Ugolino Verino Carlias 10
Other sections


Labitur interea Lombarda per agmina rumor

Attonitasque replet vanis terroribus urbes.

Tunc forte Heridani iuxta Desiderius undas,

Qua posita est latis herbosa Placentia campis,

5

Indomitos agitabat equos durisque lupatis

Compescens celeres ductabat in aequore currus.

Spicula pars lentis torquebant acta lacertis,

Pars gladio ancipiti Martis simulachra ciebant,

Tentabant alii nando superare biremes.

10

Dum sic instruitur ludis Lombarda iuventus,

Ecce atrox implet certantum nuntius aures

Advectos hostes totamque sub arma coisse

Aetruriam Latiique urbes populumque Quiritum.

Maioremque metum rumor duplicabat acerbus

15

Magnanimum venisse ducem heroasque tremendos,

Quorum perdomitus dextris pareret Eous.

Haec postquam accepit furiata mente tyrannus,

Concilium propere accersit solioque paterno

Sublimis residens, postquam precone iubente

20

Suspensi tacitis fecere silentia linguis,

Talibus alloquitur seva inflammatus ab ira:

"Francorum, audistis, quantis exercitus armis

In nos armetur, quantoque in bella furore

Ausonii insurgant. Descivit Etruscus et Vmber

25

Flaminieque ferox populus, coit omnis in unum

Hesperia, ut procul Oenotriae trudamur ab oris,

Si velut attoniti vertamus terga pavore!

Quin capite arma cito, et turbam sternamus inertem

Assuetamque iugo et nostras perferre catenas?

30

Quam vestri extremis venientes finibus orbis

Vicerunt proavi et patriam posuere perennem,

Que iam bis centum vobis captiva per annos

Vectigal solvit, nostris occurrere telis

Nunc audet! Quae tanta illos insania cepit?

35

Arma parate, precor! Sceleratam excindite gentem,

Vt nostri aeterna vivant in pace nepotes,

Italiae ut toti victores nomina demus.

Dicatur posthac Latium "Lombardia tellus"!

Ne formidetis Gallos levitate furentes:

40

Foedera terribili sunt nobis iuncta Tibaldo,

Qui Francos ferro terra insectetur et undis.

Quin et Athlanteo socios a littore Mauros

Accersam veteremque hostem post terga ciebo

Germanum, ut vacuas Celtarum diruat urbes.

45

Et celer a Lybicis Garamas advectus arenis

Appula diripiet crebris incursibus arva,

Invadet Calabros montes Romanaque tecta

Mox petet et Gallos prosternet Marte secundo."

Dixit et ex primo legatos ordine legit

50

Confestim, qui dicta ferant et munera portent.

Edoceant, quanto Belgarum milite rector

Bella paret, totum ut Latium se iunxerit hosti.

Ni propere occurrant primas extinguere flammas,

Cum nondum validas cepere incendia vires,

55

Omnia mox auctus late populabitur ignis.

Otrius ire ibet navim, quae forte parata

Adriaci curvam stabat prope littoris urbem.

Conscendunt iussasque petunt Hamonis arenas.

Pars rapidis altas perreptat passibus Alpes,

60

Quaque fluit dubio per saxa Druentia cursu.

Occulte ignota per silvas veste feruntur ,

Dum iuga Pyrhenes tranant et flumen Iberum

Marsiliumque petunt, clarus qui Bethios oris

Rex erat, argenti et fulvi ditissimus auri.

65

Huic germana fuit Carli pulcherrima coniux,

Quam fratre invito sacris detersit in undis.

Hinc causae irarum, Carloque acerrimus hostis

Cristicolas omnes terra exturbavit Ibera.

Ergo avidus pugnae subiit lachrymabile bellum.

70

Nec Pyreneo contentus milite Calpem

Traiecit Maurosque petens combustaque sole

Oppida Massilum et Getulas improbus urbes

Commovit bellique omnes accendit amore.

Nec minus infensus Carlo iam bella parabat

75

Sponte feros populos inflammans gentis Eoe

Dux Arabum, Syrie solvit de littore classem,

Vt Calabros montes structis invaderet armis.

