Ugolino Verino Carlias 11
Other sections


At Latii Argivos diverso in littore Locros

Interea appulerat gentis regnator Eoae,

Africa cui paret tepido contermina Nilo,

Cui Phenix variusque Cilix, cui paret Idume

5

Palmosa et radiis solis flammata Siene,

Rex Agolas natusque simul, fortissimus Almon,

Innumeros pedites ductans equitumque catervas,

Vt vix rostratae caperent hos mille carinae.

Non tot Phrisseum latuit sub navibus aequor,

10

Cum defecerunt potanti flumina Persae.

Haec ubi percepit Pipini magnus alumnus,

Accersit proceres media de nocte iubetque

Orlandum Boviumque, duces, fortemque Caponem

Carpere iter; lectosque equites peditesque volantes

15

Deducant, celeri ut raptim compendia cursu

Pervolitent Latiique Arabas Diomedis ab Harpis

Expellant, vacuas Calabrum ne diruat urbes,

Ne petat interius iunctis exercitus armis

Barbarus Ausoniam. Tunc incurabile vulnus,

20

Si se Scandavio Garamas cum milite iungat.

"Dum nox atra polum nigranti involvit amictu,

Maturetis iter famamque anteire paretis,

Vt venisse prius, quam motos audiat hostes.

Non tuba, non lituus, tribuat non buccina signum.

25

Ac superimpositis radiantia vestibus arma

Condite, ne vestris quisquam conatibus obstet."

Nec plura effatus. Celerant et iussa facessunt.

Viginti lectas ex omni robore turmas

Adduxere duces. Rapidi mox turbinis instar

30

Carpsit iter velox plantis pernicibus agmen.

Non aliter volucres reserato e carcere currus

Prorumpunt inter Pisas atque Elidis arces.

Post ubi Dardanii coniux formosa mariti

Alipedes frenavit equos currumque volantem

35

Impulit ascendens Pigmeo a littore Phoebus,

Francorum proceres circa praetoria Carli

Armati stabant pugnamque subire parati.

Nec mora, puniceam suspendit pertica vestem,

Loetiferae signum pugnae, lituique sonori

40

Horrendo clangore ciunt in bella phalanges.

Primus init pugnam Medices comitante cohorte

Syllani generis tumidumque internatat amnem.

Gramineisque hostem ripis deturbat et ense

Stipatum faciente viam diverberat agmen.

45

Cessit prima cohors longe statione relicta,

Insequitur Syllanus eques turmamque secundam

Invadit, gladios clypeosque cruore rubentes

Ostentat pavidisque instat retroque repellit.

Mox alii proceres atque omnis Celtica pubes

50

Trans fluvium vexilla ferunt et Marte secundo

Scandavias caedunt acies. Princepsque Rinaldus

Immemor haud palmae hesterne prorupit, ubi ingens

Concursus regum et maior desevit Erynnis,

Bucephali invectus dorso mediosque per hostes

55

Irruit ac densas scindit laceratque catervas.

Ceu foeta Hircano prodit cum tigris ab antro,

Armenias populatur oves, sic Martius Aiax

Sanguineo gladio clipeata per agmina fertur.

At contra Bostar Libycis advectus arenis,

60

Squamosae cuius pellis detracta draconi

Instar thoracis villosum pectus obibat,

Francorum insanus vocat in certamina regem.

Obvia quaeque metit bellatricemque cohortem

Tuscorum aggreditur reprimitque furentia tela.

65

Et primum obtruncat Bardum, qui signa ferebat,

Marcelloque caput, Tyrrhenae stirpis alumno,

Abstulit, et truncus cecidit foedatus harenae,

Germanum iuxta Garamantis cuspide fixus

Occubuit. Retroque gradum conterrita turma

70

Vertit, nam densis illuc Desiderius armis

Irruit et pilis Theias metuendus aenis.

At Florentine ductor fortissimus alae

Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:

"Non haec, o socii, Carlo promissa dedistis!

75

Siccine terga datis? Quis vos timor urget inertes?

Hi sunt, Ausoniam qui destruxere tyranni!

Sustineas paulum, miles, dum transeat omnis

Francorum legio! Laus et victoria vestra est!"

