Ugolino Verino Carlias 9
Other sections


Iam iubare exorto surgens Titonia coniux

Luciferos frenabat equos, apicesque rubebant

Eoi rutila nascentis lampade Phoebi,

Cum rex Epiri strato thalamoque relicto

5

Solicitum repetebat opus populisque vocatis

Iura dabat solio residens ac sorte trahebat

Ex urna causas iudexque erat omnibus aequus;

Tristia clamosae sedebat iurgia plebis.

Nec non Argolici proceres omnisque senatus,

10

Consilium ut magnis una de rebus haberent,

Compositis horis ad regia tecta fluebant.

Ipse etiam somni parcissimus advolat heros

Martius Orlandus. Socios simul excitat, illos

Increpat, hos laeta solatur voce dolentes.

15

Absentis cunctos regis mora longa coquebat,

Quid faceret, quonam terrarum incognitus isset.

Vt fit, plura metus suadet mala, falsus aruspex.

Non optata diu poterat presentia Carli

Caelari, sumptisque fremit plebs excita telis

20

Exposcitque suum reddi ad spectacula regem.

Cum subito totam vulgatur fama per urbem

Magnanimum heroem non longe a moenibus esse

Francorum regem, cecidit dolor omnis et ira.

Nec mora, certatim portis erumpit apertis

25

Obvia turba duci, dicit redditque salutem.

Necnon audito Iustinus nomine Carli

Obvius accessit procerum comitante caterva.

Vtque procul sese princeps conspexit uterque,

Ad terram defluxit equo, positisque galeris

30

Mutua complexi libarunt oscula fronti.

Enarratque morae causas, quantosque labores

Pertulerit tutus per mille pericula Carlus,

Quanta malis sit poena viris, quae gloria iustis,

Vtque brevi Epiri solvet de littore classem

35

Ausoniamque petet (sic poscunt iussa parentis).

Celticus haec rector paucis referebat, et una

Ambo duces lentis ingressi passibus urbem

Atria marmoreis subierunt fulcta columnis.

Illic Chaonius princeps sub Apolline iussit

40

Regali luxu convivia lauta parari.

Ast ubi pulsa fames, dapibusque mensisque remotis

Orlandum Vggeriumque vocat Pipinius heros.

Otius arma monet cursumque abitumque parari

Aptarique iubet malos et stringere remos,

45

Omnia congerere in naves, mora ne qua retardet.

Iam brume extremae pars ultima labitur, et sol

Ingreditur Vellus Phrisseum Pisce relicto:

Tunc omnem videas Epirum ardere tumultu

Littoraque oppleri ratibus saevoque perunctas

50

Deduci in pelagus magno clamore triremes.

Vidit ut exortas gratissima sidera nautis

Pleiadas et Zephiros sensit spirare secundos,

Confestim ascendit rostratis navibus aequor

Belgicus Ionium, rector dat carbasa ventis

55

Euphranor clavumque Italas detorquet ad oras.

Ipsi alacres celsis proceres in puppibus adstant,

Nec nautas opus est rectoris voce moneri.

A tergo impellunt currentem flamina classem.

Desierant arces ponto ascendente videri,

60

Vndique caerulei caligo horrenda profundi

Et magni facies solum spectatur Olympi.

Iam Tarcessiacis Titan immerserat undis

Fessus equos, terramque atra nox texerat umbra,

Caetera cum placido se dant animalia somno

65

Alternaque solent curas relevare quiete.

At Rhodius mediis vigilans Euphranor in undis

Inconniventi servabat lumine caelum.

Ipse etiam princeps mediae iam noctis abacte

Curriculo insomnis ventura pericula belli

70

Versabat vigili percurrens omnia mente.

Tandem ubi sera quies vigilantia lumina clausit,

Nuntius ecce Iovis Raphael demissus ab astris

Constitit in celso sublimis vertice mali.