Nec non extremis Aquilonis Dacus ab oris

Impiger ad pugnam Germanos impulit acres,

80

Ne iuga Francorum cessarent cardine tanto

Demere, quin rumpant non aequo foedere leges

Impositas: "Nec enim fas est parere superbis!

In libertatem vos vindicet arbiter ensis!"

Interea Latii propiore urgente periclo

85

Ingentes urgebat opes et milite fido

Nomine presidii dubias Desiderius urbes

Implebat. Multaque vafer rex barbarus arte

Primores iuvenum populo accersebat ab omni,

Quis praefecturas atque omnis Martis honores

90

Spondebat, quibus obsidibus firmaverat arces.

Ast ubi Bebriacas Francorum orator ad urbes

Venit et ante trucis Namus stetit ora tyranni

Copiaque affandi coram data, vertice cano

Assurgens placido haec Bavarius ore locutus:

95

"Si sua pontifici summo, rex, iura dedisses,

Si promissa pio Francorum foedera regi

Inviolata forent, nullis Oenotria bellis

Nunc vexaretur, nec iustam Carlus in iram

Te contra incensus nunc arma tremenda moveret.

100

Non regni causa, sed relligionis amore

Irruit in Martem Francorum Martia proles.

Eoae gentes testes Dacique subacti

Atque alii, tantum quibus est erepta nocendi

Copia. Sublato populis concessa tyranno

105

Libertas. Nullisque bonis bella impia movit;

Fulminat in sevos hostes Pipinius heros.

Proinde metum belli ponas; si ablata Quirino

Oppida pontifici reddas neve arma rebellis

Ausoniis posthac moveas. Lombardaque tellus

110

Imperii sit meta tui, ritusque nefandos

Mactandi capras magicamque abolere memento

E templis labem, Romanaque sacra capessas.

Bella sinu pacemque gero. Datur optio; utrumvis

Elige, rex, donec res integra nec ferus ensem

115

Destrinxit Mavors! Scis, quanta potentia Carli,

Cui Babylon paret, cui cessit Parthus et Indus.

Ne te tanta pii moveat clementia regis,

Quodque gener fuerit: Christo parere necesse est.

Si nunc oblate contemnis foedera pacis,

120

Arbitrio victoris eris, iustamque reposcet

Vindictam antistes, ponesque in carcere vitam,

Si tibi, quod nolim, bellum persuaserit ira."

Dixerat haec Namus. Paulum Desiderius hesit;

Incertum, quidnam respondeat, ira furorque

125

Precipitem in bellum, metus in contraria raptat.

Exarsere feri postquam ignea corda tyranni

Vultus et intumuit, rubicundum versus in ignem

T alia dicta ferox flammanti reddidit ore:

"Infert arma gener socero mortemque minatur,

130

Ni parere velim dictis, si iussa recusem!

Pretendit causam sevae pietatis inanem:

Imperium ut querat, Christi se iactat amore

Bella sequi; et socerum patriis expellere terris,

Haec pia Francorum fertur clementia regis,

135

Et sacrosancte fidei sibi quaerit honorem.

Proximus ut quisque est opulentus, protinus hostis

Exoritur Carlo. Manicheus et Arrius, ille, est

Delendum ferro et rapido, pronuntiat, igne!

At te, ne domini patiaris, nata, superbi

140

Gallorum fastum, mors opportuna peremit.

Nunc ruit infensus soceri violenter in urbes

Et nondum victo demens confinia ponit

Imperii et leges describit. Quae mihi victor

Plura iubere queat? Quae bellis oppida coepi,

145

Pontifici ut reddam, mandat, neve arma rebellis

Ausoniis posthac moveam! Regnisque paternis,

Quae nostri sparso pepererunt sanguine reges

Bis centum et longa serie tenuere per annos,

Pellit et angusto terre nos limite claudit.

150

At noscet Carlus robur virtutis avitae

Lombardis restare acremque ad prelia gentem

Sentiet et nullo vertentem terga pavore,

Quae dare consuevit leges et foedera victis!

