino;

290

Sicque bipartito cecidit rectore Podarces.

Diriguit pater aspectu, conterritus omnis

Sidonius miles tristi velut omine pugnae

Instantis cladis certissima signa timebat.

At non crudeli feritas mollita Tibaldo est.

295

Increpat et socios et moestum Agolanta reprehendit:

"Non lachrymis hoc tempus eget! Nunc coniugis esto

Quisque suae memor et nati patriaeque suique!

Nos, nisi victores erimus, discedere terris

Non licet Ausoniis! Facilem victoria pandet

300

Discessum; exitium victis miserabile restat.

Credite, preclarum est fortes occumbere bello,

Turpe capi, indignumque viro nullique ferendum

Vivere sub iussu alterius dominique superbi

Sevitiam hostilisque pati ludibria fastus.

305

Quisque sui iuris manes demigret ad imos!

Rumpe moras, Agolas! Muliebres comprime fletus!

Nec cadere ante oculos natum patiaris inultum!"

Dixit et alipedis ferratis calcibus armos

Prefodiens in bella ruit Neriumque trucidat,

310

Quem genuit celso sublimis Alexia muro.

Mox Hialem Phecamque necat, quos candida Chio

Conceptos furtim Fesulano in monte creavit

Athlanti: lepores dum per iuga summa fugaces

Insequitur, somno compressit forte gravatam.

315

Insignes ambos iaculis levibusque sagictis;

Tanta adeo formae morumque simillima imago,

Errarint ipsi decepti ut saepe parentes.

Vna ambos oriens produxit et abstulit hora.

Et iam precipites tota cum mole ruebant

320

Assyrii rupto vallo fossisque repletis.

Ipse ferox Agolas et formidandus ab ira

Precipitavit equum densosque erupit in hostes.

Non aliter celso saxum de vertice preceps

Cum sonitu ruit in vallem frangitque teritque

325

Arbusta et, quodcunque sibi sors obvia fecit.

Dat Blennum laeto, qui se de stirpe superbi

Iactarat Galli, celsae qui moenia Romae

Coepit et obsidione gravi Capitolia cinxit.

Varneriumque ducem, quam longa est, perforat hasta;

330

Varnerius Latiis notus bellator in oris,

Quem iuvenem misit multis cum millibus olim

Pipinus contra Astulfum, vinctumque catenis

Trans Alpem victor duxit meritoque triumpho

Donatus Latias senior remearat in oras.

335

Multaque preterea Francorum nomina laeto

Sternit et obstantes nudo metit ense cohortes.

Perrumpit cuneos Orlandum nomine clamans.

(Ast is diversa tunc Martem in parte gerebat.)

Absente ut pastore lupus per ovilia sevit,

340

Nunc has, nunc illas iugulat manditque trahitque.

Quis cladem illius pugnae, quis funera dicet?

Turbidus in superum prostrata cadavera pontum

Aufidus evolvit. Nymphae stupuere marinae,

Sanguine foedari Neptumnus Doridos undas

345

Ceruleumque rubro doluit mutasse colorem.

Bovius et Claron divesque Britannicus Astur

Per medios Syrios foelici Marte ruebant.

Ac vi preruptis cuneis scissaque cohorte

Ductoris fecere viam, ceu flumina circum

350

Nigrum Estimque feri populant armenta leones.

Parte ferox alia Medorum ductor Idaspes

Cum rectore Saba, quo non immanior alter

Nec magis infestus Christi cultoribus, agmen

Francorum irrupit captoque ex aggere pellit.

355

Exoritur caedes, et mutua vulnera miscent.

Iungitur et Debas Arabum stipante caterva

Syllanumque globum frustra est perrumpere nixus.

Sarbatus Albumarque, duces, princepsque Tibaldus

Instar ventorum rapidam fecere procellam.

360

Vt stimulante fame tigris catulisque relictis

Nequicquam canibus, nequicquam territa telis

Pastorum horrendo vaccas invadit hiatu,

Corbius haud aliter Gallorum dissipat alas

Rector et innumeram perimit sine nomine plebem.

365

Arnolfum et fortem terrae prostravit Othonem,

Orlandi comitem, nec A vinum ferreus umbo

Protexit, foderet quin pectora Corbius ensis.