Emicuit nitido pontus fulgore piropum,

75

Astrorum ut tremulo radio nitet aequoris unda.

Fulsit ut aethereo praetoria lumine navis,

Spiritus haec linguis sic est ardentibus orsus:

"Effuge Garganum montem templumque Licinnae,

Quod procul aspicies, cum cras Aurora rubebit.

80

Cuncta Lybes Maurique tenent; neque littus amicum

Italiae prius attigeris portumque subibis,

Quam Siculum longis lustres erroribus aequor

Tyrrhenasque petas Pisani littoris undas."

Dixit et ambrosium per navim effudit odorem.

85

Ingenti secte nubes sonuere fragore,

Quo discussa quies Carlo est. Tum poplite flexo

Aetherni supplex veneratur numina Christi.

Iussa Dei exequitur. Doctumque Euphranora, classis

Rectorem, appellat, Siculas ut circuat urbes

90

Tyrrhenumque petat pelagus vitetque Tharentum

Arvaque Siponti et Iunonis deserat arcem.

Annuit Euphranor clavumque retorsit in undas

Trinacrias, levamque omnes petiere triremes.

Iam procul Ausoniae radiis rutilantibus arces

95

Orta dies medio monstrabat in aequore Gallis.

Primus ab excelsa clamavit puppe Rinaldus:

"Italiam cerno, socii, quae meta laborum

Vltima nostrorum est! Validis incumbite remis!

Hostiles terras ferratis scindite rostris!

100

Quando erit, ut noster Lombardo sanguine mucro

Stillet et Ausoniis sevam extirpemus ab agris

Barbariem priscis reddantur et arva colonis?

Quid Tyrios hostes, quid barbara tela timemus?

En quid opus longis lustrare erroribus aequor

105

Tyrrhenum? Vt cauto detur mora longior hosti

Vndique quaerendi totas in praelia vires?

Cur torques leva clavum? Pete saxa Licinne!

Nonne vides Latium, Euphranor? Fugisse putabunt

Imbelles Mauri, crescetque audacia nostro

110

Contemptu! Ad littus iam iam converte triremem!"

Quem placido lenit cautus sermone furentem

Orlandus summique aperit mandata Tonantis.

Quin etiam brevioris iter compendia cursus

Per mare demonstrat: "Cum nonus surget ab Indis

115

Lucifer, Etruscis tuti sistemus in oris."

Talia magnanimum vix sedavere furorem.

Haud secus accenso bilis deferbuit atra,

Accepto catulus strepitu cum latrat et instat;

Si domini audierit vocem, tunc concidit ira

120

Omnis et applaudit cauda mitisque quiescit.

Iamque propinquabant scopulis, quos providus heros

Auribus obstrictis malo vitavit in alto,

Cum, "Fugite, o socii, monstrum exitiale Caribdis",

Clamavit Rhodius, "ne vos absorbeat imis

125

Demersos aestu prerupta vorago cavernis!

Horrisonos validis fluctus proscindite tonsis!

En diros rictus septenaque rostra luporum

Aspicite!" Exeruit latrantem belua ventrem,

Nunc pelagus vasta absorbens condebat in alvo,

130

Nunc strepitu ingenti per saxa sonantia ruptans

Spumantes fluctus patulo revomebat hiatu.

Dividit Hesperiam mons Apenninus ad usque

Trinacrium longo porrectus vertice pontum

Perpetua costa, Siculis quam rupibus olim

135

Coniunctam inclusus ventorum turbo diremit.

Bisque die alterne Neptumnius aestuat humor.

Inde citi remis abeunt Scyllaque relicta

A tergo ventis tumuerunt vela secundis.

Iam iuga Miseni cernunt Lilybeaque saxa

140

Et Drepani portum linquunt Hericisque ruinas.

Hoc olim multis templum memorabile donis

Terrarum reges exornavere Quirites,

At nunc squalet apex, neglectaque culmina sentes

Cinxerunt, solaeque errant in vertice caprae.