Quin Longobardo sermone et iure Quirites

155

Vtuntur, Latiique omnes mea iussa verentur?

Nunc regum extremus genero parere superbo

Cogar, et Ausoniae Gallus dominabitur oris?

Nondum Scandaviis cessit victoria castris!

Excute bella sinu gremioque effunde refuso,

160

Quid nobis portas! Pax nulla et foedera sunto

Cum Carlo! Francos, dum vivam, persequar hostis!

I cito, nostra tuo defer mandata tyranno!

Aspice sed primum, quantis exercitus armis

Stet meus instructus Ticini ad fluminis undam,

165

Invictasque equitum nobis superesse phalanges,

Quas ego, Tartareis redeat si Caesar ab umbris

Et generi coniungat opes, opponere victor

Auderem! Satis est turmis Lombardus utrisque.

Non opus est, properet Carlus; veniam otior Euro

170

Obvius. Haud illi cum Syro et pube Canobi

Res erit imbelli." Nec plura locutus abire

Legatum et regi iubet haec responsa referre.

Christe, potens rerum, summi sapientia patris,

Affer opem vati et divinum infunde furorem,

175

Vt Longobardas valeam numerare cohortes

Magnanimosque duces et fortia facta virorum!

Te sine nil possem. Extremum concede laborem!

Tu mihi principium, tu nostri carminis auctor,

Tu mihi finis eris! Per te celestia regna

180

Tartareosque lacus cecini penasque malorum.

Da latices haurire sacros, nova carmina dictes,

Quorum venturi possint meminisse nepotes!

Princeps Bebriaca populum Desiderius urbe

Duxit in arma ferum, occeani qui victor ab oris

185

Presserat Italiam bis centum immaniter annos.

Impius humano placabat sanguine divos

More Thoanteae gentis rituque Dianae

Infandasque sacri servans Busiridis aras

Hospitibus caesis manes Acheronte vocabat

190

Infando tandem ritu monstrisque relictis

Virgigenae sacros Christo devovit honores.

Coniunxit socias herbosa Placentia vires

Millia bis septem lectorum in bella virorum

Ductans, qui vitam duris agitare sub armis

195

Assuerant galeamque pati canente capillo.

His fuerat Theias ductor, fortissimus heros.

Vnus hic innumeri pugnando militis instar

Compulit audaces solus dare terga maniplos.

Trux erat aspectus, vox horrida, pronus in iram,

200

Torvaque sanguineis ardebant lumina flammis.

Aereaque insuto portabat robora plumbo:

Vix ea tres nostro robusti tempore ferrent

Connixi iuvenes humeris. His ille solebat

Odrisias acies Martemque lacessere bello.

205

Nulla fides pietasque viro nullusque deorum

Cultus erat. Credas Capanei e semine cretum.

Parma, ferax pecorum longeque uberrima lactis,

Millia sex equitum misit, quibus ensis et arcus

Ferreus ex humeris pendet, tinctasque veneno

210

Parthorum torquent fugiendo more sagictas.

Praefuit his Rossus, generosi sanguinis auctor;

Pannoniae proavus quondam de finibus exul

Venerat, Etruscas frater secessit ad oras,

Vnde genus duplex diviso stemmate Rossis.

215

Quique bibunt Athesim, mediam que intersecat urbem

Veronae, caecis rapiunt penetralibus arma,

Ceu rabie stimulante novem armavere cohortes.

Preterea urgebat ductor Canis impius, Afra

De stirpe. Hoc monstrum nulli feritate secundum

220

Christicolis Gallisque odium exitiale ferebat.

Ter centumque equites ductore Vicentia Lusco

Misit et exiguum numerum virtute rependit.

Quinque equitum turmas, peditum ter millia misit

Mantua, divino per secula carmine foelix,

225

Sub duce Gonzaga, victo qui Saxone furtim

In Latium elapsus magno cum pondere venit

Argenti, unde ducum fluxit generosa propago.

Qui colit Euganeas Troiani Antenoris arces,

In Carlum hostiles tecum, Lombarde, catervas

230

Bis septem iunxit, Phrygius quis prefuit Hector

Pollydamasque simul frater, qui stemmate longo

Dardanios tangebat avos (si credere fame

Tam tenui volumus), quo non robustior alter

Et, quod contingit raro, prudentia velox.