Nec plura effatus, Carbonem signa ferentem

80

Regia confodit. Firmatur Tusca iuventus

Exemplo ducis. Ante alios Corsinus, et acer

Albitus obtruncat genitum de stirpe Cleonem

Vandalia, cuius maiores moenia quondam

Arreti atque ipsam prostrarunt funditus urbem.

85

Conveniunt proceres; ferme omnis Martius ardor

Illuc versus erat. Furiali pertonat ore

Scandavius rector: "Tuscam, Lombarde, cohortem

Ante oculos prosterne meos; dominoque rebellis

Det meritas paenas! Viles interfice servos!"

90

Evomit haec ardens Tuscumque erumpit in agmen

Albertique caput geminato perforat ictu

Et Medici telo galee decussit honorem

Perstrinxitque levi Corsini vulnere pectus.

At non Panzanus nudo Bindaccius ense

95

Terga dedit. Regemque petit primumque Trevellum

Signiferum sternit. Mox ipsum cominus armis

Rectorem aggreditur. Scindit mucrone trilicem

Loricam, gaudet Lombardi sanguine viso.

"Non impune feres!" exclamat barbarus hostis

100

Egregiique femur iuvenis transverberat hasta.

Occidit et prima bellator Circulus ala.

Quin et Compagnus germani morte Perini

Fervidus in regem nequicquam fulminat ense.

Et gemini fratres, tua, Canisiane, propago,

105

Sarmatica cecidere manu. Discrimine summo

Iam stabat Syllanus eques septusque corona

Scandavia, ut nullus patrias remeasset ad oras,

Ni propere audita concisae clade cohortis

Sexcentos equites ex omni robore lectos

110

Misisset subitoque una Pipinius heros

Ceu fulmen densas aperit mucrone catervas.

Turpe putans belli Tuscos virtute calentes

Deserere haud meritos volucri volat alite vectus.

Sed furit ante omnes rubicundo Amonius ense:

115

Spumeus Heridanus veluti ruit aggere fracto

Avulsasque trahit segetes, armenta casasque,

Belgicus haud aliter Lombarda per agmina fertur

Aiax. Et primum Mauri ferit inguina regis,

Asdrubalis qui frater erat, cui mille carinae

120

Atque omnis ponti fuerat mandata potestas.

Prostrata ut vidit Tyrrheni signa leonis,

Condoluit miserans tollique iacentia iussit

Vexilla et simul exclamat: "Syllane, timorem

Depone et poenas scelerato ex hoste repende!

125

Francorum huc omnes volitant cum rege phalanges!"

His dictis crevere animi, et spes suscitat iram.

Instant ardentes, et cogit vertere terga

Florentina cohors hostesque in castra repellit.

Et possunt, quia posse putant. Presentia regis

130

Vrget, et ante oculos ductoris bella geruntur.

At Vercellensis turmae praefectus Alastor

In densos fert arma globos multosque trucidat.

Connubioque ferox et spe inflammatus inani

Iam sibi Gallorum dites devoverat urbes.

135

Ingenti clamore ruens disiecerat alas

Romuleas. Caesis ducibus converterat agmen.

Parthenopes cecidit moribundus Coxia rector,

Terga Faventinus ductor formidine vertit,

Sed frustra: renes fodit fugientis Alastor.

140

Vidit ut Ausonios Lombardis cedere turmis

Adimar Vlveriusque, duces, exclamat uterque:

"Sistite, magnanimi socii, gladiisque salutem

Quaerite! Fulmineis paritur victoria dextris!"

Nec plura, in medios alacer Burgundius hostes

145

Dux ruit et iacta confodit Alastora quercu.

Igneus in Luscum iecit validam Adimar hastam,

Quae clipeum et thoraca et pectus perforat ingens.

Vicentina phalanx fugit rectore perempto,

Barbaraque Ausonius rursus premit agmina miles.

150

Non ita nimbosis tempestas acta procellis

Insonat, adversis siquando flatibus Eurus,

Hinc Zephirus Corusque fremunt, salit horrida grando

In segetes, sternit miseri sata laeta coloni.

Nervius irruerat magno stridore maniplus,

155

Bellovagusque ferox densos penetravit in hostes.

Nec iam missilibus, sed stricto cominus ense

Pugnatur, magnis reboat clamoribus ether.