Quiscardoque caput cum casside iecit harenae

Centimanus, tanto vibrabat pondere fulmen.

370

Iam primi cessere loco turmaeque secundae

Terga dabant, rapta presto ni Bovius hasta

371b

Marmaridum caeso rediisset victor ab hoste.

Infrendensque animo stricto mucrone Tibaldum

Aggreditur dictisque hostem perturbat amaris:

"Hic odium Christi pones, quo perfuris!" inquit,

375

"Hac Latium dextra dabitur, quod stulte petisti!"

Plura locuturum non pertulit impiger heros,

Exarsere feris praecordia nigra venenis.

Ceu calcata tumet pressis sub calcibus aspis,

Ignea sic torvis tumuerunt lumina flammis.

380

Parque odium viresque pares aetasque genusque

Ambobus fuerat. Concurrunt viribus aequis.

Connixique hastis primo, mox ensibus enses

Et clypeis pulsant clypeos. Tonat arduus aether.

Iam fractus thorax, galee de vertice conus

385

Pulsus erat, fessique ambo sudore madebant,

Cum subito a tergo magno clamore ruebat

Ingentem vibrans quercum Potanius heros,

Qua solitus fuerat barros vastosque dracones

Niseis mactare iugis. Hac Bovius hasta

390

Indigne renes cecidit traiectus inermes.

Nec iam Christicolae sensim ductore perempto

Abscedunt, sed conversis fugit omnis habenis

Precipiti miles cursu. Dux instat et urget

Moedus, et ipse Sabas immani pondere clavae

395

Dissipat obstantes cuneos, et terga Tibaldus

Vrget equo gladioque mina:x exterritat omnes.

Forsitan exitium Gallis lux illa tulisset,

Ni dux Syllanus Garamantum caede cruentus

Candenti volitasset equo dextraque coruscum

400

Vibrasset gladium, vocis vultusque rigore

Firmasset timidos mediumque invectus in hostem est.

Ceu preceps alto rapitur de vertice torrens

Obicibus vulsis campos irrupit apertos,

Florentinus eques Sicula de matre Giraldus

405

Altimelem rectorem Arabum transfodit et una

Zelotem stravit genitum de sanguine Cosdrae.

Iamque aderat Claron, fraterni vulneris ultor,

Terribilem edebat caedem. Qua maior Erynnis

Sevit, eo alipedem ferrato calce fatigat,

410

Indicolam quaerens regem sevumque Tibaldum.

Ceu catulis raptis Massila per arva leena

Raptorem inquirit torvoque infrendit hiatu,

Sic fertur densos Claron moriturus in hostes

Caesorum prius ingentes facturus acervos.

415

At tria, quae leva gestabat, spicula torsit

In te, dux Claron, Medorum rector Idaspes.

Prima apicem tulit et galee asportavit honorem;

Altera praestrinxit guctur vicina cruori

Frassinus; umboni confixa est tertia cuspis.

420

Ille ira simul et fraternis concitus umbris

Contorsit viridem media in precordia taxum:

Corruit exanimis vitamque efflavit in auras.

Moxque Sabam aggreditur. Stat contra interritus hostis

Fulmineo telo dictisque irritat iniquis:

425

"Perfide, sic nostrum sperasti haurire cruorem!

Descendat nunc ille tuus crucifixus ab alto

Iupiter atque omnem divorum in prelia turbam

Ducat, et unanimes pro te pugnare rogato,

Eripiant ut te nobis mortemque repellant!

430

Nunc te fraterno mactatum in sanguine volvam!"

Nec plura, ingentis iaculatus frusta columnae,

Ceu quondam vasto Cyclops Polyphoemus ab antro

Dulichios saxis nautas percussit et orbus

Lampade convulsos scopulos iactavit in undas.

435

Non tamen emensus spatium est, nam crura fugacis

Fregit equi. Surrexit humi Burgundius heros.

Mox volat in cuneos Arabum scinditque voratque

Sanguineo mucrone globos, ut chillo volantes

Insequitur labens magno stridore columbas.

440

Mille prius caesis, disrupto casside tandem

Et narem et linguam regi truncavit Eoo,

Impia ne posthac Christo convitia possit

Dicere neve aliquem lingua discerpat edaci.