235

Sidoniique inerant astus, bellique magister

Portabat fulvas proavorum nomina pictas

Vexillis aquilas puerumque ad sydera raptum.

Quin et Vercellis septem venere cohortes,

Quis supra galeas septenis anguibus idra

240

Stabat liventes eruptans faucibus ignes.

Prefuit his saevus Lombardae stirpis Alastor,

Quem regi Eropo peperit formosa Voopis,

Scandavii germana ducis, cum Gallicus ensis

Sub duce Martello Heridani prosterneret arces.

245

Et qui Bergameos proscindunt vomere colles,

Instructis galeis omnes, toracibus omnes

-Nam ferri locus ille ferax -venere minantes

Exitium caedemque Italis Gallisque catenas.

Pollentesque undis Veneti longeque superbi

250

In Gallos frustra denas misere phalangas,

Quos Morusus rexit, generosi sanguinis auctor,

Donateque auctor sobolis, tum barbarus heros.

Marcicolas rexere manus, domus utraque Musis

Egregia, unde pii nomen traxere nepotes.

255

Nec tu cessasti, misere vexata Cremona,

Hostili predae totiens exposta Gilulfo,

Eruta Lombardis, demens atque immemor ire

Nunc socias adiungis opes Carlumque lacessis.

Nondum Cremmaticas Federicus struxerat arces,

260

Vt sceleratus opes vicinae deleat urbis.

Quin vetus armavit Pompei Lauda colonos,

Quam pyrata Cilix tenuit, cum cederet undis.

Luceique equites iussu venere tyranni

Lombardi, in quorum fuerat fera vipera signis,

265

Quae medium infantem longa absorbebat in alvo.

Nec mora, sublimi venerunt vertice Bosi

Monticolae pedites succincti pellibus ursae,

Insertamque tegit levam ficulnea parma.

Hi pedibus nudis glaciali Aquilone per altas

270

Ire nives soliti et longum venatibus aevum

Efferre et duras Parcarum evincere metas.

Mille viros ductor Blemida traxit Amilcar,

Poenorum quem fama refert de prole creatum

(Cum Mago Insubribus Romanos pelleret arvis,

275

Bebriacam agnovit Teudam, de semine cuius

Blemidae cretus longo post tempore ductor,

Qui nunc invicto indixit fera proelia Carlo).

Belligerique gregis domitrix Eporedia denas

Romano instruxit ritu pilisque cohortes.

280

(Hanc monitu Aeneadas referunt posuisse Sybillae:

Tabida cum pestis populos, armenta gregesque

Perderet Ausoniae caderentque ex arbore poma

Putria et infecti fluerent a fonte liquores,

Montibus hanc condi monuit consultus Apollo,

285

Perpetuisque illic celebrari Pythia ludis.)

Quique aprica colunt Taurini rura sub Alpes,

Qui fontem Heridani iuxta sublime Revellum,

Quique tenent Clitium caeloque minantia saxa

(Que nisi tosta ferox rupisset Poenus aceto,

290

Ausonia externis floreret tuta periclis).

Dumque Cisalpinas vacuat Desiderius urbes,

Innumeras dum cogit opes et congregat arma,

Impiger Alnulfus Spoleti a sede profectus

Ad genitorem equitum duxit bis quinque maniplos.

295

Dexter utraque manu gladio sive eminus hasta

Terribilis solersque astus patiensque laborum,

Maiestasque inerat taurinae regia fronti.

Has ducis aequabant virtutes crimina multa:

Nulla fides divumque metus, tum tigride peior

300

Hannibal alter erat per montes lapsus Aetruscos.

Per medios hostes agmen deduxit equestre.

Tu quoque, germano non concessure, Gilulfe,

Egregias peditum Samnitum ex urbe catervas

Duxisti ad patrem Beneventi moenia linquens.

305

Ecce Ravennati profugus Rosimundus ab arce

Nudus opum ad regnum vix clam remeare paternum

Hoste tenente vias potuit, sed veste gregali

Labitur ignotus medios per tela, per hostes.