Per medios furibunda viros discurrit Erynnis

Verbera vipereis torquens horrenda chelidris

160

Tartareaque canit feralia murmura concha.

Condunt tela diem, tellusque aspersa cruore

Visceribusque natat. Non unica mortis imago:

Thermodontiaco ritu gerit ille securim,

Ille venenatas Parthorum more sagictas

165

Torquet, non una contentus spicula morte.

At pilis gladiisque ferox Romannus alumnus

Bella gerit spernitque mori pro laude perenni.

Quin etiam Balion, fraterni vulneris ultor,

Buldrinusque acer laetali perfurit orno,

170

Braccius atque una Gratianus originis auctor

Egregiae densos fertur moriturus in hostes.

Roggeriusque Canis, Venetas qui rexerat alas,

Hactenus atque alii Perusina ex urbe profecti

Innumeros stravere viros. Dacisque fugatis

175

Inter concisos Ligurum cecidere maniplos.

Mole gigantea Gessatum a sanguine pubes

Inter Lombardos horrentia bella ciebat

Terribilesque iubas variarum mille ferarum

Aere super nitido levaque ancile gerebat

180

Lunate in formam peltae, sed cetera nuda.

Non erat huic gladius, sed grandia robora quercus

Nodose, quis sueta fuit prosternere turmas.

Prodiga gens animae placidaeque inimica quietis

Francorum turbabat opes. Iam terga dedisset

185

Auxiliaris eques, magna ni concitus ira

Signiferum primo Carlus stravisset Othonem

Adventu. Gemuit collisa cadavere tellus.

Cuius sanguineo foecundis idra colubris

Picta fuit signo, subter Lerneius humor,

190

Villosaque feri munitus pelle leonis

Vipereo Alcides foedabat sanguine clavam.

Mox ruit in densos equites Sipedisque cohortem

Prosternit latamque viam facit agmine caeso.

Ast ubi Gessatae Carlum videre furentem

195

Perculsosque metu Halanos trepidare nec ultra

Instantem suffere ducem, dare terga maniplos,

Eminus horrendis urgent clamoribus hostem

Magnanimum. Et validis iaculantur saxa lacertis

Totaque contorquent decisis robora ramis

200

Congestisque tegunt trabibus, ceu turba biformis

Obruit Aemathiis pugnantem Caenea campis.

Fatifero at Carlus furibundos ense gigantes

Dissipat, Antheo caput a cervice revulsum

Deicit et flava moribundum fundit harena.

205

Dividit inque duas immania corpora partes

Pugnacis Pholoi. Cecidit quoque sevus Ataldus,

Balthea progenies, Lombarda ex matre creatus,

Cui falsus longos vite promiserat annos

Victori et vana miserum spe luserat augur

210

Spes hominum fallax, venturi haud prescia secli.

Talia dum victor per campos funera Carlus

Misceret, turpi verterunt terga pavore

Lombardi. At sevus furiali turbine Theias,

"State, viri!" exclamat, "faciem convertite in hostem!"

215

Comprehensisque Herulum fugientem sistit habenis.

"Non pedibus quaerenda salus, timidissime, rerum!

Dat gladius laudem, tutam dat dextera pacem!

Pulchrius est fortes patriis occumbere campis,

Quam semper miseram servare in carcere vitam!"

220

Dixit et adverso gladium sub pectore condit.

Inde alios trucibus fugientes increpat iris

Instabatque ferox nec vertere terga sinebat.

At leva immitis pugnabat parte Gilulphus

Quadriugo vectus curru, quem fluminis Istri

225

Accola Pannonius Rosimunda ex matre crearat

Arthemius. Longis illum Desiderius oris

Excierat multoque virum donaverat auro

Pluraque pollicitus Francorum ditia regna,

Si caesum aut captum dederit victoria Carlum.

230

His alacer donis et spe inflammatus inani

Syllanum obtruncat Paulum Gallumque Diurcem

Vortigenumque ducem Pictonum. Concidit Octar,

Regia progenies Hunnorum, Thermodoontis

Non procul a gelidis genuit quem Durithus undis.

235

Turbatis laceratus equis curruque sonanti

Perfractus, supraque caput rota fervida tracta est.