145

Sic globus instabilis saxumque volubile rerum

Stare diu foelix patitur nihil. Omnia tempus

Mutat et alternas sors irrequieta quadrigas

Flectit agens, quocunque lubet. Celeberrima quondam

Ter centum Siculis perierunt oppida terris,

150

Vrticae et densi texerunt marmora vepres.

Interea velox placido volat aequore classis

Ac spirante Noto linquit post terga Panormum

Nigraque fumiferis Vulcania saxa caminis

Preterit. Apparet Latium turresque superbae,

155

Moenia prospiciunt pulchraeque Neapolis arces.

Parthenope hec quondam Syrenis nomine dicta est.

Et iam Calcidice fumantia culmina vatis

Antraque Apollineo cernunt bacchata furore.

Iam tepidas Baias et amoeni littoris oras

160

Aspectant propius, iam palmula radit harenas.

Haec loca marmoreis quondam pulcherrima villis

Romani fecere patres, magneque ruinae

Inclyta testantur veterum monumenta Quiritum.

Pendentemque vident Caietam rupe sub alta

165

Et nunquam a gelidis nemora expoliata pruinis.

Pontiaque angusto a terra iacet insula ponto,

Et prope odoriferis surgit Pandaria silvis,

Cernius a dextra ostendit iuga grata Lyeo.

Iam prope Terranam iuxtaque argentea saxa

170

Desertique legunt Tyrrhenas Herculis undas.

Vix procul apparet quassis Populonia muris,

Quam belli evertit rabies, et tabidus aer

Pestifero indigenas autumno misit ad Orcum.

Has Tusci Euphranor memorabat littoris oras.

175

Viderat has olim iuvenis sub patre Nearcho,

Cum bonus Hesperiam exarchus Galinicus haberet.

Nunc senior primae memorabat clara iuvente

Facta libens: quotiens Sardoo a littore Mauros

Egerit in Libiem pulsos penitusque fugarit

180

Vtroque Ausoniae Nasamonas ab aequore victor.

"En illos scopulos et saxa occulta sub undis

Aspicite! Immanis Nomadum rex Zotus adegit

Sacrilegam hac navim, mediaque voragine mersus

Cassinae poenas solvit periurius aedis."

185

Haec memori Rhodius referebat pectore ductor,

Veridicisque inerat torrens facundia verbis.

Remorum interea Zephiri cessante labore

Implebant auris turgentia vela secundis,

Plumbinique sinus celsaque Foresius arce

190

Non longe apparet, ferrique haud indiga monstrat

Ilva comas. Tandemque Pharon portumque Liburni

Aspiciunt nullis munitum turribus (ut nunc

Marmoreis Ligure expulso Alphaeique colono,

Quas Florentini medio posuere profundo.

195

Cedant pyramides, veterum miracula regum,

Siqua vel in toto est moles notissima ponto!).

Pisanum attigerat portum vix Gallica classis,

Etruriae rapidis cum Fama citatior Euris

Implevit trepidas dubiis rumoribus urbes

200

Magnanimos venisse duces regemque potentem

Innumerasque alas equitum peditumque cohortes

Multiplicatque metum miscens mendacia veris.

Mox levibus pennis Lombarda per agmina fertur

Scandavie minitans genti tormenta, catenas,

205

Vtque ferox iris surrexit Etruria iustis

In libertatem, necdum sociata cohisse

Agmina Flaminiae. Foedus percusserit Vmber,

Picenum ac Romam belli fervere tumultu.

At rex, ut primum Pisano in littore turmas

210

Exposuit, Tuscas legatos misit ad urbes,

Vt socias secum vires et foedera iungant.

Suppetias miseris Italis valida arma tulisse,

Barbarus ut Latii deletus corruat hostis.

Nobilium magna procerum comitante caterva

215

Mittitur orator sacram Turpinus ad urbem.