Hic quondam in cives diras exercuit iras

310

Naturaque ferox et amore incensus habendi

Templa domosque omnes manibus spoliavit avaris.

Hic postquam ad patriam venit miserabilis aulam,

Flammato ad proceres frendens sic ore locutus:

"Ille ego, Flamminiae rector, Tuscosque potentes

315

Qui domui ac totiens pulsavi moenia Romae,

Foedere nunc rupto gentem vitare rebellem

Vix potui. Arreptis meme circumstetit armis

Vestraque combussit sceleratis atria flammis.

Immane heu facinus! Lombardos funditus omnes

320

Truncavit. Lambunt proiecta cadavera pisces.

Tantum odii nostri est. Gallos accersit et una

Mixta phalanx regnis vos pellere tentat avitis.

Et faciet, vestras iam Carlus possidet arces,

Ni propere imbelles populos Gallosque superbos

325

Sternamus, vel nos potius moriamur in armis."

Talibus accensi furiis ad bella parantur.

Interea Ligurum ductor Lotharius omnes

Accersit cogitque rates Genuaeque morando

Navibus infestis littus populatur Etruscum

330

Marsiliaeque oras vastat Rhodanique bicornis

Ostia predatur. Tantumque licentia crevit,

Longius in terras ut praedatoria classis

Auderet transferre manum subitoque timore

Oppida bracati caperet munita coloni.

335

Quin saepe expositis Pisano in littore turmis

Vndique congressus per ceca silentia noctis

Castra repentinis Francorum terruit armis.

Provida magnanimi arcebat sapientia Carli

Insidias hostisque dolos, lectasque cohortes

340

Castrorum in ponis semper vigilare iubebat.

Dum sic alternis demens Discordia telis

Ausoniam inflammat, velox penetravit Iberum

Scandavii orator regis cum pondere magno

Argenti invitatque acres ad proelia donis

345

Hispanos ditesque urbes opulentaque regna

Ostentat predam expositam victoribus esse

Italiae, restare nihil virtutis avite

Ausoniis, sed enim suetos perferre catenas

Externas. Properent tantum coniungere vires

350

Crescentemque hostem perimant communibus armis,

Occiduos populos caesis qui victor Eois

Iam sibi despondit, turget cognomine Magni.

Nec mora fit, raptis telis in bella feruntur.

Est genus acre virum belloque assueta iuventus,

355

Prodiga gens animae placidaeque inimica quietis.

Diva, Tagi populos memora regesque potentes

Et, quot ab Herculeis puppes solvere columnis!

Non est fama recens, tenuis sed rumor oberrat,

Et rudis illius scriptorum incuria secli

360

Fortia facta virum Letheo in flumine mersit.

Tu, Clio, memorare potes numerumque ducesque.

Vrbs Nova Carthago occidui prope littoris oras

Condita rostratas bis denas aequore puppes

Hispano armavit, ter centum queque vehebant

365

Haud belli ignaros, ducit quos fortis Himilco.

Et totidem eduxit naves Alfonsus, origo

Arragonum regumque caput; clarique nepotes

Nunc magnam Latii partem ditione gubernant.

Hispalis et denas implevit milite naves,

370

Herculeique decem Gades misere carinas.

Ter quinas Rutilo instruxit sub rege Tolosa,

Cui Ferro cognomen erat de semine Thali

Cretensis genito. Non illo fortior alter

Extitit heroum, fataliaque arma gerebat.

375

Findit Athlantiadas bis senis puppibus undas

Zita ferox, Carli longe immanissimus hostis,

Demens qui patrias sedes opulentaque regna

Auriferumque Tagum et lachrymosae coniugis ora

Et qui sustinuit plorantes linquere natos

380

Credereque est ausus crucifixi templa Tonantis

Destruere et sacros Christi subvertere ritus,

Delebit quos nulla dies; nullaeque procellae

Vexatam Petri submergent aequore navim.