Ter centum a leva stridentia plaustra Biordus,

Scandavii regis gener, a radicibus Hemi

Ducebat, latis ubi purior area campis

240

Monstrat iter, senos pugnantes singula portant.

Et dociles, quocunque libet, per gramina gyro

Flectit equos torto dominumque auriga monentem

Audit et imperio pugnantis vertit habenas.

Hi magnam ediderunt stragem Tuscamque phalangem

245

Alphei populi delerant sospite tantum

Lanfranco, primus tribuit qui nomina genti.

Iam Perusina cohors falcatis obruta plaustris

Conciderat, trunco periit Cerbonius ore.

Arreti occisis ducibus miserabile vulgus

250

Errabat, pecudes veluti pastore perempto.

Fulminat egregiis Carlo notissimus armis,

Saxone qui caeso iuvenis cognomen adeptus

Clara dedit Tuscae Saxettus nomina proli.

Per medios cuneos hostili sanguine rorans

255

Massiliae regem transverberat ense Siphacem

Conobique femur terebrat mucrone Britanni,

Perfidieque luit scelerato sanguine penas.

At princeps Medices audita clade suorum

Flectit equum aeratis fodiens calcaribus armos

260

Sanguineoque aciem gladio scindit. Via ferro

Fit; reserat densas stricto mucrone catervas.

Advolat Vlverius, simul huc Vggerius heros.

Et primum immitem Ripheo a vertice Bledam,

Hunnorum sobolem nulli feritate secundum,

265

Obtruncant, cui forma brevis tum pectore lato,

Nare fuit simo tetri tum rara coloris

Barba, caputque oculis fuerat pregrande minutis;

Sic illum perhibent Atilae de semine cretum.

Extremoque ruens nequicquam Alemannus ab Albi

270

Confossus vitam Latiis efflavit in agris.

Adimar ante omnes nudo volat igneus ense,

Quo maior belli moles maiusque periclum

Vrget, et egregiam quaerit per vulnera mortem,

Vt leo terribilis medios prorumpit in hostes.

275

Sarmaticamque alam Ganus Quadosque feroces

Aggreditur natusque simul, Ponteriaque omnis

Turba ducem sequitur, quo non prestantior alter

Francorum fuerat iuvenis pietate vel armis

Dissimilisque patri, reditum cui fata negarant.

280

Caesorum tamen ingentes Albertus acervos

Liquit in Italia aeterni monumenta trophei.

Barbarus at Theias, catulis ut tigris abactis

Venatoris iter rictu truculenta minaci

Insequitur, Tuscum haud aliter defertur in agmen.

285

Nec non Gessate magno clamore ruentes

Depulsis Italis Gallorum signa petebant.

Forsitan hac esset clades in parte recepta,

Robora ni sacrae propere huc cum rege phalangis

Irruerent Magnique comes Mavortius Aiax,

290

Terribiles qua parte videt fervere gigantes.

Ceu duo falcones rapido stridore per auras

Hinc atque inde premunt pavidas sub nube columbas,

Sic densas ambo rumpunt mucronibus alas

Dilacerantque globos Gessatarumque catervas.

295

Victores victique cadunt. Iam plena cruore

Terra natat, nec sistit eques per lubrica prata.

Collisi intereunt pedites, -miserabile visu! -

Ferrati calcant spirantia pectora currus,

Impediuntque fugam numerosa cadavera. Nec, quo

300

Mentis inops vertat, cernit vestigia miles.

Mortis ubique pavor, strepitus gemitusque cadentum.

Hinc litui incurvi resonant clangorque tubarum,

Hinc sevum accendunt horrentia timpana Martem.

Caucaseaeque ferae dorso Mors pallida vecta

305

Falce metit populos ducitque in Tartara caesos.

Vidit ut alterno pugnam nutare periclo

Francorum rector mirandaque fulmina Theiae

Gessatasque feros tanto pugnare furore

Rursus et infestis Dacos concurrere telis,

310

Albanum accersit bellatricemque cohortem.

Mox inquit: " Virtute opus est, generose Rinalde!

Festinemus opem fessis adducere rebus!

Duc tecum electos equites! Mihi regia turma

Serviet, et solum speculabor in agmine Theiam."

315

Dixerat et densos alacer rex fertur in hostes.