Antistes tunc rem Romanam Adrianus habebat,

Egregia de stirpe Remi. Frustraque petitum

Presserat horrendis Desiderius impiger armis.

Quin Longobardas Namum direxit ad oras,

220

Scandavium ut moneat regem desistere bello,

Hortetur pacem, iussis parere Quirini

Pontificis mandet, generi ne sentiat arma.

Dicite, Pegasides, sacrosque aperite recessus

Verticis Aonii et nostro aspirate labori!

225

Alma Iovis genetrix, supremi gloria caeli,

Adsis, virgo, meis favor et spes unica ceptis,

Vt lingua, ut pectus divino ardore calescat,

Grandior ut solito, qualis Colophonius heros,

Qualis et altiloqui sonuit tuba clara Maronis,

230

Spiritus ore tonet: Tuscas quis rexerit urbes,

Quis status Ausoniae fuerit, cum magnus alumnus

Pipini tetigit victrici classe Liburnum.

Nil altum sine te, virgo, mea carmina tentent.

Sexcentum lapsi incertis auctoribus anni

235

Obruta vix monstrant tenuis vestigia famae.

Altius expediam priscaque ab origine pergam,

Qui primi Oenotriam reges, quibus orbis ab oris

Aurea post gemini petierunt secula Iani:

Ante Phrigem Aeneam prisci venere Pelasgi

240

Cortoneque altam posuere in montibus arcem,

Tempore quo rubrum Moses sine navibus aequor

Impia sacrilegi fugiens Busiridis arma

Transivit siccis pedibus cedentibus undis.

Mox urgente fame Lydorum clara propago

245

Sub duce Tyrrheno Latias penetravit ad oras,

Expulsisque Vmbris utroque in littore metas

Imperii posuit dedit et sua nomina ponto.

Dardanius rerum donec Romanus habenas

Italiae flexit, cesserunt omnia Romae

250

Regna, nec Ausonidum potuit stirps stante Quirino

Exerere ulla caput. Sed postquam caede nefanda

Civilis vertit discordia funditus urbem,

Impius extremo Scithiae Radagasus ab axe

Cum fratre erumpens foedavit sanguine Romam.

255

Heu, qualem infoelix habuit Florentia cladem!

Immanisque Attilas, quo formidatior alter

Non fuit, evertit prostratis opida muris;

Vandaliusque furor ferro flammisque ruentem

Hesperiam absumpsit. Mox longe immanior hostis

260

Ausoniam invasit spadonis fraude vocatus,

Occeani ex undis trans claustra sonantia Tauri

Albinus primus regum prorupit in oras

Italie bello insignis, quem perfida coniux

Vlta patrem ferro thalamis iugulavit in altis.

265

Ex hoc Ausoniae diri fluxere tyranni.

Tunc vero extremus Lombardi sanguinis heres

Sceptra ferox Latii Desiderius ense tenebat.

Nuntia vix Italos complerat fama penates

Gallorum adventu, cum iustis Tuscia telis

270

Arreptis regem deiecit ab arce Gilulfum

Collaque disruptis erexit libera vinclis.

Princeps ante alios populos Florentia mater

Ter centum instructos equites fulgentibus armis

Presidium Gallis, peditum bis millia misit

275

Ductoresque dedit ternos rerumque magistros

Assuetos bello cunctis praefecit Etruscis.

Magnanimus Medices primum regit agmen equestre,

Vnde genus sumpsit Medicum pulcherrima proles.

Quanto alios Libyes montes supereminet Athlas,

280

Tanto Italos superat cives opulenta propago.

Nec minus insignis pietate Caponius alter,

A quo magnanimum soboles generosa Caponum

Profluxit mixtumque genus Victoria pubes.

Tertius at ductor Mavortius Adimar ibat,

285

Alter Marcellus bello, genus unde nepotes

Deducunt nomen. Carlo socia arma ferebant.