Quin Serpentinus Lusitanis duxit ab oris

385

Triginta plenas rubusto milite pinus,

Impius ante omnes, solum qui caedis amore

Pugnabat, tantum cui dextera numen et ensis,

Armaque Tartareis gestabat tincta lacunis.

Quin illum ut perhibent (si verum est credere famae)

390

Tartareos latices et nigrae stagna paludis

Cocytique adiisse lacus matremque Megeram

Marmoreoque cutem teneram durasse rigore,

Cerbereumque atro stillabat ab ore venenum.

Huic cibus idra nocens incoctaque terga draconis

395

Extitit, ut diri nomen serpentis haberet,

Cerberus ut pater et mater dicatur Erynnis.

Ne quaeras, quae forma viro, quae lumina fronti

Sanguineae ignescant, dirae quae sibila vocis

Cruraque semiferi villosaque pectora monstri.

400

Haec omnis classis primo Balearibus undis

Constitit, ac monitis Mambrini in littore vatis

Egressi multis venerantur numina donis.

Purpurei reges proiectos demones astris

Placavere deos et tauri sanguine fuso

405

Seva quater magicis dixerunt carmina verbis.

Neptunno indomitum taurum Mambrinus aruspex

Iussit et egregium caedi tibi, Phoebe, iuvencum.

Velleribusque atris manes accersit Averni,

Prescius ut sciret venturi temporis horas.

410

Quin etiam humano Lusitanus sanguine vates

De ritu Scythicae foedavit virginis aras.

Surgebant geminae Baleari in littore turres,

Neptunno Phoeboque sacre, quas condidit olim

Asdrubal, in Latium migrans cum solvit Ibero.

415

Hic postquam nullis potuere litare iuvencis,

Mambrino retinente duces frustraque monente,

Bis centum solvere rates pelagique sonantis

Proscindunt fluctus; velis remisque feruntur,

Vt Genuae appulsos Mauros lux nona videret.

420

Mox hinc Marsilius, terrae regnator Iberae,

Bebriacos petiit selecto milite campos

Cum Serpentino et Rutilo cognomine Ferro

Cumque aliis ducibus, cum turma egressus equestri,

Vt sua Lombardis immanibus agmina iungat.

425

Aequorei vero Martis traduntur habenae

Asdrubali, cui summa maris concessa potestas,

Qui ventos omnes, caeli qui sydera norat,

Quodque quiescendi, quod sit magis utile pugnae

Tempus, et ista sagax longo perspexerat aevo.

430

Ergo huic summa datur, cum quo Lotharius omnes

Adiunxit naves, totoque expellere ponto

Confidunt Gallos Italosque invadere portus.

Hinc urget Ligurum ductor, Carthaginis inde

Rector, et infestis Tyrrhena per aequora rostris

435

Discurrunt servantque vices et temporis horas,

Siqua procul navis portu discedat in undas,

Ingentemque abigunt hostili a littore praedam.

Vt gemini Iovis armigeri speculantur ab alto

Aethere veloces dammas leporemque latentem,

440

Vt pullis alimenta ferant, sic ductor uterque

Tyrrhenis undis inhiabat classe parata.

Talia dum fieri cernit Pipinius heros

Commotumque videt collectis viribus orbem

In se perfurere et reges instare tremendos,

445

Somnifugas vigili versat sub pectore curas

Attollitque animos dictis et fronte serena

Spem sociis auget divino munere laetus

Promissisque Dei castrorum ex aggere fatur:

"Fidite, magnanimi proceres, curramus ad hostem

450

Transapenninum celeres! Victoria nostra est.

Nobiscum Deus est. Coeat licet omnis in unum

Orbis et aerate circumstent mille phalanges,

Fulminei omnipotens teret omnis dextra Tonantis!"

Nec plura effatus, linquit post terga Mugellum,

455

Etruriae pingues campos, mox turbinis instar

Hostiles populatur agros scinditque nivalis

Saxa Apennini, sequitur quem protinus omnis

Auxiliaris eques telis animisque paratus

Vincere vel pulchrum moriendo acquirere nomen.

460

Vix apicem longi montis transcenderat agmen,

Cum subito ante oculos tempestas horrida caelo

Insonuit, nigraeque diem rapuere tenebrae.