Sed, dum terga Sabae sequitur fugientia Claron

445

Infestoque urget per mille pericula telo,

Laetifero ecce atrox fodit mucrone Tibaldus

Ilia Claronis, quo vulnere vita recessit.

At Deus et Fortuna sibi miserabile votum

Hoc utcunque dedit: cecidit super ora iacentis

450

Fratris et amplectens fratrem moribundus inhesit.

Vna dies ambos produxit et abstulit ambos,

Conclusitque uno mors ingeniosa sepulchro.

Egregii fratres, longo durabitis aevo,

Ad seros venient si carmina nostra nepotes!

455

Ingemuit miserans, obitus fratresque cadentes

Vt vidit, Folcus furiis stimulatus et ira

Prorupit densas Arabum Federicus in alas

Omnia prosternens nimbosae grandinis instar.

Hic Florentinus Fesulanae stirpis alumnus

460

Turcarum rabie Rhodios exemerat olim

Innumerosque egit crudeli ex hoste triumphos.

Tunc dolor et virtus auxit calefacta furorem,

Spumanti volitabat equo nudoque Tibaldum

Quaerebat mucrone vocans: "Quo, perfide, flectis?"

465

Dum sic alterno perturbat funere Mavors

Sanguineus castra et permiscet tristia laetis,

Ecce Palestinis veniens Burratus ab oris,

Qui se Iordanis ter sacra immerserat unda,

Italiam et celsae visurus moenia Romae,

470

Vt sacrosancte fidei mysteria noscat,

Suppetiasque ferens Italis, tum forte Tarentum

Appulerat. Postquam belli fervere tumultu

Apuliam et validas duxisse Agolanta phalanges

Audierat Calabrosque premi Phoenicibus armis,

475

Daunia rura petit turma comitatus equestri.

Ipse pedes cursus volucrum transgressus equorum

Primus bella subit neglectaque castra capessens

A tergo invadit sociosque ex aggere tardos

Increpat et fossas implet vallumque revellit,

480

Vt tuto pateant aditus facilesque recessus.

Mox in terga ruit campoque erumpit aperto,

Connixus longo nodosae stipite quercus

Agmina frangebat; ceu magna pressa ruina

Aeree turris, tritis sic corpora membris

485

Sub vasto ingentis lacerabat pondere clavae.

Parte alia interea pugnanti nuntius affert

Orlando cecidisse duces Tuscamque cohortem

Concisam Gallosque equites iam terga dedisse,

Fervere victorem foelici Marte Tibaldum.

490

Obstupuit primum, iustis mox concitus iris

Quadrupedem Orlandus medios detorsit in hostes.

Ceu draco terribilis, vasto cum prosilit antro,

Sibilat et rectis superat cervicibus ornos,

Si taurum aut fulvum videat transire leonem,

495

Horrendo torquet squamosa volumina motu

Obvia prosternens decussis robora ramis,

Haud aliter primas ductor Mavortius alas

Aggreditur: cedunt retro formidine turmae

Marmaridum. Instat atrox post tergum atque intonat ore

500

Orlandus: "Latium, Garamas, ne desere partum!

Hac dabitur vobis quaesita Oenotria dextra!"

Hi fugiunt, hic terga premit laceratque paventes.

Caesorum plenis spumabat sanguine ripis

Aufidus, et tardos numerosa cadavera fluctus

505

Obstruerant, sanieque atra corruperat undas.

Corniger at fluvius strepitu foedoque cruore

Commotus glaucum caput est ter nixus ab antro

Prodere muscoso, ter sanguine Glaucus amictus

Turpatus maculisque atris ter cornua tinxit.

510

Visaque purpureos manare est urna liquores.

Tunc omnes nymphas speluncis abditus imis

Accersit, subitoque omnes fluxere natantes,

Quis tunc collectis roranti in sede locutus:

"Ausoniae nymphae, divum genus, amnibus unde est

515

Fons Italis, qua strage olim, quo sanguine caesis

Hannibal Italiae populis foedaverit aequor,

Scitis et hoc mecum doluistis saepe querentes.

Nunc eadem externis tempestas pendet ab oris,

Insultatque iterum Garamas in gurgite nostro

520

Relliquias Itali iactans haurire cruoris.