Oppidaque Arreti, Tyrrheni uberrima campi,

Sub duce Tarlato ternas misere cohortes;

Quingentos equites misit Cortona vetusta;

290

Braccius erupit Perusina victor ab arce,

Et nulli inferior Perusinus laude Biordus

Invictam duxit duplicato milite turmam.

Tum quoque Sena recens Clusinis aucta ruinis

Misit ter centum instructos de more phalangis.

295

His ductor Silvanus erat. Pariterque tot armis

Florentes equites Tuscae misere Rosellae,

-At nunc nulla manent tante vestigia sedis.

Ipsa licet vulsis ruerit Populonia muris,

Deduxit tamen inde unam Cerbonius alam

300

Egregiam bello, ancipites tum quisque secures

Aeneaque ut quondam gladiatrix turba ferebat

Retia, quis fraude implicitos comprehenderet hostes.

Duxit et invictum Volaterris Persius agmen

Florentemque equitum turmam, quibus aereus arcus

305

Et gravidae telis pendent post tela pharetrae.

Lucensique ferox venit Castruccius urbe,

Contemptor pacis, solaque cupidine Martis

Mille viros secum traxit, qui flumina potant

Auxeris (antiquum nomen nunc perdidit amnis).

310

Quique habitant iuxta Macram Lunaeque ruentis

Relliquias, metam Ligurum, Sarzanaque saxa,

Bis centum misere equites ductore Theranno.

Parrhasiae urbs olim Tuscis pulcherrima terris,

Quae mare perdomitum secuit victrice carina

315

Et nunc Syllanis paret subiecta colonis,

In Longobardos equitum septem agmina misit.

Lanfrancus dux acer erat, Galandus et Agnus,

Signum erat his fulvus picto Iovis armiger auro.

Et Cancellus eques Pistori moenia liquit,

320

Cum quo ductor erat pariter Panceticus Hector,

Egregii iuvenes, sed quos discordibus armis

Thesiphone evertit, patrie communis Erynnis.

Auxilium unanimes Carlo Gallisque tulerunt

Mille viros belli gnaros duroque labori

325

Assuetos nullamque feri novere quietem.

Quique colunt pulchri Prati pinguissima rura

(Olim vicus erat, nunc celsis oppida muris),

Collensesque fide egregii belloque feroces

Horrenda in sevos rapuerunt arma tyrannos.

330

Tantus amor belli, tanta est insania Martis,

Vt vomer paleque omnes durique ligones

Conflati sevos permutarentur in enses.

Iam quoque terribilis belli penetraverat urbes

Flaminiae rumor. Primosque Bononia motus

335

Foecit et, ut proprio gens est assueta furori,

Vtque agitat demens sevos discordia cives,

Impia certatim obscuris penetralibus arma

Corripuere diu querentes rumpere pacem,

Barbarus oppressis quam dudum tradidit hostis.

340

Inter quos fuerat princeps Malvettius, unde

Et genus et nomen clari duxere nepotes.

Nec non Serra potens, prestantis sanguinis auctor,

Et peditum et turme fuerat prefectus equestris,

Cum quo dives erat fulgenti Peppulus auro.

345

Misit et insignem bello Mirandula Picum,

A quo Picorum defluxit clara propago.

Et, tunc Italiae caput et tutela, Ravenna

Relliquias Getici deiecerat arce furoris

Lombardosque truces dominos, vix nomine Carli

350

Audito. Quamvis supero sit condita ponto,

Tyrrhenum tamen ad pelagus fortissima misit

Corpora subsidium Gallis. Thoracis aenae

De tot militibus nullus sine tegmine venit.

Ast Imolae quamvis angustus terminus urbem

355

Exiguam claudat, populus tamen acer ad omnes

Doctrinae bellique artes lectissima pubis

Corpora magnanimae, quin ipsa Faventia misit

Blanchello electas tres sub rectore cohortes.