Nec non Albanus magna vi concitus Aiax

Viginti turmis equitum per mille cohortes

Irruit, ut fulmen per tela furentia labens

Dat laeto sternens, quodcunque occurrit et obstat.

320

At non audaces retro cessere gigantes:

Vltro animos tollunt. Primumque ingentia saxa

Coniiciunt magnisque hostem clamoribus urgent.

Terrigene ut quondam iaculati pondera montis

Cum Iove conseruere manus (silvisque revulsis

325

Nudus adhuc monstrat Phlegraeus funera vertex),

Sic Gessatarum circum fera turba Rinaldum

Perfurit. Ille tamen tectus fatalibus armis

Sarmaticas acies caedit. Nec Gallio, quamvis

Herculeum aequarit procero corpore robur,

330

Laetiferae potuit vitare pericula dextrae.

Occidit Ardurius longe fortissimus unus

Albicolae turmae tardi sub sidere plaustri,

Quique humeris latis spirantem ferre iuvencum

Cumque fero solitus fuerat pugnare leone.

335

Occidit Euridimes vates, Neptunnia proles,

Pressaque congemuit spatioso corpore tellus.

Sternitur et Theras et diis invisus Acastus.

Non maiore ruunt pinus e montibus altis

In vallem strepitu, quam immania membra gigantum.

340

Parte alia victor maiori mole premebat

Theias, horrendumque truci manabat ab ore

Murmur. Et egregiae secum bis quinque puellae

Thermodontiaco ritu duraque bipenne

Armate Ausonidum foedabant sanguine campos.

345

Foemineos sed enim celarant casside vultus

Levaque condiderant lunatis ubera peltis.

Hae tunc aggressae venientem in proelia Carlum

Spicula laetiferis torserunt tincta chelidris.

Agmine mox facto stricta cinxere corona,

350

Quarum ingens Tamiris summo de vertice conum

Excussit regi vibrans immane securim.

Tunc vero exarsit, virtusque immissa furori est.

Obvia cuncta neci dat Carlus, sevit in hostes

Stridentique omnes prosternit Amazones ense.

355

Octorium Teudamque, duces, confodit Horestem,

Tessala cui mater, genitor cui Dacus Amongus.

Iam cecidit Clephes poenasque e crimine sumpsit,

Nam scelere ante alios fuerat crudelior omnes,

Diruta cuius avus Corneli moenia versi

360

Condidit et nomen genti mutavit et urbi.

Barchionis rector Zato dirique sacerdos

Maumetti densam Francorum fertur in alam.

Nequicquam in regem ferratam coniicit ornum

Vaginaque ferox gladium denudat eburna

365

Ac verbis demens in Carlum exultat amaris:

"En Maumette, tibi mactatur victima Carlus!

Nunc cadet ille tui sceleratus nominis hostis!"

Dixit et ingenti thoracem percutit ictu.

Ceu rigidas cautes solidumque adamanta feriret,

370

Insonuit thorax, et fractus corruit ensis!

Cui rex letali subridens intonat ira:

"I nunc Tartareos manes visure, sacerdos,

Hostia viperei Ditis, non hostia Christi,

Vt cum sacrilego semper cruciere tyranno!"

375

Nec plura, immisso rupit praecordia ferro.

Transfossusque uno cecidit Mauritius ictu,

Siderei qui templa Dei spoliaverat auro.

Corruit ingenti laceratus Isatius hasta,

Vmbraque discessit Stigias subitura lacunas.

380

Ast ubi Maumetti Hispanum simulachra per agmen

Vidit et ante oculos signis effulxit imago,

Ingemuit lachrymans Francorum maximus heros

Et Tarcessiacas stricto mucrone catervas

Dissipat atque hostes Christi violentius urget.

385

Ceu stimulante fame Massila per arva iuvencas

Mane leo insequitur fugientes, instat anhelis

Erectisque iubis saltu micat otior Euro.

Dum medias acies percurrit, barbarus Halis

Exclamat: "Pugnate, viri! Dedit omina laeta

390

Delerique hodie Francos promisit aruspex!

Haec nos Tarpeiam victoria ducet in arcem!"

Talia nequicquam dum iactat in agmine demens,

Vocis iter guttur laetalis clausit harundo

Preripuitque udo verba imperfecta palato.