Nunc opus est ruptis totos effundere fontes

Obicibus, qua sevus Arabs Nomadesque feroces

Exultant armis nobisque extrema minantur."

Dixit et assurgens contrita protinus urna

525

Sublatis claustris obiecta repagula movit

Et molem ingentem rapidarum effundit aquarum.

Nec iam ripa capax, dissultat spumeus amnis,

Aggere disiecto defertur in arva sonoris

Vorticibus, quo castra Macae Poenique bilingues

530

Imposuere. Ruunt tentoria fusa per undas.

Signa videre licet peditesque equitesque natantes.

Francorum at ductor turbata per agmina pugnans

(Vt sternit segetes saxosa grandine turbo

-Diffugiunt campis homines, armenta gregesque -,

535

Sic omnes Syrii vertebant terga pavore)

Obvia cuncta neci dabat implacabilis ira;

Ac preceps illuc, ubi regum purpura fulget,

Devolat - et maior pugnantum pertonat horror -,

Si te forte, Saba, vel te reperire, Tibalde,

540

Posset et illata compenset morte gemellos.

Iamque catervatim Stygiae super aggere ripae

Vmbrae adventabant, fuscae nec portitor undae

Rimosa poterat cimba tot ferre sub uno

Tempore et extremum miseris mortalibus esse

545

Credidit exitium tanto sudore nec unquam

Permaduit tristis, totiens dum transvehit umbras.

Ipse Agolas medium Francorum invectus in agmen,

Amissis catulis qualis lupa concita fertur

Per nemora et saltus patuloque inquirit hiatu

550

Predatoris iter, talem se in bella ferebat

Orlandum clamore ciens. Ipsumque Gerardum,

Claronis patruum, quam longa est, perforat hasta;

Bernardumque, ducem Italiae Carlique nepotem,

Stravit et innumeram Ausonidum sine nomine plebem.

555

At Galli proceres audita caede suorum

Agmine firmantur denso regemque cruentum

Invadunt, acrem ceu Punica turba leonem

Clamore horrisono coniectisque eminus hastis

Infestat nec abire sinit; stat fervidus ille

560

Arrectisque iubis frendens tonat ore tremendo.

Iam castra a tergo gemini, Burratus et amnis,

Turbabant hostes, frontem Milonius Hector

Vrgebat. Clamores undique et undique caedes

Perfractasque rotas plaustrorum ocreasque iacentes

565

Cernere erat, totis prostrata cadavera campis.

Oblitus interea caesorum in sanguine ductor

Gallorum volitabat equo scindensque catervas

Laetiferum in solis stringebat regibus ensem.

Imbellem et vilem pertesum caedere plebem,

570

Optabat diadema dari heroasque potentes.

Precipiti vidit deferri in devia cursu

Trunca nare Sabam, novit radiantia gemmis

Arma et purpureis pictum thoraca pyropis.

Tunc vero exarsit furialibus incitus iris,

575

Bovius et Claron tanquam sua vulnera monstrent,

Et procul in silvas fugientem fertur in hostem

Securum pugne. Venit cum clamor ad aures,

"Quo, moriture, fugis? Non haec promissa dedisti

Maumetto nomen iuratus perdere Christi.

580

Impie, quid trepidas? Istac non itur ad urbem

Romuleam! Converte, Saba! Sequar hostis ad Indos!"

Ille nihil contra, viridem sed turbidus hastam

Coniecit. Sed vim rapuit Dodonia quercus,

Cuius in annoso prefixa est robore cuspis.

585

Celticus ast Hector stridenti turbine cornum

Torsit et ut ceram scutum penetravit aenum,

Thorace effracto fixit precordia ferro.

Ac moribundus humi quam primum corruit Indus.

Barbarus ut cecidit, redit in certamina victor

590

Orlandus. Fugiunt omnes, ceu tygride visa

Grex pecudum. Sed non Dionysi ex stirpe Theones,

Cui supra galeam niveae de vellere lanae

Infula erat nigrisque Macis ventura canebat,

Terga metu vertit, sed Phoebum in vota precatus:

595

"Da, Tymbreae, meis hunc hostem sternere telis!