Nec poterant pedites clivoso insistere dorso,

Precipitique iugo miseranda strage ruebant

465

Cum domino sonipes. Tum densa grandine nimbus

Contudit ora virum. Gelidum post vellus aquarum

Concreta de nube ruens simul arma virosque

Obruit. Et stupidum sub divo constitit agmen,

Nam disiecta procul rapidae torsere procellae

470

Turbine terribili in rigidas tentoria cautes.

Prevaluit tandem Boreas caelumque serenum

Reddidit, et nitido rutilans iubar axe refulsit,

Tollere sed frustra -visu miserabile- tentant

Membra pruinoso pedites concreta rigore.

475

At mens Gallorum vigilantis provida regis

Vndique conquiri nodosae robora quercus

Incidique iubet fagos et quicquid in illis

Montibus occurrit lignorum. Caeditur ilex,

Castanee pinusque ruunt, tremit icta securi

480

Fraxinus, et crebris ingens cadit ictibus ornus,

Roboraque aggestis tollunt ad sydera ramis.

Mox iubet immensos per castra accendier ignes

Et cunctis rex vina dari, quin corpus olivo

Perfundi. Credas flammis ardescere caelum,

485

Si procul in celsis videas incendia saxis.

Extimuere chori Driadum, Faunique fugati

Antiquas liquere domos lucisque relictis

Vicinos petiere lacus. Phaetontidos ignes

Extimuit rursus combusta cacumina tellus.

490

Vix tandem nervi vires habuere priores,

Ac demum rediit calefacto in corpore virtus.

Protinus ut credas alios, sic omnis ab alto

Monte ruit miles, ceu preceps vertice saxum

Horrendo strepitu vallem defertur in imam.

495

Et primum celsa montis cervice Fananum

Impositum expugnant, unde est in vertice trames

Angustus, per quem Tyrrhenos itur in agros.

Hunc custodiri Lombardus milite saltum

Iusserat imposito, Gallis ne pervius esset.

500

Presidio expulso cepit Pipinius arcem.

Iam procul Heridanum cernunt camposque virentes

Pascentemque gregem pinguesque in gramine vaccas

Atque casas humiles paleis et harundine tectas.

Nunc ubi sublimi stat pulchra Feraria muro,

505

Tunc herbosa palus fuerat, tunc obsita dumis

Squalebant arva et longis infesta chelidris,

In delta quanquam moles Labiena putatur

Iacta prius: sed tunc vestigia nulla manebant.

Diruta parte alia Mutinae monumenta vetustae

510

Vix tunc extabant nondum recidiva propinquae,

Estius unde ducum fluxit generosa propago.

Sicut nunc Mutina est, fabricarat moenia princeps,

Dum reparat fessas brumali frigore vires

Gramineo in campo sonipes. Connectere quercus

515

Populeasque rates rex imperat. Otius omnes

Incumbunt operi, paucis ut castra diebus

Heridanum possint cymbis tranare paratis

Et, quocunque velint, hostilem invadere terram.

Post Lepidi expugnant urbem Tannetiaque arva

520

Diripiunt Lotharemque ducem, qui primus in hostem

Incidit, obtruncant. Campis quin fertur in illis

Occubuisse Gothos, Totilam cecidisse superbum,

Quando Bucellinum Lombardo milite Narses

Devicit regisque evertit castra Metensis.

525

Nicia vix equitum primum tardaverat agmen,

Cum subito flueret violentior imbribus amnis.

Immisit primus tumidis Amonius undis

Quadrupedem. Volucer ceu summa per aequora delphin

Susceptum curvo portavit Ariona dorso,

530

Sic illum sonipes per turbida flumina vexit.

Et socios celso ulterioris ab aggere ripae

Cunctantesque metu compellans voce cohortes

Increpat: "Audaces nunquam fortuna reliquit!"

Nec mora, destricto solus trepidantia castra

535

Invadit gladio. Primumque Antenore cretum

Pollidamanta, ducem Patavi, confodit et ingens

Abstulit a cervice caput. Drodumque rapacem

Predonemque maris coniecta perforat hasta.