Vicinumque Forum Livii sub principe Pino,

360

Amphitrioniade nato de gente vetusta,

Armavit cives nodosae robore clavae,

Aeterna ut generis ferrent monumenta paterni.

Impiger Ariminum linquens Malatesta phalangem

Per medium Ausoniae Pisana ad littora duxit.

365

Haec ubi Romana antistes Adrianus in aula

Accepit, quanquam Desiderius omnia flammis

Vastarit, villas, agros castellaque vertens

Compulsumque diu Tarpea obsederit arce,

Mille equites, qui pila ferant aquilasque volantes

370

Signaque Romani quondam veneranda senatus,

Confestim ire iubet Carlique adiungere castris

Praefecitque duces ternos de gente vetusta:

Orsinum clarum bello fortemque Columnam,

Nec minus insignem Martis virtute Sabellum,

375

Qui fuit invicti generis clarissimus auctor.

Hos magno accepit Carlus veneratus honore.

Nec non Parthenopes iuvenum fortissima pubes

Ad Carlum veniens agmen coniunxit equestre:

Coxia ductor erat preclarae stirpis origo,

380

Cum quo Pontanus Martis tractabat habenas,

-Pontanus, prisca Eneadum de stirpe creatus,

Egregium bello genus et memorabile Musis-.

Quin et Calcidicis venerunt agmina Cumis.

Nec vos, ter deni iuvenes, nec vestra silebo

385

Facta, viri: dulces natos carosque parentes

Linquitis et patrie campestria moenia Nolae,

Iurati nunquam ad notos remeare parentes,

Ni meritas poenas laceratus solverit hostis.

Sacrilegas quondam Nolano barbarus aras

390

Sanguine foedavit nutritaque corpora flammis

Proiiciebat ovans manesque Acheronte vocatos

Eliciens vetitas exercuit impius artes,

Vnde haec lecta manus iustam surrexit in iram.

Ipse Geraldinus, generis clarissimus auctor,

395

Electos equites Amerinis duxit ab oris.

Multaque preterea venerunt agmina Carlo

Subsidio, ut sevos delerent Marte tyrannos.

Has ubi collegit Tyrrheno in littore turmas

Carlus et ardores animorum vidit et omnes

400

Vincere vel pulchram potius per vulnera mortem

Oppetere atque omnes belli perferre labores,

Quam iuga barbarici victos tolerare furoris,

Ascendit tumulum, socios unde arduus omnes

Spectet, et has placido prompsit de pectore voces:

405

"Magnanimi proceres, quorum victricibus armis

Maumetti labem et sevos delevimus hostes,

Hostia Niliaci multo qui sanguine ponti

Turpastis Memphimque solo vertistis ab imo

Altaque cepistis Pellei moenia regis

410

Assyriaeque caput quondam, Babylona superbum,

Cinxistis caesis Moedis Indoque fugato

Impiaque a sacris pepulistis sedibus arma,

Vltimus hic finis bellandi, haec meta laborum est!

Commune imperium, communis gloria mecum,

415

Omnis honos communis erit! Germania caeso

Sassone victa iugum cepit. Iam paret Eous,

Dacus et Albanus nobis atque ultima Thile.

Hoc tantum extirpate nefas! Hoc vincite bellum!

Aeternam vobis pariet victoria laudem.

420

Vos, Itali, obtestor, qui me meaque arma secuti

Premia devictis Lombardis magna feretis,

Civis quisque suam caesis colet hostibus urbem.

Quae ferrum eruerit, rapidus quae torserit ignis,

Oppida restituam recidivaque menia ponam.

425

Omnis ab Ausonia pelletur barbara pubes,

Nec dux externus vestris dominabitur oris!

Libertas propriis popularis legibus urbes

Oenotriae reget, et mixtus cum plebe senatus

Iura dabit, meritis digni tribuentur honores.

430

Iam requiem tanto fessi sperate labori!"

Talibus hortantem regem Mavortia turba

Audit, et applausu fremuerunt castra secundo.