Da, pater, ut nostra haec perlmatur belua dextra!"

Haec surdis orata deis effudit et una

Frassineos arcus dextram curvavit ad aurem

Tinctaque Marmaridum direxit tela chelidris.

600

Cui dux Orlandus risu haec respondit amaro:

"Stulte pharetrigeri sperasti numina Phoebi!

At nunc Tartareas ibis nova praeda sub umbras!

Demonis, ah, sero Phoebi mendacia nosces!"

Hec dicens gladio pectus terebravit acuto.

605

Thespiadum inde genus, qui se de stirpe ferebant

Herculea, aggreditur. Licet omnes pelle leonis

Muniti - et sectis cervicibus horreat idra

In galeis - veterumque gerant monumenta laborum,

Abstulit et regi cruciandos misit Averni.

610

Phoenicum Chriseus longe ditissimus auri,

Dum fugit atque instar vulpis petit avia gyro

Fallaci, in laqueos cecidit, nam ductor Oringae,

Cui dedit aeternum Balearis lancea nomen,

Laetiferum adverso condit sub pectore telum.

615

Mox Arabum inquirens diversa per agmina regem

Aurea flammiferae lustrabat signa Chimerae.

Insigne illud erat regis, quin lampadis instar

Phoebeae solido clypeum ex adamante gerebat.

Dum sic in solis ducibus sua lumina versat

620

Terribilem vibrans hastam, fortuna Tibaldum

Ecce illi tribuit, Syriis Poenisque fugatis

Qui metuens summae multo quoque sanguine fuso

Quadrupede errabat fesso tutumque petebat

Effugium in patriam. Qualis Laertius olim

625

Naufragus Alcinoi peragrabat littora regis,

Talis iam laceris ibat defessus in armis

Rex Arabum cunctos incusans nomine divos,

Quod totiens frustra sortem tentasset iniquam.

Hunc errabundum speculatus Oringius heros

630

Castraque linquentem, silvas latebrasque petentem

Per brevia assequitur volucri compendia cursu.

Ceu, cum dira fames Hircanis expulit antris

Aut rapidam tygrim aut maculoso tegmine pardum,

Si capream aspexit ramosaque cornua cervi,

635

Pandit hians rictum, mox emicat otior Euro,

Haud secus adversum erupit Guliemmus in hostem

Frassineaque hasta nixus precordia rupit

Protinus; et longo clausit mors lumina somno.

Vnus Aristomenes plures Messenius alas

640

Sustinuit, quamvis densis premeretur ab armis,

Ter centos equites laetali perculit ense

Servavitque aditus vallorum solus, ut olim

Reppulit horrentes Pompei Sceva cohortes.

Pilosum tandem fodit cor lancea, supra

645

Caesorum cumulos effuso sanguine lapsus.

Magnanimum postquam sensit cecidisse Tibaldum

Rebus et afflictis nullam superesse salutem,

Parthorum princeps densos prorumpit in hostes,

Qualis fulminibus latrantia dissipat ora,

650

In laqueos cum venit aper, setasque rigentes

Erigit et spumis venabula mandit hanelis.

Ardebant torvis horrentia lumina flammis,

Orlandum, quocunque ruit, clamore vocabat.

Desperata salus et vite prodiga virtus

655

Fecerat audacem. Clypeo post terga remisso,

Vt prius hostili moriatur sanguine rorans,

Pugnaces petit ense globos Italamque cohortem

Aggreditur, mortem gladio molitur ab omni.

At Tyrrhena cohors coniectis undique telis

660

Invadit regem, gladiis densaque corona

Circumstat, qualis pastorum nocte sub atra

Turba lupum septis prehensum discerpit in altis.

Tandem mille locis thorax confossus et umbo est,

Vt flueret saliens per multa foramina sanguis,

665

Innumero donec repetitum vulnere regem

Prostrarent, torquemque alacres galeamque comantem

Diripiunt. Longa prefixum in cuspide Parthi

Cum clamore caput portant per ovantia castra:

"Pone metum! Gaude Latium! Iacet impius hostis!

670

Caesorum ingentes caelo cumulantur acervi!

Tot congesta simul veniens mirabitur aetas

Ossa fidem tante certam factura ruinae!"