Cuspide letali fixit tibi, Foscare, pectus.

540

Non lorica triplex manibus fabricata Cyclopum,

Non calibe ex duro torax, non ferreus umbo

Letalem arcebat penetrantis cuspidis ictum.

Obstupuit cessitque retro conterritus hostis,

Nec conferre manum propiusque accedere quisquam

545

Audebat. Iaculis volucrique ferire sagicta

Tentabat, Lybicis ceu quondam Romula campis

Immensum telis confixit turba draconem.

Acrius hoc ipso instabat Mavortius heros.

Non aliter stimulante fame per ovilia tigris

550

Discurrit laceratque pecus pastore perempto.

Non tulit immanis procero corpore Theias,

Theias ante omnes longe fortissimus heros,

Cuius avus Scythicis venit procul exul ab oris,

Cum primum infestum destrinxit Alaricus ensem

555

In Latium et miserae caepit Capitolia Romae.

"Quo timidi fugitis? Non vos pudet", inquit, "ut unus

Inclusus vestris aedat tot funera castris?

Sistite!" clamabat, "Latis occurrere campis

Vis erit, et plures, cum nunc non vincitis unum,

560

Vincetis, clausum?" Nec plura effatus, in hostem

Irruit et validam furiali turbine cornum

Contorsit summumque apicem cristasque rubentes

Abstulit et longe galee asportavit honorem.

Letiferumque ensem vagina extraxit eburna.

565

Cominus inde alacer victorem heroa petendo

Nequicquam gladio clipeum percussit aenum,

Nam calibe e duro fatalia Lemnius arma

Fecerat Eoliis quondam haec Vulcanus in antris

Pelide iuveni Stygiaque immerserat unda.

570

Incassum crebros armis fatalibus ictus

Ingeminat Theias, stupet; et furialibus iris

Efferus ingenti gladium conamine vibrat,

Quo duras cautes solidoque ex aere columnas

Fregisset. Sonuit tantum Vulcania cassis.

575

Non tot ferventes agitato sulphure candens

Aethna vomit flammas, si quando fulmina tundit

In vasta irato Steropes fornace tonanti,

Quot tunc scintillas effudit aeneus umbo.

Quanvis mille premant dextrae, quin turbidus aer

580

Noctescit telis, tamen imperterritus heros

Francorum perfert omnes Amonius hostes.

Circum tela ruit flectitque rotatque volantem

Quadrupedem et cuneos et gyros dissipat ense.

Instat atrox Theias collatisque impiger armis

585

Bella movet. Crebris reboat tinnitibus aer.

Hinc Theias, hinc turba premit, nec sufficit umbo

Ictibus, et salsus per membra madentia sudor

Magnanimo Aiaci decurrit fluminis instar,

Sanguinis et rivus fracto e torace fluebat.

590

Barbarus inde ferox dictis insultat amaris:

"Quo periture ruis? Quae te vecordia cepit?

Quis deus eripiet nostris te, perfide, dextris?

Non hic imbelles Parthos Arabasque fugaces

Invenies! Dabitur tellus, quam stulte petisti!

595

Alitibus sevisque lupis hic preda iacebis!"

Ille nihil contra, sed stricto fulminat ense.

Non ita prorumpit densas bombarda cohortes

Fulmineo crepitu, cum denso emissa metallo

Sulphure flagranti longe volat ignea moles.

600

Sed iam fessus erat, crebraeque utrinque phalanges

Ceu validam turrim densa cinxere corona.

Non fugere ira sinit, non ultra tendere virtus

Iam potis. Et nostrum Titan demersus Olympu:m

Trans Calpem occiduo ponto fumantia plaustra

605

Mergebat, terramque umbris nox atra tegebat.

Instabat Lombarda phalanx telisque minisque

Terribilis nec abire sinit mortemque minatur.

Quod nisi Bucephalus celeri super agmina saltu

Christicolam retro fessum vexisset et amnem

610

Tranasset pernix per mille sequacia tela,

Confossus vitam castris posuisset in illis.

Saepeque respectans torsit minitantia frena

Infrendens gladio remeaturumque minatur.