395

Dux Ligurum et nunquam Francis Grimoaldus amicus

Nestorei cecidit confossus cuspide Nami.

Infidus patriae et nunquam sine fraude Fregosus

Bavaria occubuit dextra. Hac quoque caesus Adornus,

Qui legionis erat Ligurum prefectus equestris.

400

Quis numerare ducum caedes et funera posset

Caesorum? Tellus atro iam plena cruore,

Plena cadaveribus cursum impediebat, et alta

Congeries equitum peditumque admixta iacentum

Victores victosque simul tardabat. Vbique

405

Horror erat, stratusque omnis Gessata iacebat.

Quam Ligurum stragem, quam regia turma procellam

Lombardae gentis dederat! Prostrataque signa

Aut capta abstulerat Carli Mavortia pubes.

Sarmata pugnabat, genus insuperabile bello.

410

Huic Sipedum coniunctus eques Quandique feroces,

Quos Longobardus multo conduxerat auro

Iam pridem in Latium gelidis Aquilonis ab oris.

His contra Gallos nequicquam fortiter usus,

Nanque equitum septus viginti millibus heros

415

Celtarum irrumpit, densas ubi conspicit alas.

Iam cessere loco Sipedes Butheone perempto,

Sarmaticae qui ductor erat Sipedumque catervae.

Potatorque Vadi glacialisque accola ponti,

Dux Herulae gentis, transfixus corruit Occus

420

Vlverii telo. Non hoc immanior alter

Barbarus extiterat: natis et coniuge caesa,

Quae soror et coniux fuerat, bacchatus in omnes

Agnatos dira foedarat caede penates.

Vidit ut afflictis nullam superesse salutem

425

Fulmineus Theias stragemque fugamque suorum

Francorumque ducem conspexit Marte secundo

Defurere in victos hibernae grandinis instar,

Accensus subito furialibus aestuat iris.

Ceu pardus densa venantum indagine septus

430

Mandit hanelanti frendens venabula rictu,

Nec fugere ira sinit, virtusque repingit in hostem,

Barbarus haud aliter densis circumdatur armis,

Nequicquam stricto scindit mucrone coronam.

Quem contra infesta subiit Pipinius hasta

435

Collatisque armis et stricto cominus ense

Aggreditur. Stat contra hostis telumque coruscat

Et prior ingenti laetali turbine cornum

Coniicit. Hanc longe propulsat ferreus umbo.

Laetifero at Carlus Theie fodit inguina ferro,

440

Mox caput et galeam geminato discidit ictu,

Caesorumque inter cecidit moribundus acervos.

Iam nox obscuro terram involvebat amictu,

Perstabat tamen in sevo certamine Martis

Carlus et ereptos tenebris nigrantibus hostes

445

Dequestus tutamque fugam prebere latebras

Nocturnas, quin nullus erat sine sanguine miles

Strenuus. In seram venit victoria noctem.

At Longobardus nota regione viarum

Effugiens glomerabat opes lacerosque maniplos

450

Dispersasque legens telis ac voce cohortes

Exornat pulsosque metu confirmat et arces

Stipat frumentis et fido milite replet.

Nec non interea Pipini magnus alumnus

Castra vigil lustrat. Quamvis sudarit in armis,

455

Quam lux longa fuit Maii, tamen omnia per se

Exquirit positoque iubet custode sileri.

Vix gelidas noctis tenebras Aurora fugarat,

Cum subito egressus princeps tentoria Carlus

Aethereo fert sacra Deo, votisque peractis

460

Iussit humi egregias animas et corpora caesa

Abscondi et merito donari mortis honore,

Quae tantum peperere decus. Primusque sacerdos

Turpinus sacra redimitus tempora mitra

Et niveam vestem et celestem indutus amictum

465

Divinum cecinit carmen sacroque liquore

Ter lustrans caesis requiem sine fine precatur.

Mox rex Francorum solio sublimis in alto,

Vnde omnes spectet proceres turbamque minorem,

Lumina ter circum flexit vultuque sereno

470

Pauca refert: "Socii, in manibus victoria vestris

Pendet. Pugnatum satis. Immortale tropheum

Preda ingens vobis nullo discrimine restat."

Dixit et insignes prestanti munere donat

Rectores meritoque omnes decoravit honore.